Qvomodo Demosthenes in lite Ctesiphontea de secvnda ivris qvaestione ...

발행: 1904년

분량: 79페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

61쪽

ανθρωπίνω λογισμ* δυνατον, καὶ τολοις ἐτειχισα τρο χωραν . . . Π χρη τον υνουν πολιτην ποιειν τι τον μετα πάσης προνοίας καὶ προθυμίας καὶ δικαιοσυνης περ τῆς πατρίδος πολιτευομενον;

ου εκ μεν θαλαττης τὴν βοιαν προβαλεσθαι προ της χττικηλε δε τῆς μεσογείας την Βοιωτίαν . . . A quod attinet ad opinionem sichii haesitantis in eo, quod Demosthenes ad Aeschinis verba de virtutibus hominis popularis facta non ro- spondeat, defensor non solum, id quod vir doctus ipse admonet, in I, 10, 32 sq. ad benevolentiam erga rom publicam constanter habitam provocat, sed etiam in Q 22 satis plano δημοτικόν se vocat. Cum enim advorsario obicit omnia calumniando detorquenti ei non licere imaginem hominis popularis proponere, eisdem verbis monet se ipsum quis qualisque δημοτικός sit, aliis iudicare atque Aeschinem; cumque pergit populares non verbis, sed lactis et rebus gestis cognosci, sine dubi dicors vult se ipsum, rei publicae maxime deditum, non actorem dignum esse, qui δημοτικός Vocetur. Quamobrem in sententia mea permaneo arbitratus accusationis paragraphum 84 ad defensionis 299 30l illius orationis paragraphum 16 sqq. ad huius 122 pertinere, Aeschinem autem, ut supra demonstravi, quater decies omnino recte praesagivisse. Quae cum ita sint, Demosthenes ad sex subiectionum illarum viginti, quae in eschinea ration inveniuntur, respondisse non videtur. Quibus e locis unus, paragraphi 28 et 229, Sironum comparationem postea adscriptam continent ceterae

quinque praeoccupationes insunt in 13 sqq. et 28 sqq. 54, st 256 l et is, 257. Iam vero quoniam id

molimur, ut examinemus, num desensionis loci his anticipationibus respondentes propterea traditi non sint, quod Demosthenes responsionem in iudicio quidem reddidisset, in edenda vero oratione neglexisset, quaerendum est, utrum eodem modo quo 228 et 229 ceterorum quoque locorum quidam OS causam actam demum adscripti an quinque illae subiectiones a defensore apud heliastas auditae et resutatae sint. Nec dubium videtur, quin prima praeoccupationum illarum quinque, paragraphi 3-l et 28-30, in quibus actor demonstrare vult Demosthenem moenium reficiendorum munere

62쪽

functum rationibus reddendis obnoxium esse, retractandae demum orationi inserta sit. Nam non ego tantum, sed omnes fere,

qui in hac re hodie versantur, Aeschinem anno 330 de primo παρανόμι aliter dixisse, atque in tradita oratione scriptum videmus, pro certo habent i). Qui quod praecavet, ne adversarii

obiciant τειχοποιίαν non esse αρχήν, sed tantum ἐπιμελειαν καὶ διακονίαν, hanc excusationem nisi ante rationos redditas, i. e. paulo post quam anno 336 litem instruxerat, exspectare non potuit. Ex quo apparet eum hunc locum in iudicio rationibus diu rotatis non attulisse, sed edendae accusationi addidisse, non ut iusmodi argumenta a defensore prolata repelleret, sed ut verbis illis, quas sex annis ante praeparaverat, adscriptis orationem valentiorem et efficaciorem saceret. Mirum igitur non est Demosthenem has paragraphos non attingere. Quamquam autem concedo reliquos quattuor locos ab Aeschine in oration habita prolatos esse, tamen ad institutam disquisitionem absolvendam a paragraphis quoque 7 et 25 discedendum esse censeo, in quibus actor exponit adversarium gloriaturum esse se et alios et Acarnanes Atheniensibus socios comparasse. Quae verba Demosthenes, ut supra diximus, neglexisse videtur, cum hebanorum quidem Euboeeusium, Byzantiorum aliorumque mentionem saciat, nusquam Acarnanum. Nihilo minus verisimile est actorem recte praesagivisse. Nam in desensionis paragrapho 237 legimus: αλλ' μως εκ τοιουτωνελαττωμάτων γω συμμάχους μεν μῖν ἐποίησα βοέας χχαιους

