장음표시 사용
251쪽
232 IOANNIA ARESBERIENSIS A. D hominem scientiam, et absconditam revelat veritatem,
ut eo docente sibi fidelius et familiarius innotescat: et ut arbitror plano et plene deprehendet quid ab accensa vel incensa, quid a tepida vel remissa, quid ab extincta vel fugata et perdita sibi provenerit caritate. Absit tamen ut per blasphemiam aut obstinationem aut desperationem aut impoenitentiam peccatum inremissibile commiserit quis in vobis, quia licet in ramis debilitata et confracta sit caritas, spes tamen est quod manent in radice, et rigata et perfusa coelestis gratim imbribus possit reVirescere, et Verae compassionis et justitiae sacere Ductus, si cor posuerit anima super Vias suas, si Poenituerit, si culpam fateatur, si pro lacultate satisfaciendo redimat quod commisit. Sed fortasse dicetis: Tu quis es aut quae est domus patris tui in Israel, ut religiosos arguas viros, praesertim in ecclesiarum Britanniae cardine constitutos Aut nos quid commisimus unde caritatem probes extinctam aut remissam 8 Ego quidem prome respondeo quod praemisi, quia Proscriptorum Christi minimus sum, et, quod ex conscientia loquor, quem gelus domus Dei, ut alterius parcam judicio vel errori, jam multo tempore fecit exulare proscriptum: et qui, ut propriam fatear insipientiam, scandala fratrum patienti animo sine scrupulo nequeo tolerare. An non licet mihi praesertim apostolo docente Propriam ustiono deplorare in scandalis 3 on licet co- aegrotantes quibus coinfirmor invitare ut pariter curramus ad medicum Prosecto cuilibet discipulo Christi etiam minimo liberum est ipso inspirante dare testimonium Veritati quam quisquis ex Deo est, non modo patienter, sed libenter audit. Audite ergo et vos animo patienti quam ego reputem culpam vestrum,
quod dispendium caritatis quod quaeso ubi apparuerit, nolite vanis verborum soliis adumbrare, sed opere
252쪽
li 70. EPIATOL E. 233 Potius expurgetur et veritate. Sex anni sero evoluti Sunt, ex quo pro justitia Proscriptus exulat pater Vester multis et magnis arctatus angustiis, multis utriusque sexus et cujusque aetatis coexulibus Christi scilicet pauperibus oneratus. Et quid ei vel coexulantibus sibi tanto tempore impenderitis, si quid tantum a memoria vestra elapsum esse non arbitror pUbi interim quaeso caritas 3 ubi amori ubi affectio
filialis 3 am, ut ait per organum suum Spiritu Sanctus, probatio dilectionis exhibitio operis est: et eodem conStat auctore, amorem non posse ociari. Sed praetenditis publicae potestatis vires, satellitum insidias, et metum histum, ne locum perderetis et gentem. Plane magnae sunt, et utinam magnae sint semper in Domino vires regis potestatis sed non tantae ut Omnes vestras cohiberent impensas quas ubi saepius secerint qui poterant quisquis diffiteatur veritas novit, et fortasse etiam ante diem Domini quandoque saltem pro Parte revelabitur. Hoc indubitanter dixerim, Christum numquam puniturum, nec homines culpaturos, si aliquid subtraxissetis necessitati vestra ne dum deliciis, quod possit Christi pauperibus pro justitia et
libertate ecclesiae exulantibus erogari nisi forte qui piam credat Deum in extremo examine glorificaturum
illos qui duplicibus induti sunt, et epulantur quotidie splendide Sathanas votivo pietatis affectui satellitum ministerio multa tetendit insidias sed eas aliquorum fides et diligentia licet paucorum evasit. Quod vos facilius potuisse conjicio, si quando fuisse
attentatum. Utinam pietatem vestram Saltem Voluisse cujusoumque operis testimonio convinci potuisseti Superest ut de timore vobis apostolus Christi respondeat, quoniam timor iste non est in caritate Judaei ne locum et gentum perderent, Christum, ut recolitis, Occiderunt, et eo ipso, quod maxime volebant evitari,
253쪽
284 ΟΑΝΝIS AARESBER1ENSIS A. D. de merito amiserum locum et gentem. Nam fere quotiens ex aliqua causa consulto Deus offenditur, res in contrarium voto pergit Ventum. Si tamen
illi longo tempore expectati poenitentiam egissent, potuissent loci et gentis retinuisse primatum, qui illis induratis genti traditus est facienti ructum ejus. Vos itaque, dilectissimi, quoniam adhuc tempus est
