Institutionum medicinae practicae

발행: 1826년

분량: 535페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

51쪽

g. XXVI.

Plurima autem genera causarum existunt, quae humo-xem illum g. XV.) aut praeparant, aut gignunt, aut ex ei

tant inque motum adigunt, aut extrorsum avocant, aut alicubi desigunt, aut eius evolutioni occasionem suppeditant. IIae vero etiam remotae dicuntur sive antecedentes, et partim corpori ipsi insident, et partim extrinsecus eidem adVeniunt. Praecipuae earum censentur temperamentum Sangui Deum aut cholericum, habitus obesus, aut contra caeli ecti-CUs, cacochymia, acritates variae, praesertim oleo sa, pinguis et rancida, tam sola, quam cum aliis recrementis Omnium corporis succorum copulata δ), cacochylia primarum Viarum, imprimis biliosa, bilis ipsa exuberans aut commota R), mensium, haemorrhoidum, ichoris cuiusque manare soliti exspirationisve culaneae suppressio, metas lases, scorbutus, hydrops, Oedemata crurum, scirrhi, cancer, ulcera, acria ingesta aut applicita, spirituum vitiosorum abusus, immoderatae exerCitationes adipem solventes atque acritudinem in humoribus eXaltantes, fricationes asperae, ignis vel solis ardor, irritatio sibrarum cutis quaecunque tum a causa interiori, uti a lympha acri, tum a causa exteriori, uti a compressione Velie menti aut punctione, luxationes, vulnera, epispastica, in sectorum morsus, applicatio frigidi aut calentis corporis '), animi graviores commotiones et praesertim ira et terror '),

ex quibus. erysipelas non solum movetur, Verum etiam sub

inde redit et quasi periodice recurrit, periodicu inque tunc

nominatur.

52쪽

g. XXVII.

Erysipelas leve malum nulliusque momenti a quibusdam

creditur; at quamquam saepe innocuum et salutare sit, seli cemque exitum sortiatur, non tamen semper periculo vacat, nec contemnendum plane est. lino I IOI MANNUs non

dubitat, illud in multis symplomatibus ac perniciosa natura cum pestilenti ipsa subre comparare. Simplex, benignum, fixum, item sortuitum sive iaccidentale et quandoque Symplomaticum minus discriminis liabet, quam complicatum, Compositum, malignum, ambulans et primarium. Quod caput, faciem, palpebras aut collum infestat, id apud plerosque male audit '); nam prius illud gravius plerumque est, Cerebrumque ipsum quandoque assicit, posterius vero hoc sic venas iugulares laryngemque urget, et quasi iniecto vinculo cohibet, ut sanguinis e capite reditus spiritusve intercipiatur. Eoque maius periculum imminet, si a causa interiori origi

nem ducat, nec intra septem aut octo dies resolvatur; nam tum suppuratio timenda est aut etiam gangraena, quam P0stremam appropinquare indicant doloris et ruboris repentina cessatio et phlyctaenae in summa cuteieXOrtae '). I) Μ d. Θst. Tom. IV s. l. 1. c. XIII. 2) PLATN. I. c. f. isil. 3ὶ Ni COI. AS. I. c. P. 344.

g. XXVIII.

Ab aliorum tamen sere omnium sententia dissent ire non dubitat LE ROY. Is enim experientia consistas sua, saciei erysipelas benignum et salutare omnino esse praedicat, at que in criseos sonae modum procedere, intraque tres aut quatuor dies tantum ad summum apicem pervenire, plena vero sacta eruptione sobrina et cuncta reliqua sympto mala minui m risico et quandoque penitus cessare, hincque Paula tim ruborem et tumorem discuti, ac postremo opiderm idem

53쪽

desquamari et decidere ). Contra non aeque innoxium et criticum idem vir celeberrimus habet illud, quod crura aggreditur cum subre acuta, quodque senibus aut cacochynaicis supervenit, utpote in gangraenas saepe aut ab SceSSUS periculosos facile desinens. Etsi vero res saepius se habeat, ut LE ROY exposuit, aliquando tamen hoc idem saciei erysipelas in gangraenam transire posse videtur, cum SYDEN NAMIUS R) lestetur, huic malo sint obnoxium esse quod cunque erysipelas, cuicunque parti insederit. Ι) Melisi . do P siq. et de Mod. P. I 64. 2, Sere. VI. cv. kL. P. 322.