Κορινθίους Θηβαίους Μεγαρεας Λευκαδίους Κερκυραίους, ἀφων μυριοι μεν καὶ πεντακισχίλιοι ξενοι, δισχίλιοι δ' ἱππεῖς ανευτῶν πολιτικω δυνάμεων συνήχθησαν. Quo loco Demosthenes easdem fere civitates enumerat, quas adversarius in Ag 9 et 97, praeterquam quod Aeschines non commemorat Corcyraeos, pro Leucadiis autem affert Acarnanes Leucadi insulae proximos. Quae insula sita in conspectu litoris Acarnanici paeninsula

suit usque ad id tempus, quo Corinthii, qui et Leucadem et

Christ. Gesch. d. vlech. Litt. p. 407 adn. , alios, praesertim Mich. :D. r. d. Og - Red. d. R. V. r. p. 45 sqq.

63쪽

Corcyram coloniam miserant, τον -υκαδίων ἰσθμον interciderunt. Verisimilo autem est ex eo temporo Leucadios et Acarnanes non modo amicitia coniunctos, sed stiam, id quod Sohaeserusi recte coniectavit, unam eis rem publicam et societatem fuisse, ita ut Demosthenos inra 237 provocans ad Leucadios eandem civitatom animo contempletur quam Aeschines

in st 266 do Acarnanibus dicens. Ergo agitur de tribus tantum accusationis subiectionibus. paragraphis 5 sqq. 2l et l9, 257, quas detonsorem apud

holiastas audivisse satis constare videtur. Responsio autem aDomosthone in iudicio roddita cum in scripta oratione non exstet, nonne in extremo tandem indicia quasdam indiligontias illius a Schaelaro, lassio, Reichio positae repperimus Sino dubio ita esset, nisi hanc quoque spem opinionis hominum illorum clarissimorum sulciendae proici oporteret. Id enim

ipsum censeo Demosthenem eorum verborum, quae adversarius

his locis praecavere studet, iam apud iudices ne mentionsmquidem secisse. Hanc autem sententiam ita probabo, utrassensorem consulto talibus verbi usum non esse demonstrem, qualia Aeschines exspectaverat. Nam ut singula consideremus, actor in i sqq. priusquam adversarii publicas actiones pertractat, quattuor spatia distinguit, affirmans Demosthenem eandem rerum politicarum partitionem propositurum et interrogaturum esse, ad quemnam horum καιρω accusatio spectet. At defensor non solum quattuor ea spatia rei publicae a se administratae

non constituit, sed ne verbo quidem ad quartum illud Aeschineum caput I59-I67 respondet, quo adversarius gravissimis criminationibus collocatis ros inde ab anno 38 gestas perscrutatus est. Quid ergo Inseruitne actor, id quod ester- mannus' primus coniectavit, locos ad novissimum id tempus pertinentes retractandae domum orationi omisitne Demosthenos in donda oratione, quae do distinctione illa quartoque καιρωrespondisset, ita ut non sine causa eum saepius aliter scripsisso

ac dixisse opineris inime. Nais ipsi viri illi acutissimi

1 L. c. II p. 489.2 Quaest. Dem. III p. 73 et T.

64쪽

- 56 Sohaeserus i), lassius ), Reichius' alio atque eo optimo modo, cur Demosthenes et in habita et in scripta ratione tacuerit, explicant. Neque enim dubium est, quin Aeschines simulangpartitionem istam ex adversarii consilio manare nihil nisi figuram quandam orationis adhibeat. Qua ratione cum ab ipso

