Gulielmi Budaei, consiliarii regii libellorumque magistri in praetorio, Forensia

발행: 1548년

분량: 267페이지

출처: archive.org

분류:

251쪽

perest existimatum. Curia vero' aequabili iurisdictione per omneis classe is, non usque adeor astricta est, ut idem eadem de re omnibus classibus censere necesse sit. Id quod nonnunquam exemplorum varietatem efficit. Est enim paucissimis de rebus suus cuiusque classis sensus, etiam perpetuus. Reserique in iis speciebus plurimum ad iudicii euentu qua quidque in classe iudicetur. In curia ut in aliis consiliis, collegae quidem sunt omnes, parique honore praediti: sed paucorum longe maiora sunt auspicia, quorum sasces eminent,

cum multorum submissi sint, quorundam etiam pene iacete S. Plures etiam hodie conscripti, quam patres sunt. Primanorum classis interdum de loco superiore sentetias profert, quae Aresta verbo Graeco, quasi placita vocantur: Interdum e subselliis, eodem tamen imperio, ac potestate pari sententiarum atque auctoritate. Luminaria curiae, oinpraehoi, id est, Quatuorviri, quibus extinctis aut magnopere obscuratis (si quando id futurum est) tenebricosus ut euadat curiae plendor necesse est decusque ipsum iustitiae caecetur. Huius curiae splendor una aut altera in ligni macula nostra memoria insu- scatus est. Sed illustria animaduersionum exempla maculas absterserunt. Tholi sunt duo consessus ob quaestiones instituti, aestiuus& hibernus, qui

ex omnibus coguntur decuriis. Torneliam vulgo vocant. In magnis consultationibus, At in tumultuariis conuentibus more maiorum nemini abesse licet non causario: sed causae quaelibet in excusatione saepe cedunt.& multis licet minus valere cum libet. Quod qui faciut dignitati suae deesse se non sentiunt, & in quibusdam obsolescunt insignia virtutis &dignitati S. Anniuersarium curiae iustitium Vacationes vocatur quo tempore silentiuest in curia ab altercationibus,& quodda conticinium facundiae causidicae. Curiae consulta ab Arestis Si Sentetiis differiat. In his enim non causaru disceptatio agitatur sed de re publica aut principis deliberatio costituitur. Romani in Senatuscosultis sici edis hoc verbo PLACERE utebantur. quas aresta id est placita curiae appellatur. Vsus est Cicero Phili p. s. verbis Senatus loque s.& Philip . v. Seneca lib. io. Epist. ad Lucillita, Praeterea nulla ars conte plativa sine decretis suis est quae Graeci vocat Dogmata, nobis Decreta licet appellare, vel Scita, vel placita. Plin. lib. unde tricesimo. Eade aetas Neronis principatu ad Thessalia transsiliuit delente cuncta maiorii placita,&rabie quadam in omnis aeui medicos perorantem. Et Nev Graece placitum & gratu significat. Plutarchus libros quatuor scripst tri , Id est, ut nos olim vertimus. De placitis philosophorum, hoc est de dogmatibus. Curia summam & vltimam causarum disceptationem habet: & si iure suo uti velit, habet tanquam liberam, iuris etiam prodendi potetem & exemplarem: plerunque tamen legitima utitur & usitata. In eiuS obseruantia, cultum.& tanquam in acta Praesecti prouinciaru iuridicique adiguntur, quorum quide codicillos in curia promulgari moris est. Quatuor curiae Amanueses, qui & quatuor x secretis diciatur, apparituras

curiae faciut, sed liberas & honestiores. Apparitoru autem decuria, qui & via

252쪽

tores sunt curiae,ita constitutas apparendi vices habet, ut bini in orbe necessarias apparitiones sectant,certis spatiis temporum inter se coinparatas:cum interim capturissaciundis diligenter incumbant:quod illi amanuenses non nisi raro & ingenue faciunt. Apparitoria decurio, Accensus curiae dici potest,

cuius munus est causarum exiturarum volumina recitare inclamabunde .