propitiationis et meriti, accelerate ad veniam per dignos poenitentiae fructus, et praeoccupate aciem judicis in consessione, et satisfactionis diligentia redimite moram, et lapsam erigite caritatem. Facilis et gloriosa, si vera sunt quae dicuntur apud nos, satisfaciendi et redimendi famam vobis offertur occasio, quum dominus rex ut aiunt in injuriam ecclesiae vestrae filium suum per manum archiepiscopi Eb racensis aut alterius episcopi velit inungi et consecrari in regem. Prohibet hoc dominus papa mandato iterato et sunt prohibitoris Hus in regno. Quas si porrigere cessaverint alii, et ad vos pervenerint, induantur quaeso aliqui vestrum Virtute ex alto ut eas porrigant, Dei et summi pontificis auctoritate prohibentes, etiam interposita appellatione si opus fuerit; ne tantum praejudicium sanctae Cantuariensi ecclesiae inseratur praesertim quum is ad quem spectat d minus Cantuar paratus sit hoc implere. Nihilominus si eas in fraudem ecclesiae suppresserit aliquis ut ad
vos PerVenire non aleant, vos tamen de divina misericordia confidentes prohibitionem et appellationem ad propulsandam injuriam imminentem interponere
non differatis, et omnibus ecclesiae vestrae suffraganeis auctoritate sedis apostolicae praecipere, ut Praesentiam suam huic operi subtrahant, et praejudicio matris suae nulla Prorsus ratione communicent. Quod si vobis tacentibus praesumptum fuerit, cui de caetero poterit persuaderi gelum non periisse, et caritatem non esse
254쪽
1170. EPIATOLAE. 286extinctam 8 sic non est in vobis aliquis qui non faciat
pretiosiorem momentaneam Vitam, quam salutem ecclesiae suae et coronam justitiae. Non enim nunc a vobis vestra quaeruntur, sed ut Vos doceatis esse Dei cultores et ecclesiae filios. ac virtute procedentes redimetis offensas, et tam perspicua caritas multitudinem quae praecesserunt operiet peccatorum. Eis
tamen qui inspirante Christo armaturam geli assumpserint, induti pro thorace justitiam, et pro galea judicium certum, dux et custos aderit fidelis Deus, qui eos super vires tentari non patietur sed ea quae nunc videntur imminere Pericula in veram Pacem, plenam securitatem et Perpetuam gloriam commutabit.
Nam dominus rex, quicquid loquantur homines, si se meminerit esse Christum Domini, et pro debito ossicii, pro generis nobilitate, pro clarissimi virtute animi, non modo justa petentibus non irrogabit injuriam, sed alios ne irrogent cohibebit Scit enim quia regis honor judicium diligit. Videor mihi videro plures in vobis qui praeclari hujus meriti coronam assectent, et dicant singuli cum propheta in auribbus ecclesiae: Ecce ego, mitte me conantes caeteris praeripere titulum quo fama redimetur universitatis, et privilegium ecclesiae stabili vigore perpetuabitur. EPISTOLA CCXCVII. D THOMA CANTUAR ENfEM PIACOPUM fA. D. 1l70. m. Iun. JThomo Cantuar Archiepiscopo, J. Sar .a Camoto. CONsILIUM domini Senonensis et nostrum est, si vobis melius non occurrit, ut litterae urgentiores quas habetis penes vos de justitia exercenda si pax non fuerit, celerius Rothomagens et Turonensi archiepiscopis ostendantur saltem ut audiat hostis et terreatur.
255쪽
236 aoΑΝΝI AARESBERIENSIS A. D. Praeterea desiderat ut suas reddantur Auxitano et Burdegalensi, quia et causae prodesse Poterit, et Persequutoris minuere vires, si in Guasconia auditum
fuerit terram ejus interdicto subjiciendam esse. Nam ad Bituricensem, quicquid de guerris contingat, Semper facilior probabiliter speratur accessus. Et memineritis quantum periculum et infortunium ad se traxerit mora porrigendi conventionales archiepiscopo Rothomagens ei episcopo ivernensi, et item prohibitorias Eboracensi archiepiscopo et episcopis transmarinis. Nec dixeritis quae provenerunt vobis non fuisse praedicta, sed potius quod omnium ausPicantium
more, subtilitatem Vestram Vaticinia quae non erant aspiritu deluserunt. Utinam non sit deceptionis hujus morbus irreparabilis sed nisi coelitus data sit
relevatio seu consolatio non occurrit. Et quidem recte, ut arbitror, quum nos alieni ingenii imaginationibus vanis praesumeremus evolvere cordis humani latebras, quarum solus Deus arbiter est. Quid quaeso magis temerarium, aut in Deum, qui hoc singularis eminentis privilegio vendicat injuriosius est y am se ipsum nosse, etiam Apollinis oraculo summam esse sapientiam adeo celebris est sententia apud philos Phos, ut ei nemo veterum ausus sit refragari. De coelo si quidem ut aiunt descendit γνωθι σεαυτον, id est cito te ipsum. Quia ergo hic humana deficit et angeliea eatenus non attingit, sola Dei sapientia est quae consilia et cogitationes hominum non imaginatione fantastica conjicit sed sicut sunt usquequaque cognoscit. Vaticiniis ergo renunciemus in Posterum, quia nos in hac parte gravius infortunia perculerunt.