Demosthene coactus videatur non solum eius res ante instructam litem gestas percensere, sed etiam quaerere, num tempore

intor libellum traditum et diem iudicii interisci corona dignum se praestitorii, manifesto efficere studet, ut adversarius quoque uti do hilippi, sic de Alexandri aetate verba laciat itaque inimicis materiam litis denuo ipsi inserenda praebeat. Nam debuitne defensor, ut eschinis calumnias reiceret, coram Omnibus exponere, quomodo Philippo mortuo civitati consuluisset γNonne de seditionibus Thebana ac Laconica dicens cum civibus detrimentum attulisset tum, ut oratii verbis utar, ipse vineta sua cecidisset Νοnne igitur rectissime fecit, quod et de quattuor καιροῖς et de Alexandri tempore tacuit, adversarii autem provocationes, quales non solum hoc loco, sed etiam iug 21 et 219 6gimus, ne attigit quidem 3 Quibus in para-

graphis, quas secundo loco perlustrandas proposuimus, Θ-mosthenem negaturum esse scriptum videmus actorem ex ulla

alia causa litem intendisse, nisi ut Alexandro blandiretur. Nec difficile est intellectu defensorem ad haec verba non respondisse iterum curantem, ne eis Atheniensibus, qui a Macedonibus stabant, locum daret nocendi et voces quasdam inconsideratas ad Amphictyones deserendi, quos Pythiorum sollemnibus iudicium lacturos esse Aeschines ipso in 254 dixorat. De industria igitur, minime de incuria adversarii verba praetermisit. Neque aliter res se habet terti loco, ad quem haud scio an tamquam ad extrema Sohaeserus ceterique descendere velint. Actoronim in 25 exspectat Demosthenem in peroratione sociOS scellarum patronos excitaturum esse, id quod in tradita defensiono

1 L. c. ΙΙΙ 2 p. 77 sq. 2 Att. Bor ΠΙ 1 p. 432 sq.

65쪽

paragrapho illa 257, sed stiam in D et 196 in advocatorum

gregem invehitur admonens, ne iudices in paucorum cum oratorum tum imperatorum dicione teneantur, ac malas tum in actionibus diiudicandis consuetudines cum superiorum temporum severitate conserens. Quin etiam ut Demosthenes Ctesiphontis

patronus reiciatur, heliastas sollicitat g 202), quippe quorum

ex arbitrio in unaquaque causa pependisse oonStet, utrum οι συνήγοροι Verba sacere sinerentur necne i). Desensor autem

cum hunc accusationis locum in exordi orationis haud inopterefellat, patronorum mentionem non aest, idque compluribus de rationibus. Nam primum quidem verisimillimum est eum ipsum, ex quo in re publica versatus erat, i. e. ab anno circiter 354, nulli etiam causae advocatum exstitisses). Unde perspicitur, cur in orationis do salsa legatione habitae paragraphis 290 301 Eubulum vituperet, quod Aeschini συνήγορος succesRurus Sit, et iudices adhortetur, ne viros rerum civilium peritos ad ius dicendum auctoritate valere patiantur. Quae cum ita essent, sacer non potuit, ut in lite Ctesiphontea ipse συνηγορους secum ad iudicium deduceret. Ac ne habuit quidem, quod in hac causa patrono sibi advocaret, quoniam apparet Ctesiphonteam

oratam tam prospere Venisse, ut orator συνηγορους adsciscens

nihil aliud acturus nisi vim defensionis infirmaturus suerit. Optim igitur iuro subiectionem illam Aeschinis, qui simulaverat fore, ut adversariis ad Ctesiphontis rogationem defendendam

patroni quidam advocandi essent, non solum non explet, Sed plane neglegit, praesertim cum dubium non sit, quin etiam actor solus dixerit. Nam etiamsi cum alii loci tum s-mosthenicae orationis verba paragraphi 87 ,καν διαρραγῶσί τινες τουτων dilucide demonstrant multos homines Macedonum studiosos cum Aeschine adversus defensorem steti8se, tamen tota ex accusatione elucet meminem morum latroni partes