Mercurius quaestorius,quem Graeci dicunt, iisdem pene sacris cum illa diva praeside iudiciorum passim in foris colitur, nec minore a multis religione, ut annonae praesentis prolixus suppeditator. Rectat &probae iurisdictionis genius quam Iustitia vocamus, in curiae summae conuentu perfugium sanctum habuisse semper visus est, (asylum Graeci vocat)sicubi numinis sui maiestate laesam esse existimavit. Quo nomine curiae appellatio, ut oppressorum praesidium,arxque seueritatis iudicialis, in opinione hominum religiosissime iam olim consecrata est. Nam ius appelladae curiae instar plenum potestatis tribunitiae auxilisque sacrosancti, iis temporibus semper habuit habebstque quibus fuit futuraque est iuris reddendi ratio auctoritasque florentissima. Quod si quando(quod ominari nolim)huius nostrae curiae auctoritas ac dignitas labascere cum virtute & constantia visa sit, iustitiae quoque protinus implorandae spes & fiducia occiderit & iacuerit.

Certus numerus conscriptorti curiae muneri pomeridiano contributus est. diebus quidem extraordinariis, quorum nomina citari matutino ad conseo

sum postmeridianum solita sunt quintodecimo quoque die.

Curiae minus Licurgaeae esse accidit aliquando per iniquitatem temporis, raro autem contingit satis esse Areopagiticae, Ali loquentis scelere aut vitio, per rimulas erumpentis vel sanctissimo iureiurando obstructas. Curia ut iuridicae seueritatis maiestatem, consessus specie, ac decretorum grauitate sustinet:ita decus colum Enque iustitiae sedentis in foro esse debet. Decuriales inter se necessitudine arctiore coluncti sunt,& decuriae soci tate. Latius autem patet curialis necessitUdo , quae inter omneis singulosque collegas intercedit,quasi ius municipale inter municipes,qui vinculo solum ciuilitatis coniuncti sunt. Sessiones quaedam curiae antelucanae hyeme,quaedam matutinae, aliae postmeridianae & crepusculares.

In auditorio autem curiae Tribunalitii quidam dies sunt, & quidam Subselliares quos Consiliares vocant

Quatuor principum curiae, id est Praesdum,auctoritas, cardinem actorum curiae & consultorum versare vulgo existimatur. quod quatenus intelligendum sit, non cuiusvis est constituere. Cum in rebus iudicandis in una classe. duae consiliu ita distinent sentetiae, ut vel planer adaequare utranque, vel uno minus pucto alterutram coligerit, moris est colophone dirimi cotrouersia. In aliam enim classem diiudicatione transsata sententiaru adaequantiu , allegantur duo sententiarum ipsarum

auctores,suae uterque partis vindex assetiόrque sentetiae, argumentoru summam ac firmamentorum exposituri in v tranque partem disputatorum.

Curia in uestis suis saciendisse ipsam in posterum onerat,vi iudices obno-

253쪽

xios exemplis & quasi praescriptis astringit.

In curia summa Cognitor est unus regius proprie &absolute dictus. In praefecturarum soris non Cognitores regii,seil Procognitores sunt vel Su cognitores. Horum permulti obaudiunt, cum libet lut fama est) & benigne connivent. Quod si fieri sine luculenta praeuaricatione non potest, quasi pertransennam vident quae otiose intuenda sunt& animaduertenda: tum quidecerte, cum oculis auribi sque morigerari priuatae rei suae interest,aut cum ne,

