Compendium medicum practicum per fasciculos distributum

발행: 1780년

분량: 459페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

301쪽

c XXXIIL DE COLICIS VARIIS. Ios

mixturis No. so & s r. Cardialgia a vermibus inventriculo, .dissicilis est cognitu & non nisi per vermes vomitu rejectos, aut post mortem, cadaveris obdustione patet. Remediis vero propriis, de quibus alibi, curari potest. g. 24r. Qui cardialgiae habituali manent ob-NOXii, diaeta utantur tenui & quidem varia pro

varietate acris dominantis ; ergo acido Vexatis conducunt justilla eX carne vitulina , carnesque albae, molles , cereVilla bruna amara. Vitaim da autem veniunt cereVisia tenuis; dulcis; lacticinia, caseus, Vinum acidaque omnia , fructusque tales, uti pruna, cerasa, poma, uVae passae;

mel, quae omnia bene audiunt in biliosa aegritudine, ubi vero cum primis noxia oleosa & pinguia. Omnibus autem aeque pariterque nocent plia, fabae, brassica , sumo indurata quaeque& potus tepidi, nimia copia hausti, uti fusius dicetur articulo de colica flatulenta.

CAp. XXXIII

DE COLICIS VARIIS.

f. a 2. Colica dicitur dolor intestinorum praeserthnaque coli , adeo Vehemens, ut non nisi cum ejulatu exprimere liceat, saepeque ab ejus violen

302쪽

1α C XXXIII. DE COLIOS VARIIS

tia in ventrem cogantur decumbere aegri. Hic dolor nunc fixus in ptincto quodam , in regione umbilicati, nunc per totum extenditur abdomen& summam semper post se trahit debilitatem. Alvus ut plurimum clausa diu manet in hoc assς-ctu. Febris cum suo satellitio, si colicam inflammatoriam excipias, raro adest. g. 243. Variae dantur colicarum species, scilicet stercorosa, pituitosa vel humoralis; bilios , hysterica, haemorrhoidalis, satulenta, spasmodica, saturnina, pictonum & arthritica; nephritica, de qua peculiari capitulo ; tum et inflammatoria, de qua jam actum capite de enteritide. Distinctio harum omnium specierum suis signis dignoscenda quam maxime necessaria, si prognosin& curam recte instituere velimus. g. 244. Colica stercorea cognosciturieXaaegri relatione nempe , quod alvum per aliquot dies non dejecerit, ex vita ejus forsan sedentaria, ex alimentis duris indigestis : inde enim excrementa indurantur , scybala formantur exsucca. A corporibus duris ossibus nucleisve deglutitis, quibus via foecibus expellendis intercluditur; quaeque tactu saepius abdomen contrectando deteguntur. Dolor in hac specie raro lancinans aut Vehemens, praesertim quiescente aegro. Adsunt Vero vomitiones, pulsus non febrilis, urina

mittitur crassa; hoc criterio praeprimis distin, guttur

303쪽

C XXXIII. DE COLICIS VARIIS IO7

guitur omnis colica a nephritica, in qua saltem in initio urina est clara & limpida.

. et S. Colica humoralis seu pituitosa familiaris est hypochondriacis & debilioribus & quidem satis pertinax. Oritur enim ex pituita Vitrea , aliisve crudis viscidisque intestinorum quendam distendentibus locum, doloremque fixum ibidem perterebrantem inducentibus, inde et ab aegri constitutione diagno sis. 246. Colica biliosa vel ex copia, vel potius ex bilis gignitur acrimonia, maxime aestate infestat; viris, adolescentibus, calidis, cholericis frequestas. Vomitus adsunt biliosi , non autem ex hisce solum sineque caeteris symptomatibus semper de colicae biliosae praesentia concludendum. Sitis vexat inexplebilis , non nullis alvus obstructa, non nullis iterum fluxa foetens-ve; haec melior illa; de sapore queruntur ama.

ro, de cardialgia , singultu ; saepe torquentur spasmis & pedum contractionibus, iterum quandoque spectabilem satis habet comitem, urina

est rufa aut crocea.

f. 247. Biliosae hysterica analoga in foeminis colica, in hac saepissime supprimitur urina,

ut colicam mentiatur nephriticam; vel et limpida admodum emittitur. Dolor Ventris acutus omnem fugit attactum. Non raro a doloris Vehementia sequitur lypothymia; hystericis & ner-Vorum mobilitate praeditis propria sere. g. 248

304쪽

Ios C XXXIII. DE COLICIS VARIIS.