Generatim quod cum mala perniciosaque febri oritur, aut malignum est, aut phlegmones naturam attingit, aut aliis morbis mali moris accedit, non caret periculo, quia plerum que gangraena aut abscessu terminatur. 1s erysipelate autem putredo aut suppuratio, inquit HIPPOCRATES ), malum. Item si erysipelas intro verti contingat, ut non raro sit, phrenitides aut peripneumoniae lethales aliique pericu losi morbi consequuntur. Quod idem HIPPOCRATES iam cognovit; nam scripsit: erysipeus ab exterioribus certi radinferiora, non est honiam; ab intersoriatis pero iad exIeriora, bonum R). At multo clarius loculus est auctor Coa carum ') in hunc modum: Erysipelas foris quidem ex-

Attamen non semper erysipelas introversum exitium anseri, si S IETEMo ) fides habeatur; quamquam SYDE 3 IIAMII observatio, quam ibi adducit, verum erysipelas non

54쪽

CΛPUT II. exhibeat, nec proprie ad eius introversionem spectare videatur. Verum, etsi interdum sieri possit, ut erysipelas recedens aut repercussum a viribus vitae subigatur, aut iterum eiusfiasis extrorsuin amandetur, huiusmodi tamen metastasis pruden-c λεως ut si in in medicum terrere, eiusque sollertiam excitare debet, ne

securum nimis incautumque inexpectata aegri pernicies demum percellat. Evenit etiam interdum, ut febris, quae erysipelatis eruptionem molitur, aliquamdiu trahatur, quiu tamen suo sine potiri possit. Tunc materia erysipelato des in cerebrum vel in pulmones delata aliud morbi genus efficit, eo perniciosius, quo tuterior nobiliorque est pars, quae ab ea repente corripitur. i) L. c.

si uriat i s.

g. XXXI.

Ad curationem quod a tinet, haec pro varia erysipelatis Origine ac natura et pro vario eius gradu disset re etiam debet. In legitimo, primario et febrim subsequente, cum natura motu sebrili, ut recte existimant HOFFMANNUS '), ΡΕΑΤΝΕRUS R), LE ROY '), JAUBERTUS ') aliique ex pertissimi scriptores, a pravo et noxio peculiari quodam humore se liberare nitatur, totaque ad eum Versus cutim propelleiadum incumbat, consequens est, Ut medicus naturae minister eodem curam Omnem intendat, pro Viribus CaVens, ne motus conatusque iste nimium excedat aut desiciat, nam latroque modo posset essectu suo carere. Quaerat igitur, num sanguinis missio, quae primum artis praesidium in cu-Do o nae fcc- rationibus praeStare solet, locum ullum habeat. Non levist O l ββ vero liac de re lissensio occurrit inter auctores. Alii, qui

bus nempe erysipelas pro vera inflammatione habetur, phle botomiam non modo approbant, Sed etiam pluries repetendam iubent, inter quos ASTRUCIUS agmen ducit, utpote qui ad erysipelas primarium resolvendum quinquies vel sexies primis morbi diebus venam incidi velit; nec minus in

55쪽

sanguIne mittendo liberalis esset ad secundarium sive Symplomaticum discutiendum, nisi id iam praestitum fuisse principis morbi causa cogitaret. Λlii contra, qui videlicet aphlegmone erysipelas segregant ptitantque, in eo summam

sanguinis tenuitatem adesse, a principio quodam acri ac Sol Vente prosectam, uti ii Oxiam venae sectionem reiiciunt q), vel certe parcius instituendam esse, Si unquam, praecipiunt. i) L. c. 2) L. c. a) L. c d) Mom. de A Menue noxiale de Medec. Annees 1776.