cessitudinibus suis seruiunt. Ex quo euenit no rarissime,ut quod ad animaduersionum suscitabulum institutum est, euadat in asylum impunitatis. Nahaec quonam modo silentio transmitti possunt, quae pueris,quae asseclis mularu decantata sunt Is magistratus iura regia populique imminuit aut amplificat pro potestate, atque in iis inire gratiam a potentibus potest,quae necessitatis non gratiae sunt. Verum illa personarum artifex simulatio,quam Prosopopoeiam Graeci vocant.& morum effictrix Ethologia, ut in omni pene parte vitae sic in iudiciis circunscriptiones factitant etiam populariter. Moris est in curia, cum lites expontitur, expositori duos custodes appone re altrinsecus assidentes, nequid iudices praetereat, quod ad rem pertineat. Curia. militia est urbanas: & stipendia in urbe faciunt, qui assidui incuria sunt. Curiae enim summae coscriptis velut cohorte quadam lectissima hominum iurisdicendi peritia prudentium, succincta videtur esse Iustitia,qua rex auctore & magistra utitur ad populta primoresque legibus coercendos. Quocirca eorum stipendia, si rei summae actus recte atque ordine constitutus sit, ex argento puro putos ut prisco verbo loquari & vero ex aere primipilari pera solui ad nummumque debeant. Centenarii autem senatus lata fuit olim au ctoritas in Gallia,&quocunque fama eius peruenit, quata quondam in Graecia Areopagitici,cuius ne Mars quidem & Neptunus dii antiquorum selecti, iudicio parere grauati sunt, ut auctor est Demosthenes. In quo sic dii x i i ad iudicium Euinenidum & Orestis disceptandum sederunt,ut x i i Primi Fraciae cum Rege sedentes insignia sunt Senatus nostri, cum lectistemiu (quod vocant)Iustitiae agitur & cogitur. Cuius aliquando formam vidimus,sea ad

umbratam magis,quam expressam & eminentem.

Ad hoc sententia damnati vel absoluti, quodammodo dici possunt. qui ar Rege & x i i Patriciis & curia iudicati sunt. Quod Demosthenes de Orestis iudicio dixit,diceres AE acorum, Rhadamanthorum, Minoum confilium si priscam maiestatem attenderes. Corpus cum & ipsa velut copages senatus Centumuiralis, e couentu regiae personae constat,& x t i Primis patriciisque, no mortalibus,sed personis mortaliu quae senis potiscatibus& potentatibus adluctae sunt, utrinque regi assidetibus cu lectisternium iustitiae indictum & stratum est. Reliquus aute curiae numerus pridem Octouiratus collegio costabat, qui a libellis supplicibus

regiae appellatus est & patrum coscriptorum. Sed & Octouirorum numerus& conscriptorum, nuper auctus est. In comitatu curiae,& vero quasi contubernio est Triumuiratus causarum fiscalium, actionumque popularita. Sunt& Scribae curiae, quoru numerosum est officium,qui etiam Ab actis curiae dici

254쪽

FORENSI A. as

possunt. His accedunt quatuor viri,a secretis curiae appellationem habentes, munere fungentes cum scribis communi, vel potius vicem implente, cum scribae desiderantur. Hic Senatus principis, statarius est urbanusque. Alter est aute Senatus principis peregrinus,vel praetorianus potius, & assecla Nomophylacis qui comes est perpetuus principis, omnia pene secum trahens munia reip. legibus, institutis, edictisque constituendae regiis sub auspiciis. Qui etiam ius in curia summa sedendi, ut in omni iudicio, secundum regem primum habet, sententiamque dicendi loco antiquissimo. Curiae prima classis decuriaque, cuius consessus est in comitio curiae auditorioque laqueato, sic mihi Curia curiae dici posse videtur, ut Graecia Graeciae urbs Atheniensium a Pindaro appellata est. Et quemadmoduMuseon Graeciae eaedem ipsae Athenae ab Athenaeo dictae sunt, sic no dubitarim curiam nostram summa, Themidis quoddam delubrum in Francia, & Iustitiae sanctius

domicilium appellare: siquidem maiestatem conditae primum curiae, omnibusque suis partibus coagmentatae, aestimare velimus, augustamque saciem priscae iurisdictionis & exemplaris. Neque enim omnium temporu est aetatis inque Lycurgea curia,& nihil fugientius calorthomatica costitutione ordinum muniumque publicorum. Solenne certe & perpetuum est in vita, &pene semper suit, ut nepotum aetas deterior auorum aetate suisse videretur,&prisca virtus omni memoria requireretur.