Qui corda finxit, illa examinet nos quid domi nostrae
256쪽
Manne Sar biniensis Magistro Hereberto. VΕsTR redolet pagina caritatem, et qua ad Praesens reddere nequeo gratias diligentia studiosa promeruit. Reddet autem qui potens est, et qui cordi vestro gratiam inspiravit, ut desolatis solatium, et Christi consessoribus veritatis testimonium perhiberet. Siquidem nobis, ut coexulantium vota dictionis pluralitate concipiam, gaudium est et exultatio, quum ecclesias columnas adversus impetus malignantium, qui nos in aliud evangelium transferre moliuntur, videmus immobiles, ut fidei sinceritatem gratiae et potestatui praeserant, et traditiones hominum divinae legi subjiciendas patenter et potenter Vincant. Resistentibus enim facillime cedunt, qui fugientes instantissime Persequuntur; et, tanquam praevis lupi, nullam appropinquantibus adserunt lassionem, si fraus eorum reveletur a fidelibus, et arguatur a lumine. Quid enim dedit ab initio cornua peccatori, nisi quod omnes in fugam versi disparuerunt a lacie tribulantis, et
ecclesiam laborantem contra ea, quae sub praetextu juris inveterati, et antiquarum vel antiquandarum consuetudinum Praesumpta sunt, non erat qui adjuvaret Sed pro certo qui tunc prae caeteris lacere hominibus, immo furentibus assectabant, confusi sunt, comprehensi in operibus manuum suarum, et divina praeeunte et adjuvante clementia, amplius confundentur, quoniam Deus dum taliter in specie religionis versati fuerint, spernit illos. Salus autem electorum videtur stare prae foribus, et Deo propitio gloriam eorum cito contemplabuntur oculi vestri, et aliorum qui decreverunt Deo potius quam hominibus obedire.
257쪽
238 IOANNI AAREABERIENSIS A. D. Unde domino meo episcopo Wintoniensi, quanta P sum mentis alacritate, congratulor, qui conventus a judicibus et senioribus terrae Christo dignum responsum dedit, et rescriptum emisit congruum aetati, prosessioni, honori, et generi, et quod ad virtutem poterat, sicut et fecisse creditur, compresbytero animare. am et illi tendiculas insidiantium laudabilitercluserunt. Alia vice, si conventi fuerint, locuturi verbum fidei et veritatis cum fiducia plane docentes, quod dominus rex hactenus abutens pernicioso consilio abductus est in invium, et non in viam, et suadebunt, utinam persuadeant, ut ad viam redeat, extra quam salvari non potest, nec diu principis frui gloria, nisi cum ecclesia Dei faciat pacem. Nec vos moveat inania
gloriatio eorum, qui actitant, quod dominus papa
illos, quos archiepiscopus excommunicaverat, habeat absolutos, inde solatium quaerentes miseriae suae, quod eis cum benedictione caussam dicitur delegasse, et hoc postquam anathemate condemnati sunt. a domunum papam excusat ignorantia, cui nondum innotuerat in eos excommunicationis latam esse sententiam, nee tamen prece vel pretio induci potuit, ut aliquem eoruma manu domini Cantuariensis eximeret, quin pro modo culpae eos Percelleret severitate vindictae. Hoc autem certum teneat vestra dilectio, quod dominus meus Cantuariensis praeelegit in exilio mori, quam sine ecclosiae liberatione redire, nec auctore Deo, pacem facturus est, nisi utilem Posteris, et tam praesentibus quam suturis honestam. Si Vero Persequutores ecclesiae perdurare in malitia decreverint, ipse quoniam plenam accepit potestatem, progredietur ulterius, et contra Deum in exercenda justitia nulli omnino parcet. Valete.
258쪽
ecclerim curam gerunt, uti Ioanne' salutem et
dirigere prudenter in futura provectum. PRECE vestras et vota fidelium tandem misericors et miserator Dominus exaudivit ad honorem suum, ut ex multis et certis indiciis patet, Anglicans ecclesiae
restituens pacem et ab exilio revocans Patrem Vestrum.