f. 248. Haemorrhoidalis colica fit ex congestione sanguinis circa viscera abdominalia , hujusve lentescentia in systemate venae portae , indeque plethorica quibusdam audit: saepissime hac assiciuntur foeminae, mensium lochiorumve retentione laborantes , vel viri haemorrhoidum fluxui subjecti. Praecipue Vero ex dolore continuo in intestino recto prope os sacrum tenes-moque dignoscitur. q. 249. In colica flatulenta prae caeteris dolor occupat coli tractum, qui et a coni pressione lenitur externa; borborygini audiuntur in infimo ventre, ructus adsunt, levamen asserentes, abdomen inaequaliter tumet x tumor saepe locum mutat, adeoque saepius distenduntur intestina, ut in eorundem abeat paralysin morbus. Aggreditur hypochondriacos, sedentarios , gravidas , alimentis crudis farinaceis , leguminibus , cepis alliisve, cerevisiaque fermentante utenteS. 3. Spasmodica seu convulsiva , saturnina & colica Pictonum vel Pictorum & quibusdam

Rachialgia dicta, gradu vario pro causarum Varietate tantum differre videntur. Dolor hic est talis , spasmodicaque constrictio tanta, ut totum Persaepe ventrem infimum ab inguine usque ad costas spurias et cartilagineon Xyphoideam convellat, umbilicum introrsum trahat, Versusque

spinam dorsi ita constringatur, ut suocationis periculum afferre videatur ; anus quoque spasmo

linius

305쪽

C XXXIII DE COLICIS VARIIS. Io

intus sic retrahitur, ut ne fatus quidem emittat, elysmave facile admittat. f. et r. Causae hujus diri affectus quaerendae in spirituosorum abusu, puncti, pomacei,

musti, uvarum immaturarum, fructuum horreorum. Vinique rubri potus, quod lythargiro mangonisatur, usuve remediorum saturninorum, uti quibusdam medentium familiare, in curanda gO

norrhoea, leucorrhoeaVe mulierum .: inde et me

talli fossoribus, pictoribus, aliisve, qui plumbat saturnina, pigmentaque tractant familiaris admodum, ne dicam propria. FGent praeterea colicae gignendae animi pathemata, & prae caeteris ira, potus frigidus corpore aestuante, incessus pedibus nudis super pavimenta lapidea, hepar obstructum scirrhosum cumictero ; metaptosis a febri. intermittente intempestive curata. Tum et frequentissima causa Hernia. Colica pictonum a materia arthritica ad intestina delapsa & a STRAcKgraphice descripta, aliquoties a me visa & sanata est.

f. etset. colicas excipiunt effectus salutares, lethales cito, chronicive. Haemorrhoidalis fluxu sanguinis restituto sanatur. Diarrhoea sere semper boni ominis est, quae colicam sequitur. ΕContra malum , & mortem portendit in biliosa speciatim vigilia, sudores frigidi, singultus, de lirium, convulsiones, animi deliquia, extremorum frigus, syncope : in choleram vel febrim

306쪽

tio c. XXXIV DE COLICIS VARIIS

abit putridam nori rite tractata. Saepe a colica fiunt tympanites, ascites, hydrops; a colica picto num paralysis saepissime sequitur, nec non coecitas, atrophia & exsiccatio. Arthritis inde sequens bona est morbi translatio. Spirituosis nimis imprudenter lacessita quaeVis colica in inflammationem & gangraenam transit. g. 233. Antequam curam aggrediar colicarum,

diaeta prophylactica quidem colicae obnoxiis praescribenda. Abstineant autem in victu ab esu pisorum, lentium, fabarum, brassicarum, rapartim, raphani rusticani, nigri, Ostrearum, my-tulorum, OVorum durorum, laganorum ex hisce consectorum, pinguium , butyraceorum nimis, carnium duriorum vel fumo siccatarum , verbo

vitetur omnino polyphagia. Lacticinia etiam non ubique tuta, praesertim stomacho debiliori donatis. Potus haud rite sermentati, chocolata damnantur. Cossae infusum non omnino inutile, esiodice sumptum digestionis tempore. Aromata& condimenta prudenter usurpata commendantur. In colicae pictonum prophylaxim laudatoΕ ΗΑΕN esum cibi pinguis ante laboris accessum iii sodinis. Pedes calidi serventur. f. et 34. Omnis colica, si nimis torquet, sanguinis missione & quidem e brachio aggredienda, praecipue vero necessaria censetur in colica biliosa,plethorica seu haemorrhoidali & saturnina; in hae prae caeteris laudatur quoque vesicans latum abdom,

307쪽

domini impositam , in arthritica et pedibus haec

imponenda; nec non cucurbitularum Cum multa fiamma applicatio. Caeterum non spernenda sunt

cataplasmata ex mica panis, floribus iambuci & ehamomillae lacti incoctis. Quibusdam levamen attulere, balnea, semicupia tepida saepius repetita ; aliis iterum emplastrum Galbani crocatum toti spinae tractui,& abdomini appositum: aliis vesica lacte bubulo calido dolenti applicita loco. f. ass. Vomitum dein suadent plurimi in quavis colica; atqui quia saepius aequo plus adsunt vomitiones repetitae, subindo ab acri drastico, veneno excitatae, & metum inflammationis inducentes, tutius videtur clysmate emolliente, 6leoso, cui sal gemmae addendum, alvum sollicitare in stercorea, praesertim humorali & biliosa. In coli ca hysterica summum asseri solamen solutio assae foetidae binarum drachmarum additis 6o guttulis

laudant liquidi per clysma adhibita.