Curia, Senatus est Franciae. quanquam non magis Senatus est regalis ipsa curia, quam armarium est principis regaliumque placitoru, & quodda quasi

conditorium Iustitiae oraculorum. Si tamen opinionem adhuc asseruat maiorum merito,in curiae huius urbis vocabulo cosecratam inustamque . Olim conuentus erat quotannis instaurativus cui legum, morum, iurisdictionsoque regimen reges semper dederunt quasi fiduciarium. Regii Senatus principes quatuor viri, quos Praesides vocamus, ut huius quasi theatri Iustitiae insignia sunt, ita tales creari debet &doctrina& graui tale & prudelia, Si persona numeris omnibus integra, ut ab eis regi tatus talisque numerus hominu noidignetur,ac penes eos esse fasces(ut ita dica) curiae.

Apud curia summae iurisdictionis auspicia sunt,&exempla ius dicedi prodentis,secundu quidem monarchiae geniu,a quo veluti fonte regali & iuru- leto, perennis manat iurisdictionis amnis quoquoversus profluens. Quaeda

autem aresta eius in primis exemplaria, in iudicandis cauus citantur ut canones iuris dicendi. Quaedam autem temporum suerunt, nec iam imitanda esse cesentur. Quaedam etiam in ordinem redacta sunt, nec inter exempla numeranda & quasi curiae calorthomata. Sicut Senatusconsulta necessitate, aut teporum iniquitate expressa: quae si exemplum prodidisse, itisque statuisse haec

aetas aut posterae arbitrarentur,iniuria iuris nomen, vicemque obtineret.

Curia interpres est iuris & aequitatis, edictorum & placitorum principit,bona eorum venia moderatrix & arbitra ,duntaxat quae in curia promulgari cucognitione debent. Cum enim in sanctiones regias iurata sit, siquid placitai principe ebladita aut obreptione ablata i sanistionibus aut aequitate discrepent, iudicium suum interponere more maiorum solet.

255쪽

Stat ius in curia nostra non minus moribus quim Iegibus, nisi in earu causarum iudiciis quae scripto iure censen tur. Nam & Francia proprie dicta moribus ius habet consti tu tum maxime, eo que nomine Consuetudinaria vocatur. At vero Prouinciae quae a iure scripto nomen habent, ita iurisdictionem iuridica in exercere dicuntur,ut tamen eorum iudicia eam ipsam ob causam non minus nonunquam iniuriae, quam iuris dicere, id est aequi & boni videantur. Est enim ius aliquod iniustum, id et: D G, r& Ius iniurium, et

stoico. morum. Sicut oculcera set vitio vertitur ab Aristotele in s. Moraliis. Prouinciae autem a consuetudine nuncupatae, quasi auspiciis consuetudinis potius quam iuris scripti administratae non tam iuris pedissequae sunt, quam Iustitiae:quippe quae iudicandi rationem usumque fori a iure Romanorum, novi imperia sanctionum accipiat sed tanquam consilia & responsa prudentur consiliariae sunt iustitiae, non legissatricis atque imperiosae, sed aequitatis potius auctoris &magistrae. At huiusmodi Iustitiae, quasi matrona boni &aequi consultae vis afferri mihi videtur , cum iuris interpretatione subtiliori & arguta ius dicitur & redditur, praesertim ex comentariorum congerie, vel verius controuers iuris iliade,quibus iuris prudentia excaecata est. Nam qui explanationum iuris secibus praelucere debebant iudicibus, hi tenebras offuderunt Cimmerias caliginemque iudiciis in dies atriorem. In curiae ludo & comitatu quasi in lautiore officina Promethei atque exactiore homines finguntur non quilibet & usus trassati iii, sed ad magistratus atque honores gerendos idonei & perpoliti,& praesertim iuridicos. Quare &in basilica seminatium quoddam est magistratuum. Aliud est Iustitiam exercere.& aliud Vexare iustitia varieque agitarerquod Indulgere est iuri sermulario contra aequi boni dictamentum. Neque enim serentis Iustitia ius suu unicuiq; tribuit,sed adimit potius, quae ius in iniuria

vertit iniqua religione iuris interpretandi.Vnde autem examen calumniarusorensu enatum, nitie solennibus formulis iuris experiundi, aut utcunque