ε. XXXII.

Verum, dum sic in utramque partem disceptant, dicam libere, qua via incedendum nubi videatur. Itaque si labris Quando oe-Vehementius eXcandescat, si plethora corpus gravetur, natu-0μ έςςμ' 'raeque conatibus impedimento sit, si aeger temperamento sanguineo donetur, si pulsus magni, validi, duri deprehen dantur, si dolor capitis aut spirandi dissicultas discruciet,

continuo post sedatum horrorem rigoremve sebrilem exser tumque calorem, et antequam erysipelas appareat aut ex toto prodierit, per Venae sectionem naturae laboranti succurrere Oportet, ut moderata aliquantum sebris vi et rela Xato sanguinis nexu reseratisque meatibus facilius acer humor erysipelatodes sese expediat, exteriusque seratur.

g. XXXIII.

gere Pergant, atque erysipelatis eruptio cunctetur, quod 'u 'saepe contingit, repetendum id auxilii genus est, praesertim ' ubi sanguis primo detractus lentorem phlogisticum ostenderit. Quod etiam non praetermittendum est, cum ery ipelas caput, faciem aut collum iam occuparit, si antea vena secta Satis non fuerit, aut cum eius generis sit, quod propius ad

56쪽

phlegmonen accedit, neque post eius eruptionem sebris et reliqua symplomata sese remiserint; nam tum ut vera in flammatio prudenter curandum eSt.

Qisondo Contra ubi vasorum plenitudo deficit, temperamentum Om/l/ι ucr habitusque corporis adversatur, sebris mitior est, nullisque

gravibus comitatur symplomatibus, aut vires vitae languent cum pulsibus nec magnis nec Validis, aut cuncta, erysipelate iam prodeunte, placidius procedunt, aut erysipelas leve, legitimum, aut sortuitum sive accidentale, aut oed malo des est, aut Summopere malignum, Ciarbunculosiam aut necrotiactim praevidetur, aut morbis malignis et putridis, aut scor buto confirmato, cachexiae, hydropi adiungitur, sanguinis missio omitti potest ut minime necessaria, aut etiam Vitari debet ut perniciosa et noXia.

Sanguinis

Magni etiam refert sanguinis e vena missi dia thesim di missι ma/hc' ligenter inspicere. Nam si floridus, tenuis, biliosus et solu

pondo ne in lus deprehendatur, parci US; Sl Vero contrario se modo laa- eo mittendo beat, liberalius eum detrahi licet. Si etiam ex iis, quae P ς praecesserunt, coniiciatur, acrimoniam plus, quam boni sal guinis copiam praevalere, si rubor et calor non magnus sit, si fu ui atque ambulans erysipelas videatur, si urinae te I UeS, Crudae, aquosae aut croceae et minime subsidentes excernantur, si pulsus inaequaliter saltant, irritati quidem, at non pleni et sortes, cautissime se gerere Oportet me di cum in sanguinis missione sive decernenda, sive celebranda, ne scilicet mali causam deteriorem os sciat, aut criticis moli minibus noceat, aut metastasi ad interiora occasiouem prae beat.

g. XXXVI.

In ipso praeterea morbi ingressu diligentor disquirere qum VO PN dubet, an primae viae sordibus, praesertim biliosis scateant,

Ouomodo

57쪽

atque alvus respondeat, nec ne, ut illae cito evacuari pro re nata possint, haec vero molliri et laxari. ΛsTRUCI Us φ)emetica et calliartica suadet, praecipue in eo erysipelate, quod caput et faciem leneat. Emetica quoque utilia praedicat LE ROY, quando nausea et vomitus biliosus inter initia aegrotantem exagitent ). Sed in magno spasmorum conflictu, etsi colluvies biliaris et cacochylia putrida turgeat, praestabit Vomitum potu aqueo, lepido et mellito promo