f. 236. Leniora & continuata cathartica ab omnibus probantur, persecta enim non consequitur curatio, nisi si balis, durisque alienis per alvum evacuatis. In hystericis non tanta requiritur evacuatio alvina, atqui saepe cum ex doloris pertinacia , spasmodica intestinorum constrictura, alvus vix ne viη quidem optimis respondeat remediis, optum quidam miscendo catharticis hoc incommodi emendare putant ; raro vero quid boni inde vidi ; praevalet enim opii vis in compescenda alvo:

308쪽

1ia C XXXIII. DE COLICIS VARIIS.

quodsi vero alternatim propinetur purgans & nariCoticum , certius eventum desideratum consoquutum fuisse saepius vidi. g. 237. Laxantia autem quod attinet, in colica stercorea valent rhabarbarum Cum magnesia alba. Aqua laxativa vienensis cum sale polychresto. Laudantur etiam pitulae eX sepone , rhoeo cum aloe, mercurio in biliosa praesertim. Cordi vero magis est PRINGLIO sal Catharticum amarum. Aluminis pulvis ad grana is prophylacticon & curativum remedium commendatur a PER civALter vel quater de die cum gummi arabico & spermate ceti in colice pictonum. Nihil vero melius hic et in aliis venenis, quamvis ignotis, valere quam aqua, oleum copiosissime et interne et externe ore anove ingesta, certo certius est. q. 2I8. Caetera vero medicamenta, quae de,

praedicantur in affectibus colicis, sunt optata in arthritica, hysterica spasmodica prae caeteris. Inhaemorrhoidali post evacuationes necessarias marinitalia liquida vel solida No. sa, tum et aquae pyro- montanae in usum vocanda. In natulenta bonum praestant effectum carminantia No. 13 & s . In- susum saturatum quoque seminum quatuor calid

rum thei forma, bis vel ter de die haustum, remedium est haud infimi subsellii, optimum etiam Carminans est essentia millesolii cum spiritu salis armoniaci anisato ad guttulas 6o in vehiculo. Equitatio necessista putatur a PIT RN io post

309쪽

Cap. XXXIV. DE VENTRIS etc. 113

SYDENHAMUM in colica biliosa. STHAK laiulat decocta lignorum & antimonium crustum in arthriticia. Ad paralysin post colicam depraedica itur tinctura guagaci Volatilis tali doli, qua alvus libera servetur corpuSque probe eXpurgetur.

DE VENTRIS TORMINIBUS.

g. 2 9. Inatur colicae species infantum propria a laete

caseoso, coagulato acidove facto originem ducens. Ejus diagno sis petenda ex inquietudine insolita, ejulatu ploratuve continuo : mire torquentur pusiones. Calcitrant, rident in somno, avidissime ubera sit gunt, moxque iterum ex Ore demittunt, alvus nunc adstricta, nunc vero

scillita vel fuga, foeces dejiciuntur virides, acidum spirantes, aliquando non nisi exsiccatae in linteaminibus tali apparent tinctae colore, abdomen fatibus nimis distenditur. 26o. Talis status diu durans aut saepius reVertenS, conVulsionum , epilepsiae mortisvo metum incutit; aliquando herniam producit; vigiliasque molestas aeque nutrici atque infanti. ClySina ex aqua , oleo cum saccharo hic lenimen assert, abdominis inuitistio oleo camphorato

310쪽

1M Cap. XXXV. DE CHOLERA

caeteris laiulo magnesiam cum rheo, Vel pulverem No. 33 solaminis infantum nomine notum. Haud vulgarem essectum vidi saepissime ex partibus anaticis animi rhei & aquae laxativae vienensIS, addita parte octava eleossachari foeniculi parva cochlearia duo omni biliorio exhibendo. Quinet prophγlactice subinde hoc pulvere quibusdam . ius mitibus exhibito juvamini fuisse, multa experientia compertum habeo.

CAP. XXXV.

DE CHOLERA MORBO.

iolenta evacuatio sursum D deorsum cum dirissimis ventris cruciatibus tantaque virium prostratione, ut 24 horarima spatio sere exhaustus maneat aeger, dicitur a medicis cholera morbus. Evacuationes numeriatae fuerunt quibusdam ultra centum inter paucaS horas. Si morbus ergo

per aliquot durat dies, major spes adest salutis. 9. 262. Adsunt praeter dicta quoque symptomata alia, sitis, febris cum pulsu forti in initio,

qui sensim decrescit, parvus ceterque fit; accedunt singultus, convulsiones artuumque contracturae, urinae suppressio , animi deliquium, eX- tremorum frigus, facies pallida, cadaVerosa, an-Σietas summa, mors. Circa finem aestatis mense

SEARCH

MENU NAVIGATION