장음표시 사용
61쪽
I. Habemus exemplum undorum privatorum quibus in secundo iam seculo conductionem perpetuam aliquando adhibitam esse credimus, quamvis reS subobscura amplioribus adhuc egeat documentis. Legimus in Scaevolae fragmento 1 lem vectistatifundo dicta erat ut si post certum temporis vectigal solutum non esset, is fundus ad dominum redeat. Ex verbo dominus iterum repetito, de privato po8Se880re, non de municipio agi constat. Idem sensu est alius Scaevolae fragmenti, ubi primum fundum quemdam creditori a colono obligatum fuisse, deinde a conluctore saltus illius, in quo contineretur, ob iscale debitum, venditum esse legimus 2 colono autem fundum obligari non potuisse patet, nisi perpetuariu fuisset. Imo habemus Gordiani constitutionem, hi verbis
conSpicuam sive perpetua conductio est etiam ad heredes transmittitur, a quae ad privatam conductionem debent reserri d). 0riginem vero huius conductionis haud facile perspicias neque apparet quemadmodum ex iure municipali ad ius privatum translata fuerit Attamen hinc agrorum municipalium conductionem exemplo fuisse
1 Dig. XX, 1, 31. 2 Dig. XIX, 1, 52 Creditor fundum sibi obligatum cuius chi
rographa tributomam a debitore retro solutorum apud se deposita habebat, vendidit aevi ea lege ut si quid tributorum nomine debitum esset, emptor solveret idem fundus ob causam eorum tributoriam, quae iam Soluta erant, a conauctore saltus, in quo idem fumdus est, Venit... n
62쪽
patet illinc novae quaedam obtinuerant iuri regulae et consuetudineS. A. Inter eas usum tacitae reconductionis potissimum novimus 13. Commodius scilicet visum fuerat colonosundum relinqui post tempus conductionis Sine novo contractu, tacito quodam posse8Sori conSen Su,
ita ut eadem colonorum indigenarum familia 2 in eodem fundo tanquem in paterna po88e8Sione per plurimo annos assiduo continuaretur. Secundum praeceptum Columellae 3 cui hoc colendi genus se vili cultura potior videbatur. B. Alio modo perpetu uteri potuisse conductionem Demantius 4 perspexit, scilicet per precari rosationem quae conductori eiusque heredibus non ex contractu sed olum ex consensu posse880ri Spem quandam perpetuitatis offerret. Quoties haec forma, utrique parti commoda adhiberetur, monstrant quinti et quarti seculi, imo et iam tertii b), constitutioneS
i Hunc usum optim demonstravit illustravitque usto de Cou-langes Etucles fur uelque potnis 'histoires e Colonat). - f. C. Iust. IV, 65, 16. Dig. XIX, 2, 14. 2 Colonorum istius generis titulos aliquos collegit omisen Hermes, l880 p. 385-4ll). C. I. L. IX, 3674 X, 1918 X, 18 D. relli, 4644.
3 De re rustica III, Ipse nostra memoria veterem ConSula' rem... audivi patrem familias felicissimum esse qui colonos indigenas haberet et tanquam in paterna possessione natos iam inde a cunabulis longa familiaritate retineret. . . Ita certe mea fert opinio rem malam esse frequentem locationem fundi. .. propter quod Operam dandam esse ut misticos et eosdem assiduos colonos retineamus v 4 Demant : Des precatres ecclesiastique clans leur rapyOris ave les ources,u roit romain Reυue historique uiroi fran-ςais et tranger, VI, 860 p. l.