1 CL Schaeser. l. c. I p. 345. 2 CL Blass. Ait Bor. III 1 p. 1.

66쪽

suscepisse. Nonne igitur Demosthenis erat cavere, ne Aeschines verba sine συνεγοροις aciens victoriae fiducia adversarios praestare videretur Ac nonne recte fecit, quod ob eam causam patronos plano silenti praeteriit, tamquam si per se intellegorstur nihil esso cur advocatos adscisceret 2 rgo iterum do industria ad actoris verba non respondit Neutiquam autem probari potest eum tres illas subiectiones, quae in accusationis

ς 5 sqq. 2I 0 219, 2b exstant de quattuor καιροῖς, de Alexandro, de συνηγοροις advocandis, indiligentia adductum

neglexisse. Immo vor sententi Sohaeseri ceterorumque, qui Demosthenom in edenda oratione Ctesiphontea anxia cura non fuisse putant, neque aliis locis neque his confirmatur. Atque ut summam aciamus eorum, quae de Demosthenis

ratione scribendi uberius disputavimus, hanc disquisitionem instituimus arbitrati de defensoris in vulganda oratione diligentia multo rectius iudicare eum, qui ipsam Ctesiphonteam exploret, quam illum, qui Schaesero, lassio Loomo, Reichio

auctoribus usus ea pro certo habeat, quae prim adspectu res docere videatur. Intelleximus autem Demosthenem in hac oratione edenda tanta diligentia suisse, ut minime credi possit eum Sirenum comparationem de incuria praetermisisse. amprimum quidem eiusmodi sententia a probabilitate quam maxims abhorret propterea, quod ex comparatione utriusque rationis satis apparet eum Ctesiphonteam litteris mandasse non solum memoria nixum, sed etiam commentariis usum, in quos et ante lito et in iudici argumenta adversari inserenda itaque etiam verba de Sirenum cantu facienda coniecerat. Deinde autem virorum illorum coniectura prorsus reicienda est, quippe quae nullo alio Ctesiphonteae loco stabiliatur. Nam inter accusationis subiectiones eodem modo, quo Sirenum comparatio, Demostheni abreptas et retractandae domum orationi per figuram ποφορὰς adscriΡtas nulla reperitur, quas excitantibus defensoris verbis careat. Ad veras autem actoris praeoccupationes ut in habita, sic in scripta defensione respondetur idque ad Omnes praeter tres, quarum Demosthenem iam apud iudices montionem non fecisse cognovimus. Atque etiam rim criminationibus Aeschinis refutandis defensor satis

67쪽

- 59 diligenter versatus est, quoniam nec nimium nec parum multa litteris mandavit. Nam ne uno quidem ex locis illis quadraginta tribus, quibus ad accusationem respicit, extra calcem decurrit. inora autem Verba, quam quae in cauSa fecerat, in scriptam orationem eum recepisse minime probabile est, quod omnia fere Aeschinis argumenta, quae defensor apud heliastas refutasse, in edenda autem Ctesiphontea neglexisse videtur, retractandae demum accusationi inserta sunt. Ceteris denique locis, quibus Demosthenis taciturnitas his rationibus explicari non potest, difficultates expediendas non Sse perspeximus nisi eo modo, ut defensoris verba integra ad nostram aetatem venisse negemus. Quam ad coniecturam supra intractandis paragraphis 20 et 121 adducti sumus eandem viam ad quaestionem de Sirenum comparatione absolvendam ingredi cogemur, si perinde atque explicationes adhuc pertractatas cetera quoque sententia de hac re prolatas reiecerimus. Atquo quod attinet ad coniecturas illas, quae Schaeseri ceterorumque opinioni proximae accedere videntur, ubo i)sententiam proposuit, quam breviter examinare debemus. Qui vir arbitratus defensorem rationem in publicum editurum permulta vel ad marginem commentarii ante iudicium exarati adscripsisse vel in schedis volumini affixis exposuisso, hanc operis partem ad finem non perductam e8Se censet. Cum enim persuasum habeat Demostheni in nim fuisse non minus quam cetera, quae apud iudices ex tempore dixerat, Sirenum quoque comparationem vulgandae rationi inserere, in Ctesiphontea Ver nec Ola nec vestigium in Σειρη-ων inveniatur, dubium ei non est, quin defensor aliqua causa, quominus id faceret, impeditus sit. Quid autem fuisse vir doctus putat, cur Demosthenes rationem de corona habitam non solum ad finem scribendi non perduceret, sed ne oderet quidem ipse Numrocto iudicatinubo dicens Demostheni in re publica maxime Occupat cum ante tum post litem Cthsiphonteam nec licuisse nec libuisse multum temporis subtrahere negotiis publicis et in scribendo collocare Minime. Nam primum quidem inter ceteros fere Omnes viro doctos convenit eis ipsis annis, qui

