Exercitationes pathologicae, in quibus morborum penè omnium natura, generatio, & caussae, ex nouis anatomicorum inventis sedulò inquiruntur. A Gualtero Charltono, M.D. ..

발행: 1661년

분량: 237페이지

출처: archive.org

분류: 생리 & 의학

41쪽

Sitnitas, quid sit, O Quoad Secundum, Caloris nempe vitalis

Excitationem in partibus solidis 33 advertimus, eam partim a modo explicata spirituum cum partibus sistidis Uniones partimq; a motu quodam Expan-sivo in ipsis partibus excitato, provenire. Prius ex eo evincatur, quod sanguis, cum spiritibus calidis .& suapte sponte mobilibus sit refertissimus, ad partium tetminos haud citius pertingat, quin ei dem illico suum imprimat calorem: Est enim de caloris essentia, ut corpora quaecunq; incurrit, EDdem pro modulo suo magis minusve calefaciat. Al- telum autem exinde pateat, quod, quum ipsiusmet caloris vitalis ratio tormalis in expansivo quodam spirituum vitalium motu, et corde quidem uniformiter diffuso, nonnihil tamen simul cohibito in angustiis arteriarum, consistat (quemadmodum in

tum est haud fieri possit. ut calor iste paritum substantiam pervadat, quin & in iis quoq; consimilem concitet motum eXpansiVum s quum cuivis ex Agentibus naturalibus sit solenne, ut, quantum sua 'ferat energia, in sibi propria Pasiva agat, per modum assimilandi. Calor autem iste, qui in Animalium cordibus, seu Sanguine potius, tanquam primario igniculi vitalis foco, perpetim accensus, &einde per arterias una cum eodem sanguine ac spiritibus undiquaq; diffusus, universum corpus calefacit, fovet, vivificat, qui is proinde calor dicitur Animalis: Si Essentiam ejus spectemus, haudi nullum differt ab eo, qui nobis a sole, igneve quovis forinsecus adveniens, nominatur EXtemus;

42쪽

,, quibus es nil iter cansistat. t y omnia quippe, quae ad generatim sumpti Caloris

naturam spectant, in is complaetitur attributa. Sunt tamen, fatemur, Conditiones quaedam, quae ut Calor in genere transmigret in Calorem Animalem, manifesto faciunt. Requiritur nimirum, ut Calor, quo evadat Vitalis, sit (I Naturalis ab interno principio accensus, a s iritu scilicet in- tali in sanguine hospitante. (2 Moderatus, i. e. aequo nec intensior, nec remissor, sera partibus exacte convenienti gradu constitutus. (3 uniformis in singulis partibus, pro majori minorive earum a corde distantia, proq; majori minorive tum copia,

tum amplitudine arteriarum, quibus eaedem ini-gantur. . (M Puriti, I.e. ab omni qualitate aliena

pr6rsus immunis; secus quippe parita minime reficiet, imo vero inficiet potius intasmate quodam noxio , quod in Febribus malignis, ubi acris redditur calor & balsamicis partium spiritibus infensissimus, plerumqs contingere est credibile. Re

ratus, placidus, & arteriolarum partiumq; ipsarum. renixui quodammodo proportionatus. Non modo

enim excessis alterutrius in se vitium est , sed & si alter alteri sit improportionatus, eo ipso quoq- vitiosus est censendus. Sunt &aliae adhuc Calotis vitalis, in statu suo natus ali constituti, conditiones s quaS tamen heic annumerare ex industria

omittimus, ne subi litatem nimiam (qua scientiis certe nil damnosius videamur affectasse I . Quoad denique, Naturalis scilicet

partiumsolidarum Constitutiones, omniumq; istarum

Pacultatum . Disitipod by Cooste

43쪽

,6 Sanitas, quid sit, OFacultatum ab eadem dependentium vivis casunem, vigorationem, S exalt ationem scui & spirituum vitalium cum partibus ipsis unio, & caloris vitalis in iisdem exinde excitatio, sunt necessario praecedanea: observandum est, Facultates illas, quas Naturatri vocant, Attractricem se sit cet, Retentricem, Concoctricem, Excretricem, & Formatricem seu

imitatricem, quae unicuique partibus, ceu indigenae ab illius constitutione naturali primordialiter(saltem quoad aetiim Animae secundum profluentes, vulgo ascribuntur s esse quodammodo ignavas, veluti emortuas, a factionibus suis rite perficiendis omnino impares, nisi ab influxu vitali excitentur, invigorentur, & .exaltentur ; uti in Li-pothymia, aliisq; Cordis languoribus evidentissime cernatur. Ratio autem ex se quidem manifestaset est. Cum nempe verissimum sit (quod in Exercit. 6. Oecon Anim. ex professo probavimus omnes actionum naturalium differentias, ex partium sive organorum, in quibus fiunt, constitutiaone structurave varia exoriri s nullaris alias in universo corpore dari potentiaS, siVe Facultates Naturales, nisi quae( quoad naturam suam potentia

Iem in peculiari quadam hujus vel illius partis ko

stitutione iundantur; cumqs in nobismet . ipsis quotidie experiamur, singulas partes muneribus suiS tanto vegetius, expeditius, & felicius defungi, quanto copiosius pessunduntur spiritibus vitalibus a Corde transmissis: Quid planius esse possit, quam

quod Facultates dictae,quoad actuatam vivam factam eorum essentiam ab influxu vitali necessario dependeant et Sed jam multa nimis de ratione constitutionis vitalis.