5 C. Iust. VII, 39, 2 35' VII, 30 1 226 Qui ex conducto
63쪽
in quibus conductores per rogationem precari tamdiu in praediis mansisse comperimus ut ius sibi proprietatis usurparent et veri domini imperatoris auxilium invocare deberent ne aut amittere quod locavissent, aut conductores sibi utiles excludere aut annis omnibus super dominio Suo publice protestari
cogerentur. C. Fieri etiam proterat ut conductor qui aes alienum contraxiSSet neque penSionem praestare poSSet,
a domino invitus et quasi nexus ad colendum fundum in perpetuum retineretur lin neque desunt emissa ab imperatoribus ad prohibendum hunc morem rescripta 'in Conductionem igitur perpetuam iam tertio seculo in privatorum fundis adhibitam fuisse constat. Hoc
tamen ab historicis omissum, animadvertendum est duo fuisse conductorum genera maiorum et minorum:
hi enim particulam fundi, illi totum fundum vel sal tum conducere solebant: hi potius coloni δὶ illi
possidet, quamvis corporaliter teneat, non tamen sibi sed dominore creditur possidere neque enim colono e conductori praediorum longae possessionis praescriptio quaeritur v 1 Hoc etiam, demonstravit uste de Coulanges i. c. , qui hunc usum Columella verbis illustrat l,3 Qui possident fines gentium quos ne circumire equis quidem valent sed proculcandos et Ρε- cudibus vastandos ac populandos feris derelinquunt aut occupatos nexu civium et ergastulis tenent v
64쪽
conductores vocantur 1ὶ inde praedia plerumque ex duabus partibus constant altera in particulas et sortes divisa, quae colonis minoribus locantur, altera quae vel per familiam rusticam, de ut dicitur dominica tractatur, vel maiori conductori traditur. Sed ex perpetua conductione non eamdem conditionem maiori conductori et minori colono proventuram e8Sesacile providemus hic enim, ut pote mediocris et pauper, glebae alligabitur ad servilem prope statum redactus ille autem, dives, potens emphyteuticarius conductor flet, quem videbimuS. Quidquid tamen de hac re sentiendum est, iuste miraremur si conductio perpetua, a privati poSSeS-soribus adhibita a Iundis liscalibus aliena fuisset. II. Ius perpetuarium, quod post Diocletianum infundis scalibus reperitur, non quasi DOFum, Sed quasi iam vetustissimum et consuetudinerarmatum describitur unde etiam ante Diocletianum hoc natum esse probe coniicimuS.II1. sis in agro vectigali, id est, conductionem
perpetuam subsicivis, parti quidem haud exiguam sumdorum4scalium adhibitam esse comperimus 2 , et inde ad alia praedia transiisse probabile est: nonne
i Vide supra n. 2, p. 57, ubi fundus, ut probabile est, colono Saltum autem conductori elocatur. 2 Hygin. ll7, 1l-15 Qui superfuerant agri, vectigalibus subiecti sunt, alii per annos. .. alii vero mancipibus ementibus, i est conclucentibus , in annos centenos. Plures vero finit illo tempore iterum veneunt locanturque ita ut vectiualibus est consuetudo. Quum subsiciva iisdem modis ac vectigales agri locentur, valde igitur probabile est ea et in perpetuum locari.
65쪽
in rescripto Diocletiani ad annum 293 haec legimus :
etiam vectigale vel patrimoniale sive emphyleuticum
praedium sine decreto praesidis distrahi non licet l). Verba sive emphytouticum, ut a Triboniano inserta reiiciamuS, quamvis non sit mediocris illius iuris consulti auctoritas qui iam sub initiis Diocletiani praedia patrimonialia conditione emphyleutica vel perpetuaria usa esse putaverit: sed hoc certum est Diocletiano praedia vectigalia civitatum et patrimonialia imperatoris similia videri : ita ut utrisque eamdem fuisse conditionem, nempe perpetuariam,