Vere, quam prolicere acri medicamento, quod summopere noxium imprimis esset, si ira causam procata reticam malo praebui set; alvum Vero satius erit enematibus lenire, quam catharticis proritare. Quod si tamen saburra intestinatis poscete videatur medicamentum aliquod, quo ea validius deturbetur, tunc post sectam iam venam alvus ducenda est de cocto tamaritidorum, aut crem Ore tartari, aut sale quopiam

neutro, magna aquae copia diluto, aut simili blandiore ecco pio tico, et quidem antequam erysipelas soras proruperit. Nam piopulso iam ad cutian erysipelate cautissime alvus la Xetur, et tunc solum, cum putridae et biliaris saburrae signa non desint, aut depravati humoris quantitas morbum plus Iusto protrahere videatur, aut revellendi a capite, quando id

gra iter allicitur aut intumescit, necessitas citam Opem ΡΟ-Stulet, nec satis sanguinis missione considere quis possit. Alias metuendum esset, ne alvi ductio temere instituta opus natu iae perverteret, aut intro erysipelas ipsum revocaret. Hoc, et O 1esolvi incepto atque ad sinem properante auden tius licebit alvum movere, et reliquum morbificae materiae

I. XXXVII.

Humoris vero noxii, quem natura expellit, separ)tio at- Quibus sus Aque excretio adiuvari etiam debet quiete in lectulo potu Vc i VP ψο

58쪽

aqueo largiori, attemperante et leniter diaphoretἰco, cui, ubi calor et motus circularis aut intestinus excedit, nitrum, aut succus mali citrei aut medici cum pauxillo sacchari ad lici potest, aut aceti aliquid cum melle, quod pauperibus sacilius commodiusque est. Decoctum hordei diluit et temperat egregie, dilutum florum sambuci aut tiliae blandissime resolvit et diapho resim promovet, praesertim si tepide sorbillentur. Ubi erysipelas, calor et febris sese remittunt, et sudor manare incipit, curandum est, ut is se per totum corpus distandat, quod praestat sorbitio calida, quies et Stragulorum prudens additio. Quorum actio sustinenda est victu tenui, humectante et refrigerante.

g. XXXVIII.

Extrinsecus multa proponunt admovenda Scriptores, imprimis chirurgi; sed pleraque, si non noxia, Certe SilperVa-Quae tui re canea mihi videntur. Ρlerumque sufficit locum a frigore CV 'V ' aiiactu aeris arcere, itemque ab actu nimium calidi. Sic paulatim humor resolvitur et per cutis meatus eXSpiratur. Si pars acerbius doleat, tendatur et nimium caleat, aut arescat, ea fovenda est linteis ex aqua spermatis ranarum tepente, aut decocto florum sambuci et malvae expressis, et subinde, ubi frigent aut resiccantur, renovatis. Si demul

cere magis opus sit, aliquid lactis recentis decocto utiliter admisceri potest. Si rubor atque ardor intensius urgeant, praesertim cum malum diutius trahitur difficiliusque discutitatur, lactis loco aliquid optimi aceti additur, quod aestum Quarido mci' res renat potentiusque resolvit. Quod si nihilominus erysi- ώbhf' elas die septimo, Octavo, nono aut decimo non minuitur, metumque incutit, ne pars asse ea ob nimiam cutis plenitu dinem et distentionem emoriatur, incisionibus crebris per tundendam nonnulli praecipiunt; quod multo magis sieri conveniet, si color eius ad purpureum aut lividum vergere iam inceperit.

59쪽

g. XXXIX.