lege agendi Athae captiones sunt non modo simplicium litigatoru,sed hominum etiam peritorum qui pendere poenas coguntur, aut inertium cognitorii aut apparitorum vel tui muneris imperitorum, vel improbe negligentium:cum interim & cognitoribus ipsis & apparitoribus, tametsi in verba adactis solennis iurisiura di impunersi a iudicibus, a popularium actionis curatoribus. Multi sunt huiusmodi soloecismi in vita ciuili moribus recepti, in noxam captionemque singulorum, connivente cura publica. Profecto Iustitia nomine suo digna, iandiu sero cessit,ut rerum vaenalium, sic etiam iudiciorum,quanquam inania eius auspicia in sermone hominum remanserint circunsoraneorum,& persona ipsius histrionica,nominasque usurpatio auditu tantum vendibilis & veneranda,& vero nonnusquam sc quoque vaenalis

ac sese litigantibus imputans. Olim & serme semper in Curiae vocabulo tanta fuit spes praesidii, ut quibus adempta esset aut pernegata secultas curiam appellandi , ademptu ius certuputaretur ius suu obtinendi,Iustitiaeque implorandae fiduciam esse praecisam.

256쪽

FORENSI A. asy

in consiliis celebribus censentium & pro sententia dicentium, quidam ita verba faciunt ut cordati iudices ac causae semper instantes sibique, eorti quae causa complectitur, existimatores prudentes. Quidam quasi legis cuiusda ciuilis pro iure docturae e loco superiore enarratores: caeterum qua de re tuc agitur, non magnopere perpendentes nempe quasi theseos sententiam rogati sint,& non hypotheseos potius: aut quasi quaestio in medio non causa posita sit,&locus communis oratione explicandus sit. Quidam sententiose dic serunt, non etiam copiose aut eloquenter. Alii quasi argutatores,& pro suggestu praelegentes. Alii verba tandentes inania, eo amplius identidem se reuocant, eandem sententiam saepius ingeminantes. Alios pudet dicere quod alius occupauerit. Alii non verentur, quod alii dixerint, ut sibi praereptu pro suo dicere, in eoque immorari, quasi homines inopes, nonnisi rarissime in

suo aere existentes, sicque se in ordinem cogere urgentes. Verum qui in causa haerentes semetipsos urgere non desinunt hos Commodos iudices vocat.& eius quod agitur, intelligentes. Improbabilis est eorum consuetudo , qui diu ancipiti disputatione sententiam dicunt, nec in alterutram partem satis

certo vergunt,quali academice censendum sit in iudiciis. Sunt qui ementitis legum canoni inque auctoritatibus, iuri Rite interpretum elogiis commentitiis sententias suas impudenter sanciunt quasi auditoribus aliud agetibus. Quorundam vibranti & sonora oratione,sed non perinde sententiosa,aures personant audientium. Sunt qui iuris responsa sanctionesque ita laudant, quasi sententiae suae auctores, ut eas adnumerandas putent. Sunt alii qui appendant potius iuris auctoritates statera prudentiae. ' . Pro imperio curiae quippiam denuntiare aut exequi, hoc est, Iussu & man dato curiae dicere se id agere.

Pro curiae sententia dicere est Per arestum Curia natalem habet actionum causarum atque altercationum , postridie Martinalium. In albo curiae nomina sunt Patrum Conscriptorum,&ex eo citantur, cum

curiae comitia habentur, ut postridie Martinalium,& diebus celebrium conventuum & consultationum.

Antiqua indoles curiae an ad nostram usque aetatem peruenerit, vix ausimi pronuntiare. Stat tamen hodie sua curiae dignitas & auctoritas, ob maiorum memoriam meritaque in hominum opinione consecrata, vel ob temporum sorsan conditionem. Virtus enim prisca,decusque &maiestas iurisdictionis summae, non tam fuit hominum quam disciplinae temporum, quemadmodum & in Senatu Romano quodam suisse notum est. Quin & omnium officiorum, consultorum,decretorum, tum vetustorum, tum nostrae sortasse auorumque memoriae auctoritates commemorandae,&quasi calor thomata,

au i iis rursus dissona,& memoriae hominum eximenda: siquo pacto fieri posset. temporibus accepta magis referuntur, teporumque auctoribus & potentibus, quam viris temporu aequalibus.Tametsi nulla suit ta infelix aetas, quaeno Catone aliquem, aut certe Thraseas, Helvidiosque tulerit.Verum ut una quod aiunt hirundo, sic nec unius aut alterius similis iam dictorum virtus r. ii.