IV. C0nstat hodie quam multa sub imperatoribus exaei ypto ad orbem romanum administrandum exempla profluxerint, quod antiqui auctores, ut Tacitus 2ὶ iam senserant exemplum enim Aegypti, si Tacito credendum Claudius retulerat quum a Senatu procuratoribus suis iurisdictionem hactenus magistratibus antiquis reServatam, peteret. Multa autem et gravissima, de undorum imperatoriorum administratione, in edicto Tiberii Alexandri 5 reperimus inter alia mos peSSimu Supprimitur, qui invaluerat ut scalium fundorum locatio
νιιοθωσεις υσιακαι etiam invitis coloni imponeretur unde magnum sco privatisque detrimentum proveniebat. Alii praeterea generi exactionis Tiberius
66쪽
occurrit, ne, qui emptarum a sco possessionum pretium solvissent, pro eis praeter solitum tributum, adhuc vectigal quoddam ἐκ ρορια praestare cogerentur quasi non privati, sed coloni Caesaris essent γεωργοὶ δηριοσιοι). Inde igitur apparet duo fuisse hominum genera in Aegyptiacis Caesaris undis hinc conductores temporales νιισθωτας qui post locationis tempus,
abire liberi possent illinc colonos γεωργοι glebae quasi addictos qui vectigal perpetuum εκροριο, penderent hos vero RudorIstus iure coniecit eosdem esse ac istos agricolas qui apud Herodotum et Diodorum terram VeriSposse880ribus γεωμοροι colunt, in iisdem fundis assidui, glebaeque adhaerentes, debita certa pen8ione, eodemque modo habiti ac antiqui Thessaliae
Macedoniaeque πειεσται diversaque omnium Graeciae partium περιοικω genera. Fieri potuit ut landi cuiusque par altera magno conductori, altera parvis coloni reServaretur utcumque tamen se res habuit
exemplum illius perpetuae conductionis ex Aegypto ad alias imperii regiones manavisse pro certo habeamus. V. De Africano agro habemus pretiosissimum documentum, titulum quo iam usi sumus, uruntiani, altus, cui explanando plures iique praestantiores viri 1 acumen ingenii iam admoverunt quam ut de integro materiem tractemUS.
1 Μommsen l. c. Fuste de Coulanges, . c. smein l. c. Adde Ephem epigr. V laso. 3, 4, ' Titulum Ain-Zaga oportum, in parte quadam, ut videtur, saltus arunitam, et in quo nominantur Hii procuratores. Ν 465 titulum eiusdem generis, in quo easdem querelas coloni imperatori Commodo dirigunt hoc eis con-
67쪽
Similis erat saltus urunitanus iis saltibus qui, Frontino teste l), civitatum territorii maioreS, populum plebeium habebant, ubi ε vicos circa villam reperiSSeS, quaSi pago circa civitatem et saepius ad defendendam regionem disposito munit08que qu0s etiam apud Ammianum Marcellinum 2 in modum urbis exstructos muroque circumdato videre est. In multis titulis apparet etiam nomen astellum 5 : ita ut coniecturae omin seni apud Frontinum pro verbo munitionum municipiorum Scribentis assentiri
Hunc autem saltum habitabant coloni, quos etiamsi missa ad imperatorem Supplicatione de se ita loquerentur rustici tui, vernulae et alumni a , liberos tamen fuisse cum ommSenio putem. Parebant enim magistro quem nomen ingenuum fuisse prodit multique civium romanorum nomine, decorantur adde quod Se d0mum reverti posse dicerent ubi libere morarentur Glebae tamen nihilominus adhaerere, quasi coloni hereditari videbantur quippe qui quanquam a procuratoribus conductoribusque crudeliter habiti, ex ista regione decedere ne in animo quidem haberent. Querelas solum mittebant ex diversis saltibus, quasi conspiratione acta, ad impera-
ceditur ut dehinc tantum aratorias IIII, sartorias IIII, messicias IIII praeStent. l Vide supra n. 4 9 46. 2 Ammian. XXIX, 5, 13 Fundi etrensis quem ... in modum urbis exstruxit. Fundum nomine Gaionatis muro circumdatum valido receptaculum aurorum tutissimum s
