장음표시 사용
291쪽
ctus scorbuticus, venereus, de quibus dein seorsim , remediis propriis debellandus. f. 222. Varia vero proponuntur, ubi dens cavernosuS, Carleve exesus; nam si vermes ibidem latitant, dissiculter admodum sanatur odontalgia. Decocto sabinae in ore detento volunt quidam destruere seminium verminosum; aceto calido alii. Dolorem mitigare satagim's subinde oleo caryo-ς phyllorum genuino, instillando aliquando guttulam unam vel alteram denti cavo. Interdum vero, piluIa ex semigrano opii Cum camphora eidem immissa. Sal amaricans anglicum ad drachmam unam aqua solutum in ore detinendum, commendat Heisle S. S. 223. Sunt, qui destruere tentant nervum aD
sectum vel instillando olei Vitrioli guttulam unam
vel alteram denti cavo, vel tutiuS acu candenti, quo demum dens cariosus frustulatim cadat, interimque dentis cavum cera , plumbo , mastichereplere curant. Ultimum remedium est dentis cavernosii evulsio, ad quam enchFreissim tamen
non festinandum, nisi res coegit, fistulae timor v. C. Coegit, uti et dentium renovatio in pueris praecedentis extractionem cogit, aliter enim res est dubii eventus, dentis evulssioni enim cruoris nuxio non nunquam supervenit subinde lethalis, saltem non facile compescibilis, unoque dente fampe evulso malum transit in alium vicinum vel e rei gione oppositum.
292쪽
q. 22 . De dentium extractione chirurgi consulendi. Caeterum monendum est, dentem non evellendum eo tempore, quo caput dolet, tumor genarum, gingivarum maximus immanisque adest dolor ; inde enim irritatio & eongestio major timenda. Dente eUulso acetum Vel Uinum rubrum frigidum in ore detinendum ad sistendam haemorrhagiam. Dein dentes firmandi tinctura gummi laecae, leniter gingivas ea fricando. Sordes& ciborum particulae quotidie statim a cibo eximendae osque frigida eluendum.
q. 22sdontalgiae dentitio molesta ac dolorosa valde insantum haud prorsus dissimilis, cujus tempus ac ordo non aeque ubique aequalis: ut plurimum vero a sexto aetatis mense ad secundum, immo et ad quartum usque annum dentitionis perficitur negotium. f. 226. Septimo autem Circiter mense aliquando serius, uti in debilibus & morbosis praecipue Prodeunt omnium primo incisores, modo in superiori maxilla, miao in inferiori prius, non autem octo omnes simul; saepe etenim post eruptio
293쪽
nem duorum incisivorum sive in hac, sue in illa
mandibula, unus alterve dentium molarium erumpit. Dein interposito aliquo temporis intervallo, nono scilicet mense sequuntur canini; circa annum aetatis sere, & majori quidem cum periculo occulares lic dicti procedunt. Maxillares demum seu molares successive exeunt. Circa septimum annum sit dentium renovatio, dum priores labum tur caduntve, viam sacientes suppositis jamjam exituris. Aliquando et priores manent in eodem alveolo cum secundis seedo quidem spectaculo, ideo, uti capite praecedente dictum, priores extrahendi. Dentes sapientiae seu quatuor molares posteriores non nisi adultioribus erumpunt circa
tertium septenarium. Novi mulierem, Cui in qu tuor subsequentibus puerperiis, non quidem sine molestia, talis nascebatur dens. Vidi et ante aliquot annos juvenem semel atque iterum viginti
annorum natum, edentulum a nativitate, caete . rum ingenio stupidum voracemque valde, ne quo rite voces articulantem.