257쪽

& sententia, Senatus & curiae consulta. Haud ita pridem homo fuit, curiae aliquandiu alumnus, e sinu eius progressus ad fastigium honorum potentiam, que inusitatam satis iam aduersis nationi mortalium virtuti studentium. Is post multa exempla summae ac inauditae improbitatis edita, ut specime impotentis insolentiae saceret, iuridicam iustitiam exarmare concupiuit curiae summae auctoritatem, nomenque pessundado & obterendo. Id quod no dubie perfecisset(quaerat audacia nisi eius impotetiae in genium principis ob-suisset. Iustitiae maiestatem tantopere minuere recusantis ut pignus imperii Francici. Huc satum opportunu pustulit, hac ratione grassantem ad ius bonum, aequum,honestum de medio tollendum superstitem(vtest hominum

opinio tantae potentiae futurum nasi repente arreptus esset. Nec tamen ante arreptus,quam omneis rei p. partes vestigiis luculentis impressit impotentis animi, audaciaeque antea inauditae. Quibus monumentis memoriam sui nominis praecipue posteritati mandadam, non etiam commenda dam putauit.

Interdum per iustitiae exactoris speciem coloremque, iustitium unius causae aut plurium statuitur. Id quod euenit nimium indulgendo certamen iandiu instans & in procinctu existens detrectantibus, aut litibus saepius ampliadis quae praesentanei sunt iudicii. Ministerium scribarum, vel scriptum curiae facientium, sunt ii qui Clerici

vocantur actorum officii.Semestria agere in auditorio magno.&semestria in Tholo quaesitorio Primani curiae solent, ubi munia subintelliguntur. Sic etiam semestria sua agut Conscripti cudae comitatus assectae. Bimestribus abesse.&peregre agere, id est,Vacationum tempore,qui quasi dies sunt curiae halcyonii. Augustam curiam habere princeps dici potest quando lectisternium iustitiae indictum,i principe cogitur.

Solennes quaedam causae sunt,quae in curia primum instituuntur ut Regaliorum & Patriciatuum.& aliae quaedam. Aliae autem curia demum appellata iuris fiui curiae. Aliquae etiam in curiam statim arcessuntur a principe, aut ante sententiam asciscuntur,ab aliis iudiciis auocatae. Solennis censura curiae singulis mensibus agitatur Mercuri is dicta. A quinto Idus Septembris ad postridie Martinalium anniuersarium est curiae iustitium in omnibus conclavibus. etiamsi in Tholo quaesitorio delectorum numerus sedet praecipue ad custodias exhauriendas. Exoletae vetustatis decreta curiae arestaque nunc placere non possunt. Constituendae iurisdictionis arbitrium curiae est intra fines ditionis suae in iis quidem quorum nulla extat sanctio. Quatuor principum curiae munus est,cum aliquot delectis Conscriptorucensuram gerere omnium curiae partium, omniumque officioru curiae subsignanorum. Censorum autem erat olim, sarta tecta tuenda templorum basilicarumque locare,& exigere. Sartam igitur ac tectam tueri curiae dignitam

tem de masestatem praesides ipsi debent:vt ipsa vicissim curia Iustitiae impe-

258쪽

so RENSI A. agi

tium fidemque & praesidium, sarta te statque tueri debet, qua patet eius fines.

Siquidem curia eo nomine censetur, quasi sanum quod da Iustitiae asylum. que vi oppressorum. Et vero Deus numenque Iustitiae praeses aram habere incuria semper visum est. Tandiu autem curia curiam agere exercereque videbitur, quandiu pro dignitate curiae agere, ac veterem curiae dignitatem tueri asserereque perget. Conventui basilicano hominum nostrorum magna pars, qui aliquo sunt numero locdque, stipendiaria secta est, quasique ob noxam data controuersae vitae, atque pervicaciae iuris experiundi, cum ipse conuen ius togatorum immunitate fruatur.& plus quam iure Latii. Iam pares non sumus antiquae iurisdicendi seueritati, temporum (vtopi . nor)inclinatione. Eo enim mores iandiu vergunt. ut sibi quisque in primis consultum velit in medium fere consulant homines male aut frigide delaribus suis meriti.