1 De Demosthenis oratione Ctesiphonte p. 29 sqq.

68쪽

- 'o litoni de corona intentam secuti sunt, defensori satis superque otii suisse. Ex quo fit, ut verbi causa Blassius ' in sententiam ab ubone plane diversam disputet rectissime dicens Demosthenem post diem iudicii sine dubio id egisse, ut commentarium

antea scriptum retractaret, ac pergens: Die politischen Ver-halinisse liessen lim, eWis et seinem grosse Schmerge, diese Zoit voliaus . Quae ne Κirchhosfius quidem negat, cuius sententiam de tosiphontea ab ipso Demosthene non edita ubo amplexus est. irchhomus' enim do defensoris angustiis

quibusdam temporis nulla verba faciens eum incertis rationibus, quominus orationem vulgaret, impeditum esse affirmat. Sod praeterquam quod minime intellegitur, quid tandem Demosthoni talia consilia agitanti intervenerit, grave causae eum etiam impulisse censeo, ut Ctesiphonteam neutiquam non oras daret. Nam non modo ut rationem illam singulari arte consectam memoriae proderet laudemque sibi pareret uti in iudicio apud audientes, sic causa finita apud legentes, sed etiam ut a criminationibus denuo iniectis se defenderet, ad Ctesiphonteam edendam adductum eum esse apparet. Qua ratione nonne verisimile erat eum suspiciones hominum illorum acile diluturum et propulsaturum esse, qui eum accusabant, quod ab Harpalo pecuniam accepisset Quibus ab hominibus in iudicium vocatus Demosthenes damnatus quidom et in carcerem coniectus est; sed tamen ex ipsa causa anno Ol. XIV I i. o. 324l3 acta iterum satis perspicitur Ctesiphonteam ill tempore iam

in hominum manu perveniase. am ex decem accusationibus

hac in lite habitis Dinarchi ratio, quae inscribitur κατὰ

Λημοσθενους περὶ τῶν Ηρπαλιέων, sola integra tradita est. Qua in oration Dinarchus, clarissimus imitatorum Demosthenis, et aliorum oratorum et huius vestigia sequitur. Imitatur autem, id quod maximo praedicandum est, non solum ratione eiuSpriore tempore habitas, sed etiam Ctesiphonteam, quippe cuius ad ra11 Dinarchi in Demosthenem rationis paragraphum 96

1 Dem. r. d. Teubn introd. P. 12.2 L. c. P. 5.

69쪽

spectare Antis constet i). Sequitur, ut e tempore, quo lis Harpalica acta est, i. e. duobus anni ante mortem Demosthenis, Ctesiphontea in lucem iam edita fuerit. Alia igitur testimonia neglegens vel haec argumenta tantam vim habere censeo, ut inde perspiciatur Hubonis sententiam de Ctesiphontea a Demosthene non edita reiciendam esse Demosthenes orationem ipse vulgavit ideoque etiam usque ad finem scribendi perduxit, litteris mandan et cetera argumenta et verba de Sironibus facta. Sed his Omnibus romotis ubo de Sirenum comparatione ita iudicans,