g. 227. In multis insantibus absque ulla molestia saepe procedit dentium eruptio , quibusdam iterum maxime periculosa evadit, acerbissimisque stipatur symptomatibus, praecipue caninorum devicularium eruptio in pueris crassis & duras habentibus alvos. Quo tardius quoque, eo difficilius
saepe procedit dentitio ob gingivarum duritiem, hinc quoque mala a dentitione assiciuntur pueri,
294쪽
qui potius cibis durioribus, quam lacte materno aluntur. Neque raro etiam accidit, priores dentes facilius ; sequentes dissicilius erumpere, praecipue in ablactatis. s. et 28. Dentitionis tempus dupleκ statuitur. Prius enim dens ex osse maxillari emergere nititur, quando praesertim symptomata dissicilis dentitionis sequenti paragrapho recensenda fiunt, &gingiva in superficie superiori plana & alba apparet, quod stadium durat aliquando per aliquot septimanas; dein altero stadio dens ut plurimum absque sensibili molestia prodit, quod post ΗARRI-s1υM saepissime obserVavi. . g. 229. Dentitionis dissicultas noscitur ex plo ratu continuo, morositate solito majori, manuum ori immissione frequenti, inquietudine , vigiliis vel et sopore, qui ei. Convulsionum nunciuS, pavoribus cum ejulatu in somno, salivatione perpetua, papillarum mordicatione, dum ubera sugunt, di-arrhoea quod inter bona, dejectionibus, viridibus, ventris torminibus, convulsionibus, insultibus epi-Iepticis, vomitu, aphthis, oris ulcusculis,gingivarum rubedine, inflammatione, calore oris insolito fe- brique, tussi saepe ferina, neque raro ophthalmia& oculorum lippitudine, quae omnia saepissime excipit mors. 23o. Dum haec observantur in laetantibus, nutrix statim a carnibus 2 a vino arcenda, caete
295쪽
rum insantibus alvus libera servanda, vel et leni laxante, vel et clysmate. Alvus enim soluta semperdentientibus solamen asseri magnum. Gingivae emolliendae oleo, melle, butyro insulso. Aliquando prodest, dentem fricare cum solio tabaci circa nutricis digitum obvoluto & cerevisia parum madefacto, quo saliva et alvus moventur. Dolores leniendi somnusque invitandus repetitalaosi sy xupi diacodii & in summo malo, non poenituit me aliquando addidisse guttulam unam vel alteram lamdani liquidi SYD ENHAlxii fingulis dotibus syrupidiacodii. Convulsiones a dentitione oriundas spi- .rit. C. C. tribus vel quatuor guttulis, laudant liquidi guttula una ex syrupo papaveris rhoeados sedari, saepius post SYDEN HAMUM, BOERHAUIUM, SCHACHTque compertum habeo; et hic venae sessionem interdum valere, probat experientia, nec non hirudinum applicationem infra utramque aurem. Gingivarum inciso, quam quidam suadent, incerta atque dubia mihi admodum videtur, neque instituenda, nisi ubi chirurgo perito persuasum, ab incissione dentem mox erupturum : aliter enim verba VAN SwIETEN mea sa-
ciens, ridiuturno artis usu edoctus aBirmo, sectio-Μne hac raro opus esse, etiam in dissiciliori dentitione. γ
296쪽
A superiori ad medium descendimus ventrem, acturus de affectu seu dolore acuto plus minusVe pungente in pectore, qui subinde a sterno ad dorsum extenditur, neque a pleuritieo mulinitam abludit, nisi quod inflammatio abest.
f. 232. Varias agnoscit causas , Plethortari nempe , menstruationena ingruentem , fatus, spasmos, materiem rheumaticam, scorbuticam. arthriticam, Veneream ; praeter varias pectoris assectiones, vomicam scilicet, aneurisina, dispositionem ad haemoploen. Aliquando verae pleuritidi succenit chronicus; a vermibus familiaris est pueris, non raro a potu frigido, fructibus crudis excitatur.
233. Transitorius ut plurimum est & v gus, saepe reVertens; in pectoris vitiis chronicus continuusque sere. Si a vermibus, tussis subinde vexat cum sputis sanguinolentis, dissicilique respiratione & febri; quae raro contingunt in caeteris speciebus. Pulsus durus saepe observatur, dum a spasmis oritur. f. 234. In plethora, dolore Vehementi pulsuque duro venae sectio semper utilis & n cessa
297쪽
ria. Medicamenta hic optima temperantia, levi ter camphorata, inunctiones lateris affecti ab dominisque cum oleo chamomillae cocto , addita tertia parte spiritus vini camphorati in vermino. sis bonum praestitit mihi saepius effectum , non neglectis anthelmi laticis, ubi febris nulla. Pleurodyne alios morbos pro causa agnoscenS non curatur, nili prioribus curatis. In pleurodynia hysterica , spasmodica flatulenta , ad carminantia anodyna confugiendum, qualia praecipue laudo Iiquorem anodynum mineralem I OFFMANNI cum laudatio liquidi SYDENHAMr. Externe multum laudatur in hoc affectu oleum seu linimentum volatile.