In erysἰpelate phlegmonode, si frustra lentata suerint Oisomodo

ea, quae ad resolvendum valent, nec quidquam sanguinis si

missiones iteratae, aut alvi ductiones et reliqua prosuerint, reliquum est, ut suppuratio expectetur. Quam iam si eriindicabunt dolor pulsans, tumor alicubi manifestior et fixus febrisque exacerbantis et remittentis continuatio. Quod ubi incidit, cataplasmata ex mica panis et soliis malvae lacti incoctis superponenda sunt, donec, sario pure et subter fluctuante, serro abscessus aperiri possit. Quo in casu chirurgo reliquum curationis committi debet. Committi ei quoque omne negotium debet, si pustulae in summa cute exortae aut extima suppuratio sacta in ulcus degenerave rint, saepe molestum et diuturnum. Sed dum extrinsecus chirurgica medela adhibetur, atque ulcus detergitur et eX- siccatur, non negligenda tamen pro causarum varietate CU- ratio etiam interior est.

g. XL.

Erysipelati oedemato di sussiciet decocto simplici florum Uune coesia sambuci et chamaemeli foveri. Λt si nimia laxitas timeatur, PHO O AEc

. . . . . . mGlo in cura

eidem parum spiritus vini Cum camphorae momento adiici eonoenitit. poterit, vel demum sacculi cum sarina sabarum aut hordei calenti aut pulvere florum sambuci imponantur. Λ qua etiam calcis egregie discutit et resolvit. Lente vero ad re solventia et reprimentia deveniendum; nam si iusto citius discutiatur, repelli ad interiora cum magno vitae periculo posset. Quam ob rem vitentur frigida, adstringentia, si p-tica aut cutis poros obstruentia, licet passim ab auctori bus commendata. Quae si unquam Opportune adhiberi possunt, tunc solum locum invenient, cum iam erysipelas sua stadia percurrerit, et sola partium atonia et laxitas remanserit emendanda.

60쪽

CAPUT II. DE ERYSIPE LATE.

g. XLI.

Misisti,ῖ eti- Quod Si humor, qui erysipelas facit, acerrimus et ve-

Glιυ- nenatae prope indolis sit, ut partes assectae liveant, nigri' cent aut phlyctaenis atris repleantur, unde gangraena immi uere videatur, quod in maligno aut carbunculoso intra paucas horas interdum evenit, tunc citissime scariscationibus μ)exitus venesi O ichori parandus est, utendumque tam intrinsecus, quam extrinSecus alexipharmaCis atque anti septicis, in qui bus excellunt cortex pertivianus, radix serpentariae, camphora, spiritus Mindereri, elixi P vitrio licum Londinense, et resinosa balsamica extrinsecus. Sed hic quoque prudentis atque eX- perti chirurgi consilio et Opera opus plane CSt.

I) Non modo in mulseno et carhianculoso erysipelate scarification is indicantur, verum etiam in eo, ubi cutis onere gravatur et intumescit, a Cl. FREINDIO disi. mediam. Edil. I Dei. in d. n. 299 ut Praesen tiss imum remeditam Proponuntur hisce verbis: LD Erysi DLIE Praessor sua, scd EI in aliis WIω- Due cessibus, Dbi iras minutio radest, ea Pescientia docet, Per

g. XLII.

Qisomodo Quid porro fortuito sive accidentati erysipelati succuria

curiandum Sit ra sacile ex superioribus quisque intelliget. Generatim - , δε omissi causas remo Vere Oportet, et inde natam psilogo sim, quae utcum. levior, sic facilis resolutia est, leniter discutere et demul cere. De Umplomatico Vix attinet dicere , cum eius Curatio ex morbo principe, a quo pendet, Omnino petenda sit. Erysipelas intro versum, quod non infrequens est, postulat venae sectionem, cucurbitulas tum siccas, tum scaris catas, vesicantia, tamenta, balnea, diaphoretica, et nisi haec prosint, et extrorsum illud avocent, etiam cathartica.

g. XLIII.

Proh Iuc A Saepe accidit, ut qui semel erysipelati obnoxius suit, CG CN V, levi negotio in idem malum relabatur, et quasi periodice, statis nimirum intervallis. Λd prophylaxim multa multi pro-

SEARCH

MENU NAVIGATION