ut defensorem commentarium antea exaratum non ad finem retractasse arbitretur, nonne fidem huius opinionis, quae per Se parvam veritatis speciem habet, aliqua ratione augere studet Certe enim uirum esset, si unum hoc vestigium incohatae retractionis reperiretur. Ac revera vir doctus, ut sententiam suam commendet, ad altoram difficultatem sodem modo expediendam provocat, scilicet ad id, quod Aeschinus in et 159 sqq. de rebus post Ctesiphontis rogationem gestis dixit. Neque enim dubitat Hubo, quin Domosthenos in iudicio adversarium talia verba facientem aut refellerit aut vituperaverit, in contextum autem scriptae rationis redditam illam responsionem recepturus fuerit, nisi iterum tempus eum desecisset. Sed hanc explicationem plane improbabilem esse, quia defensor ad verba illa Aeschinis consulto nec in habita nec in scripta oratione respondit, supra p. 5 sq. satis intelleximus. Quamobrem sententia Hubonis hoc argumento adempto nihil habet, quo sulciatur. Totam autem Ctesiphonteam, numquid coniecturam propositam confirmet, perscrutantibus nobis idem loci

tractandi sunt, qui in disquisition do omosthonis diligentia

instituta. Quibus locis quoniam dosensorem nusquam aliter Scripsisse ac dixisse vidimus, apparet eum in edenda ratione neque incuria quadam motum neque angustiis tempori prohibitum esse. Hubonis igitur sententia reicienda est, quippe quae eodem modo, quo supra Schaeseri, lassii, Reichii coniectura, nullo alio Ctesiphonteae loco stabiliatur, praesertim autem cum ne dubitari quidem possit, quin Demosthenes orationemu8que ad exitum perscriptam ediderit.

1 CL Blasa. Ait Ber. III 2 p. 321 adn. 2.

70쪽

t satis mihi multa verba ocisso videor de expli dationibus virorum illorum, qui Demosthenem opinantur de

Sirenibus tacuisse nullis certis de causis, sed aut quia anxia non cura, aut qui in retractanda Ctesiphontea illis iccu spationibus distentus suisset Restat, ut priusqum Sirenum com sparationem edendae defensioni insertam ab alterius manu eiectam esse statuamu8, aliam sententiam paucis adhuc attactam examinemus, eam dico, quam protulerunt aemmerem et Rabius arbitrati Demosthenem verba o Sirenibus facta consulto postea

Casmmererus' enim defensorem verba illa in contoxtum non recepisse putat, quod de advorsarii vi dicondi nimis acorbo dixisse sibi visus et veritus esset, ne tali modo eloquentiam Aeschinis vituperans ipsam eloquentiam quasi offenderet. Recautem coniectura quam infirmis nitatur undamentis, nemo non videt. Nam primum Demosthenes in causa ipsa Sirenum Omparationem nulla interposita dubitatione adhibuerat. Estno igitur verisimile eum verbis illis, in quibus multa milia audientium non offenderant, scribenda in oratione uti veritum osse γDeinde autem num Demosthenes is omnino erat, ni taliA comparatio nimis acerba Visa esset Immo vor in ipsa docorona oratione permultis verbis utitur tam acerbis, ut etiam Blassius ' sacere non possit, quin da Uebermas an gehassiger personiicher Schmahung vituperet atque affirmet Demosthenemroctius acturum fuisse, si nihil a dignitate discessisset. Neque senim dubium est, quin defensor, eodem modo, quo exempli causa Plato in sophistis aestimandis, adversarii vitia nimis nigris coloribus pinxerit et omnibus sero locis do Aoschinis imoribus quam vehementissime acerrimeque iudicaverit. Quae cum ita essent, Sirenum comparati neque audientibus neclegentibus nedum Demostheni ipsi ante cetera defensionis argumenta offensioni esse potuit. inimo autem aciendum est cum CRemmerer arbitrato defensorem tali do causa verba illa

consulto omisi8se.

2 Att. Ber. III 1 p. 435.

SEARCH

MENU NAVIGATION