3 C. I. L. VIII, 870l, 8777, 369, 10570.
68쪽
torem Commodum contra conductores qui consciis adiuvantibusqua procuratoribus calcataque Hadriani lege partes agrarias Sibi debitas aut operarum tuo rumve praebitionem ad libitum exigerent et ampliusquam sex operas bina aratorias, bina sartoriaS, binas messorias deposcerent. Precibus eorum lavisse imperatorem comperimus. Quemadmodum autem Sehabeant coloni erga conductores, ex eo quod supra diximus facile apparet. Non enim divisus est undus in particulas parvis colonis attributas ita ut conductor tributa colonorum tantum exigeret, ut veteres publicani, partem lisco illaturus, partem sibi vel societati servaturus. Sed de laudo universo duae partes factae sunt, altera quae per particulas colonis distribueretur, altera qua vela familia ciscat vel a magno conductore coleretur. Hic vero et servis suis utitur et praestationes quasdam a coloni vicinis secundum legem expostulat l). An etiam colonos pro pensionibus scodebitis convenire debeat, ignoramus nec quidquam coniicere velim ex Digestorum fragmento 2), ubi totius fundi tributa conductori privato exigenda
incumbunt Forsitan tamen hae partes agrariae a
te fructuum debitam pro canone signisscant δ): sic in constitutione anni 365 4 in qua conductor
l)melius has praestationes cognosceremus nilii adeo mutilus esset titulus in Ephem epior. V, 465 a ... De communi re modio centum, singulos modios Praestare. . . v
69쪽
villam suscipit cum ea dote vel forma cui nunc habetur obnomia hinc verbo dote fundi instrumentum designari, illinc verbum forma, ut Solet, pr forma censuali poni, qua omneS praestationeS. tributumque et canon ignisscantur, apparet recte igitur canonem a conductore exactum fuisse coniicias. Sed cavendum est De colonos servo suisse ex his partibus agrariis operisve eoniiciamus quas verius ommSe gonM-rendas esse putat 1 cum praestationibu qua possessore municipiis ad labores publicos et in primis ad vias resciendas deberent. Easden quoque adhuc in contractibus emphyleuticis septimi octavique seculi in Italia inveniri animadverto nec libertati colonorum
Quod ad ius spectat, nihil disserunt coloni a con- ductoribus nisi quod hi honestiores, illi humiliores. hi potentes illi mediocres hi divites, illi pauperes sunt utrique liberi. Sed si rem propius inspicias
tantum disserunt inter se quantum a Servo ingenuuS: conductor enim adhuc temporariu est, quoniam in titulo Bui unitatio successionis vices indicantur colonus autem iam glebae adhaeret assiduus hereditariusque: ex quo tempore, nescimus huius servitutis originem ex lege adriani, quam invocant coloni, repeteren0lim, quippe qua pensione praestatione8que tantum constitutas esse probabilius it. Vetustam esse potius consuetudinem crediderim, constitutam paulatim ad exemplum illius colonici iuris quod inde a
70쪽
Carthaginiensium tempore erga indigenas Africanorum
In peius etiam evaserat colonorum Africae conditio, quod plerumque extra ne civitatum positi non ordinariae magistratuum municipalium vel imperatoriorum auctoritati, sed Soli procuratorum potestati submitterentur. Vidimu quae controversiae inter respublicas et liscum de iure territorii moverentur. Sua est multis saltibus imago propria rei publicae, collegia sacra cum magistri sacerdotibusque qui magistratuum municipalium larsitan locum tenent; neque municipe neque pagani incolae vocantur, sed solum coloni Caesaris l). Itaque in saltu Burunitano neque ad magistratus vicinae civitatis, neque ad praesidem querela dirigunt, Sed ad procuratorema rationibus ipsumque imperatorem. Ceterum, inquantum crevisset iurisdictiorascalium procuratorum a tempore Claudii comperimus 'in praesertim in saltibus illis quae, ut pacata atque quieta esSent, Solos procuratore gubernavi88e, Callistrati fragmentum
demonstrat δὶ Paulus etiam mouet et in fundisis-calibus fugitivos quaeri et comprehendi posse ε),
quo probatur Iundos illos extra iudicum ordinariorum potestatem saepe Steti SSe. Νon tamen putandum est praedia haec omnia extra civitates poni multa enim municipiis subiecta suisse
i C. I. L. VIII, 88 8425, 8701, 8777 8702 8426 8812. 2 Vide commentationem nostram La Iuridiction locale). 3 Dig. I, 9, 3.