II. Superest

44쪽

in quibus essentialiter consistat. tet

I s. Superest tantum, constitutionis Mobili , Animalis essentiam solerter expendamus. Faculatatem Animalem, quae duplicem Sentiendi, proq; voluntatis imperio Movendi potentiam in se complecti vulgo perhibetur, a Cerebro (post Animam primario profluere, &ab ejusdem resimine depe dere , omnibus quidem est in confesso , De modo verum, & ratione regiminis istius, seu, ut planius dicamus, quomodo Cerebrum ad sensus Motusq; actiones peragendas conferat s aliud atq; aliud sen-bunt Eruditi. Vetus, hodie is etiam maxime divulgata opinio

est, motuS atq; actione, omneS, quas Animales vocant Medici, fieri potissimum beneficio sive interventu spirituum Animalium qui e purissimis, lucidissimi ; sanguinis particulis in Cerebro geniti,

per Nervos exinde in universum corpus velocissimo, & sulguris etiam ipsius pernicitatem superat te motu diffunduntur ut eidem demum per eoodem refluentri. Emissaxior unx axiore , An mar m nuncient, quicquid ab externotum sensuum organis suerit perceptum. Ut, juxta hujusmodi hypothesin, haud incommode describi possit Convitutio Animalis, quod siit corporis dispositio ida, quae

in Spirituum Animalium tum generatione, tum motu

reciproco, sive a Cerebro excursu, O ad idem iterum recursu debito considiit.E Recentioribus vero nonnulli, licet Spirituum Animalium generationem in Cerebio, & et Cerebro 'ad singulas partes per Nervos transemissionem haud gravate admittant i eorundem tamen effu in ac refluxum pernicissimum. cm D . in-

45쪽

IS sanitae, Pia sit, O

inconceptibilem prorsus, minimeqs necessarium conati sunt rejicere. Et loco illius novam, & ad onusia sentiendi phaenomena commodius persolvenda (ita enim existimant; magis probabilem

substituunt Hypothesin. Statuunt nempe nobis , inter vigilandum, fieri motum quendam contraeibuum & tonicum, sive nixum motivum ipsius substantiae Cerebri, spinalis medullae, Neivorum in de enatorem, & partium deniq; omnium, in quas inseruntur Nervi: Huncq; motum sive nixum , Tensitatem quandam in partibus illis essicere, cujus alterationes ab objectis unicuiqs e partibus impressae, Cerebro mox communicantur. Quemadmodum enim in Cithara, ubi rite tenduntur chordaeae, si in alterutra extremitate quam levissime etiam percutiantur, motus iste impressus momento excurrit ad alteram: Ita quoq; arbitrantur, moto aliquo Nervo, extra Cerebrum debite tenso, motum istum, ob continuitatem ac tensitatem dictarum partium, ad Cerebrum usq; ipsum extemplo

tropagari, ibidemq; impressionem quandam caussaeuae conlarmem signares indeq; esse, ut de rei imprimentis natura & qualitatibus judicium ferat se sis Communis, qui sedem haiat in ipso Cerebri meditullio. Haud aliter ac Aranea in retis sui centro iusidians, vel levissimum ictum ex ejus filamentis alicui ab involante Musca illatum quam citissime pepcipit,atm m eodem de praedae captione prompte dijudicat.

I6. Verum tam utrum haec posterior, Elavertar, de Sensationis di regiminis Animalis modo, sententia

46쪽

in quibus essentialiter sententia sit veritati magis consentanea ; non hujus loci est decernere: Ad praesens quippe institutum sufficiar, ut sciamus, quod ad virtutis illius, qua

singulis partibus a Cerebro affata, roboris vigorim; haud parum eisdem largitur , quaeq; tertiam Constitutionis Accidentariae partem constituit, integritatem explendam, stabiliendamque, requiaratur spirituum Animalium influxus ferennis, unacuminarum partium recipientium dii sitione tali, ratione cujus actionibus suis naturalibus debito modo perficiendis aptae sint. Cartei um Constitutio haec Animalis, quae in virtute quadam inviborativa, a Cerebro simul cum Spiritibus Animalibus derivata, potissimum videatur radicari Mobilis utiq; est & evanida, adeo ut in variis partibus deficiat nonnunquam, etiamnum superstite illarum vita, uti in Paralyticis pronum est obser vare , quinimo possit in omnibus deficere, si eas duntaxat exceperis , quae necessario faciunt ad respirationem, sine qua ne momento quidem vivere possunt Ansmalia.