In quibusdam iudicibus haud ita multum est iuris scientiae . est tamen satis

ingenii, iudicii, prudentiae, & orationis ad obtinendam personam magistratus, speciemque tuendam hominis non inconsulti. Non omni tempore seueritas perinde vendibilis est, priscaeque notae integritas. Hae enim iam a multis ad crudiora secula relegatae sunt, ex quo strenua impudentia fortunatrix hominum esse coepit. Atqui postliminii exigua spes non Astraeae tantum illi poeticae, quae salutem iam im dixit mortalitati, sed etiam Iustitiae inter homines versatae post hominum memoriam , aut paulum supra.Quidam iudices comiter blande, benigne litigatores appellantes, causas

suas suppliciter commendantes, omnia etiam eorum cupere se dictitanteis, incautos intus euertunt, verbis pessime de iis merentes, a quibus gratiam vultibus inierunt. Fama est familias quasdam in urbe gratiosas & potentes, coitiones inirede

nece causarum iure superiorum.

Conscriptorum curiae, quidam viri, quidam homines quidam androgynorum generis, in sentetia dicenda, non ulli Tiresiae aut Caenei, vicissim viri tam inaeq; , aut vice versa e taminis viri secti, & in melius tepore progredieres. Aresta curiat & decreta panegyrica, Cosultationes curiae comitiales. Id est,

Vniuersae coeuntis curiae.

Iustitia est per quam obtinere quisque debet quod suu est,s ius experiri velit. Haec iustitium esse incipit, cum tardigradam & frustra tricem sese exhibet. Praeses de aduocatorum altercationibus ad consilium reseri, qua do tribunal obit,& circulans sententias sigillatim rogar. Basilica cutiat est ambulatio in qua Regum sunt simulachra. Curiae existimatio &auctoritas in quatuor Primorti industria , dignitate.& prudentia, quasi in cardinibus vertitur. Iustitiae autem ius dicentis robur& imperium, in virtute &seueritate curiae quasi in cardine summo versatur.

Iuris su i unicuique tribuendi ratio in compediis iurisdictionis sita est magna ex parte: quia litium dispendia suo obtinendo, aduersa sunt, de saepe vir. iii.

259쪽

ctorias Cadmeta efficiunt. Multis enim utilius esset cito causa cadere,quam post tot annos vincere. Iudicum autem indulgentia improbitati ludificato-um satiens, callum vetustatis obduxit & in curia, & in omnibus pene seris, litigatium moribus eorumque cognitorii: quod iam abstergeri non posest mulctis quidem pene ignominioss, nedum increpationibus. Quod aute ad

iudices pertinet, eo pene res euasit,eorum culpa, quos vel inertia, vel studio cunctatores esse non poenitet, ut litigates numerum illis augeant asseclaris,

Iustitia iam ut constans & perpetua sit voluptas ius suum unicuique promi tendi. Vsqueaded quidam tanti aestimari volunt vltimam manum liti appo fuisse, qua tandiu in manibus habuerunt. Atqui iustitia no modo maxima in iurisdictione summa sed etia optima esse debet, quae appellationes summi Iouis apud antiquos suerunt, qui a iuuandis hominibus dictus est. Optima autem est beneficetissima, ut Cicero interpretatur. Iustitia igitur a curia debetur singulis & uniuersis de fortunis suis ambigentibus, ut optima maximinque est, non ut quaelibet. Quaedam in mores iudiciorum transierunt & recepta sunt, quae a maiorum nostrorum auctoritate, id est auoru , ius magis sumpsisse quam a iure, aequo bonoque videntur, aut ab exemplis ab antiquitate proditis. In puluinato tribunali sedere &liliato moris est curiae actionibus publicis,& soribus apertis. In subselliis autem sedere actionibus extra ordinem inductis,&occluso auditorio. Curia aliquando de gradu auctoritatis non leuiter deiecta unius hominis machinamentis,sensim in gradum pene reposita est, tum suapte vi & digni tate, tu eius bona venia atque indulgentia, in quo omnia posita sunt. Novit enim princeps optimo iudicio praeditus & ingenio , iustitiam violatam maiorum memoria in sinum semper curiae confugisse, tanquam ad praesidiu validissimum, quod semper ipse munitum & oppressis obuium esse voluit. Iudicis viri boni ossiciu est causae studere, no personae riuris ratione, no amicitiae ducererno affectibus no stomacho seruire,sed Iustitiae praeceptis. Scelus est aute . aequu illi esse seote cui me te iniquus sis. quod vitiu est no paucorti .