Utinam fuissent aures usstrae ad os domini regis, quando in colloquio regum nuper habito, inter castrum Blesense et Ambasiam, dimisit dominum archiepiscopum, ut a Francis, quibus tenebatur, licentiam mature reciperet, sub omni celeritate rediturus ad ipsum, inde in Angliam transiturus. Igitur, ut condictum est, Deo propitio, in festo omnium San torum Senonis valefaciet, ex proposito et condicto rediturus ad propria, et quam cito poterit sanctorum urbem reditu suo Cantuariam illustrabit. Vos itaque, sicut honori et saluti ecclesiae Vestrae Prospectum esse vultis in posterum, Patri Vestro occurrite, et in Partibus cismarinis, si quid fidei, si quid amicitiae, si quid
devotionis aut consilii est, transmittere non disseratis, unde se possit exonerare, et Vobis Perpetuo teneatur obnoxius. Redimite vel nunc moram, ne sorte ad se inevitabile jacturae rerum et famae periculum trahat. In Historia ovorum reperi decessores Vestros Primos occurrisse revertenti ab exilio patri Anselmo. un-
quid vos degeneres eritis, ut nihil solatii aut minimum, et non secundum vos revertentibus patri et fratribus conseratis p Absit hoc semper a prima Britanniarum sede Cantuariensi, ne tam foedum temporis nostri, tam
259쪽
240 mΑΝΝΙ sARESBERΙΕΝsIS A. D. inhumanum et indevotum, et indisciplinatum exemplum transmittat ad posteros. Dolor et cordis angu tia me vobis compatientem et timentem ne ex pusillanimitate et tenacia quorumdam quod Deus avertat ecclesia Dei contrahat opprobrium sempiternum, scribere non patiuntur omnia quae locus et causa ingerit: sed ut arbitror Deum timentibus et sapientibus et amantibus honestatem satis dictum est. Hactenus ergo amicos praemonuisse sussiciat. Nec dubito quin amantibus caritatis reddatur Ductus, et
in surdos ut veteri proverbio dici solet faba cudatur.
Valete, vestri et nostri memores in caritate. EPISTOLA CCC. D PETRUM ABB. S. ΕΜIGII. A. D. li 70. m. Dec.JIdem Petro Abbati sancti Remigii.
Μοὐ me rectissime poterat accusari, si non eam necessitas accusaret Debueram enim, ex quo primum
in Angliam pedem posui, nuncium remisisse, Per quem vestra dilectio de alumnorum suorum statu Posset certiorari. Sed quia mihi in ipso navis egressu nova et stupenda rerum acies occurrit, alium certiorare non potui, qui ex variis opinionibus et verbis hominum reddebar incertus. Nam triduo antequam applicarem, omnia bona domini Cantuar et suorum annotata fuerant, procuratoribus suis ab administratione submotis et in portubus edicto publico inhibitum est sub interminatione exilii et proscriptionis, nequis
nostrorum, si forte Angliam vellet exire, transveheretur.
Piissimi tamen ossiciales domini regis provida nimis
cautela et perniciosa nobis circumspectione praeca- Verant, ut archiepiscopus et sui ab exilio redeuntes nihil prorsus aut minimum invenirent praeter domos
260쪽
vacuas e magna Parte consuinptas, et horro demolita, et areas nudas, et hoc ad consolationem diuturnae proscriptionis et emendationem sacrilegii perpetrati. Et quum pax nostra nobis in sesto beatae agdalenae fuisset resormata, et serenissimus dominus noster rex filio suo novo regi litteris patentibus Praecepisset, ut archiepiscopo et suis omnia restituerentur in integrum, prout suerant tribus mensibus antequam Angliam
egrederentur, omnes tamen reditus nomine ejus praerepti sunt, qui usque ad natale Domini percipi
potuerunt. Plures possessiones et ecclesias quas ipso jure et ratione pacti conventi restitui oportebat ecclesiae Cantuariensi, adhuc publicae Potestatis auctoritate occupant curiales. Ego inter caeteros una ecclesia privatus sum quae imarcas annuas solvebat antecessori meo. Contigit autem me triduo applicare ante octavas beati,artini, et in ipsis octaviserat Cantuar Synodus celebranda, in qua me vices absentis archiepiscopi gerere oportebat. Quum itaque praeter spem, et contra bonam opinionem et bonas promissiones domini regis sic omnia turbata reperissem, ut de pace nostra et de reditu archiepiscopi desperaretur ab omnibus, et me tanquam in carcere positum agnovissem, Vultu hilari et animo constanti Cantuariam petii, ubi a clero et Populo cum magno honore et quasi angelus Domini receptus sum, fidelibus jam ex adventu meo meliora sperantibus, O quod eis persuasum erat quod me nullo modo archiepiscopus praemisisset, Si non esset in brevi sequuturus. Inde synodo celebrata ad novum regem provectus sum, et satis humane receptus, licet concustodes sui aliquid timoris praetenderunt, suspicantes Pacem nobiscum non simpliciter factam esse, sed ancoris
palam remissi firmius haerere radices. Quod etsi ex variis signis patenter adverterem, sic legi ac si Omnia