Expedito jam tandem, quid sit partium Constitutio Mobilis, in qua ut Sanitas, ita & Morbiis

censeatur fundari s explicatisq; in specie singulis, quotquot ad trimembrem ejus divisionem in Natu- salem, vitalem & Animalem , quovis modo spectent: Restant quaedam, de dictarum constitutionum mutua inter se Connexione, sive Combinatione, ad explendam sanitatis essentiam requisita breviter attingenda.

si . Sciendum itala primo est, Constitutiones

47쪽

ao Sunii , quic fit, se

supra descriptas eam inter se servare Connexionem ut Secunda Prioris, & Tertia Secundae existentiam in Mite aliqua semper & continue presupponat: Non autem vice veria, pari necessitate ab invicem dependeres quoniam, ut dictum est, Prior aliquandiu sine Se cunda, & Secunda fere omnino sine Tertia subsistere queat.. 18. Advertendum deinde, quod hae tres Comstitu tiones, ut ut in pletisq; coi mi is partibus manifeste deprehendantur; non tamen in omnibus possint inveniri. Naturalis quidem, ut & vitalis nulli ex pat tibus deest: Animalis autem in Ossibus (licet de Dentibus haud immerito ambigatur. Cattilaginibus, sorte Ligamentis , & nonnullis paren' chymatis, Hepatis puta & Lienis, &c. plane deficit. Quibus ergo Facultas Naturalis, Vitalis di Animalis communicatur, iis omnibus triplicem hanc inesse constitutionem tuto concluda

rp. Observandum denique, quod quum praeter Constitutionem Naturalem & Insitam, duo Alterationum genera (necessum quippe est, ut Alteratio aliqua ex utriusq; ordinis spirituum appulsu, motuque, . in ipsas partes recipientes imprimatur alterum ab influxu vitali, ab Animali virtute ali rum , in plurimis par tibus manisesto repetis urscumq, Alterationes illae, quatenus ipsae vel per fectiores sunt, vel impersectiores, Facultates in partibus respectivis pariter perfectiores constituant,

vel imperfectiores , adeoq; Actium ab iisdem Fa-

- cultatibus

48쪽

inealbis essentialiter consistat. cultatibus peragendae, exinde vel integrae edantur vel laesae e Cum haec ita se habeant, inquam, de necessitate inevitabili consequitur, quod Trimembris haec Constitutio, eirca quam hactenus versati sumus, plurimis partibus inesse concedi debeat squodq; dicta Alterationum genera sint constitu es Medicae, in quibus tum Sanitas, tum Morbus unice fundatur. Et haec de Essentia Sanitatis dicta

49쪽

I. et Uemadmodum, per Sanitatem, intellis n gunt omnes eum universi Corporis; omniumq; ejus partium stat , quo

apte constitutus est Homo, ad Aones omnes, quotquot ad humanam spectis naturam, rite persiam; perfungendas : Ita pariter perbum, sanitatis contrarium, expresse desi3nant vel universi corporis, vel alicujus illius partis statum illum, quo is ita fuerit affectus, ut in peragendis vitae muneribus aliquo modo deficiat. Ut Morbi generatim sumpti natura in eo videatur consistite, quod vel univmum corpus, vel pars ejus aliqua, de optimo & naturali statu suo ita decesserit, ut actionis alicujus ad oeconomiae Animalis integritatem spectantis laeso exinde consequatur manifesta.

quam simpliciter m Aia repecoriv s rei: . r. Unde

egregie

50쪽

ne Morbi Natura, sec. 23

egregie & reo insigni sua solertia fustum suit a Galeno, quod Sanitatem , per pυσιν l oinustis, Dispositionem securiclum tDturam actionum authonem, definiverit: Et Massim, per 'ioc emp- bin, ὴβ vs νέργια βλαν--ιται, Dispositionem praeter naturam, ob quam actio laeditur. a. moniam vero Aetiones in corpore Anima vitaq; praedito edendae, insigniter varia' su nt, pro magna Functionum varietate , eaeq; pro diverso hujus illiusve partis respectivae vitio proprio, diversimode possunt interturbari: Hinc exoriri permagnam Morborum varietatem, manifestum sis quos tamen ut ad Genera sui summa, clarioris doctrinae ergo, commode referamus, consentaneum erit eum morbus quidem omnis in parte aliqua corporis penitus insidet, Primas maximeqs generales illius Disserentias, ex partium differentiis universaliorsbus deducere. Partes vero, quatenus tum Sanitatis, tum

Morbi sunt subjectum inhaesionis, duplices sunt x

aliae Similares, organica aliae. Quam quidem distinctionem, utpote quae totius Pathologiae quasimium quoddam atq; fundamentum meritissime reputetur, presso contractoq; stylo (ejus quippe contemplationem Physicam, in Phetsiologia nostra, fusiore demonstrandi via olim sumus persecuti abi omni ambiguitatis caligine vindicando, elucidare jam conabimur.

vi Partiae

SEARCH

MENU NAVIGATION