Vehemens, si circa praecordia ejus orificium tenet superius, quod cardia audit, cardiaIgia seu cardiogmus, quod perperam per cordis morbum a quibusdam exponitur : si vero sundum ventriculi magis occupat gastrodynia vos atur. f. Varia adsunt symptomata in hoc aD sectu, pro varietate causarum, anxietas nempe, fa
298쪽
stidium, nausea, vomitus, qui et saepius abest; ructus foetidi, acidi; ventriculi pondus, distensio, inflatio. A bilis enim copia ejusve acrimonia oritur, cardiam stimulante & ad spasmodicam cogente constrictionem : ab acido aliisve acribus; a fatibus, Vermibusque, ab extraneis & peregrinis deglutitis, quae a Viribus naturae domari
haud possunt; ab alimentis duris indigestis horumve nimia quantitate ; a Veneno arsenicali, medicamentoque drastico sive emetico, sive purgante. Demum a materia rheumatica, arthritica, aliave metastasi: a cartilagine Xyphoide depres- cardiam premente. . a 37. Praeterea familiaris est hypochon. driacis ,-hystericis ,-& haemorrhoidariis, nee non quibusdam gravidis ob mutatam circulationem, vel et ob plethoram. FrequenS quoque Occurrit in initio quarundam, sebrium. Habitualis est in quibusdam debilioribus digestionis tempore , nec non in hisce, qui ventriculum utcunque habent male assectum tumore vel ulcere, paralysive, quando et idiopathica , aut ubi partes adjacentes vicinae laesae, quando et sympathica dicenda. Hae ultimae species raro si unquam curabileS.I. 238. In caeteris cura admodum variat, dum Varia causa variam requirit medelam. LeVamen Vero asseri summum. in omni cardialgia cochlearunum Vel alterum olei amygdalarum dulcium re ,
299쪽
centis. Dolor acutus,,plethora , haemorrhoidaria dispositio, mensium retentio, rheumaticuSaffectus, uti hypochondriaca & hysterica passio, saepe venae sectionem expostulant. In bilis copia eX sapore oris amaro, temperamento aegribilioso dignoscenda ; si ab alimentis indigestis
morbus originem duxerit; ex veneno, quod eX aegri relatione praecipue audiendum, lium S aliiS signis dignoscendum, nempe urinae suppressione, extremorum frigore, facieque collapsa cum pulsu parvo; emeticum propinandum; .caye tamen, ne inflammatio adsit ventriculi, neque venenum ingestum aut aliena ex Rcribus constent mechania cic. Et hic etiam conducunt butyrosa & oleosa, cum multa aqua tepida, quo acre diluatur. In Ventriculo paralytico ex pondere alimentorum Ventriculum indies magis magisque distendentium , etiam stimuli ratione emeticum multum v, lexe potest, uti et in febribus incipientibus cum Mausea ; Verum enim vero ubicunque iam adest Vomitio lassiciens , minus necessaria rideturenaesis arte excitanda. Etiam in atonia manifesta vesicans regioni epigastricae adhibendum, uti et in arthritica aliave metastasL; nec .non cucurbitulae,cum multo igne , quarum applicatione semel in gravida, post repetitas venaς sectiones aliaque frustra tentata, cardialgiam cum Vomitu continuo fere sedavi Multumque boni inde sperare licere credo, si assectus ab cartilagine ensi sermi depressa, quod aliquando infantibus cpia tigisse, multi perhibent. In catalalgia arthritica,
300쪽
hysterica praecipue commendatur miXtura eX Ia eano liquido cum partibus anaticis liquoris anOdTni mineralis ad guttulas so in vehiculo aquoso ter quater de die. In rheumatica, ubi alia signa hujus morbi, commendat THOMpsoN decoctumbardanae cum sip. Mindereri, nec non duo parva cochlearia seminis sinapios albi omni mane : et indusium lanneum ad transpirationem promo
f. 239. Cardialgia habitualis ' chronica prae Primis, quae tempore digestionis in debilioribus sit, duplici curanda modo. Etenim ipso doloris
tempore valent aliquando infusa theae . cossae, heibae millefolii saturatiora: nec non hodierno more ligni quassiae vix tepida epota. Si acidum P eat ex ardore, ructibus acidis cognoscendum, conducunt Oh tartar. p. d. gi. X in vehiculo aquoso: vel et magnesiae albae parvum cochlear. si ructus vero fuerint nidorosilrancidive bilis praesentiam arguentes, praestant cremor tartari; etI-xir vitrioli acidum ad guttulas go datum. f. ago. Tempore intermedio aptum erit da- Te laniora laxantia No. 48 in acido , & No. 49 iii bilioso affectu . Demum aquae minerales aciduolae in hoc, martiales vero, quales pyhomontanae, in illo pathemate optimae; nec non roborandi
causa in fine aliquot praebia corticis peruViani danda; in cardialgia fatulenta, qualis frequens hypochondriacis, bonos vidi saepissime effectus ex