Solidam & expressam Iustitiae effigiem in iudiciis agnoscere difficile est,ut

nunc iurium disciplina ac iuris dicendi ratio comparata est. Adumbrata tantum utimur, aut imagine sucosa, versmque ementiente. Itaque probitas &candor litigantis ad sori victoriam non facit. Illa veror & ab offensione propius abest, quam astutia versipellis & calumnia.. Persona amicitiae obsolescit in tribunali &in consilio iudiciali. Deponenda igitur simul ac calculus in manu sumendus est, assumedaque integritatis. Obstrue da aliquado ludificatorii perfugia &inficiatoru aut iurisdicedi ratio in iniuria mera lade degenerabit.Huius generis sunt in tercessiones sutiles, prouocationes improbae, postulationes proteruae & detrectatoriae eremodicia affectata atque impudelia. Quaru rerii taediu & molestia deuoranda iis qui iura sua persequuntur:vt nunc mitta fastidium iudicum qui obseruantia clientelari gaudent,&cruciatu iustitiam nequicquam flagitantium. Sed stomacho imperandii qualibet bile rumpatur,qui litigare statuerit, aut animus

260쪽

acs FORENSI A. despondendus est, qui perserre ad extremum sibi imperare non possit.

Lites parente Discordia natae, quae malum olim aureum in medium cote .cit nutricante pervicacia mire gliscunt, ut ulcera serpentia, alma & ipsa nutrice turbae forensis & pragmaticae.

Visa est aliquando curia dignitati suae aliqua tu deesse, aut sui dissimilis esse velle: sed id, teporis suit atq; necessitatis, no iudicii, aut indolis degeneratis. In Re p. recte & commode consti tuta, iurisdictio ad certam rationis politi

cae sormam redigenda est, quam fieri maxime potest. Sic tamen, ut locorum, temporum, personarum, causarum, qualitatum, quantitatumque momentae uentorumque expendenda sint:& ut aequitas in sentetiis, salis in cibo rationem obtineat.

Siquis litium curriculi dispendia commode in compendia vertendi inuentor esse possit, dignum erit inuentum quamobrem hecatomben (ut dicitur)quasi votivam Deo consecret. Quod olim Pythagoras fecisse Musis dicitur, ob inuentum unum geometricum, si Athenaeo credimus. Id inique in vita comparatum est. quod homines litium iugitantes.& cum homine improbo negotium habentes, salutem dicere soro nequeunt. Quippe qui si lites diuturnas, quas soluere nequeunt, abrupere impetu animi institerint versuram illico sacere se intelligent, altiusque in luto negotioru haerere. Statim enim praedones multi, ut iniuriae obuium atque ignauum, certatim ad orientur. Vnde sit, ut iis lite quasi umbone propulsanda sit. Me miserui Itane vero subductam nauem iterum deducere necesse est, iterumque & pius inuitum iisdem iactari fluctibus, aestibusque forensibus 3 iterum in harpyias forenses incidere, labores hominum deuorantes Si in inchoandis litibus in mentem veniret hominibus calculos hinc inde sonere, minus turbarii esset in foro . Na quoto cuique in exitu fori ea ratio constat quam ingrediens iniit Sed dantur vela dolori ob iniuriam orto, dantur existimationi ne cessisse videatitur improbe lacessenti. Tum aura quadaspei sinus cursus forensis implentur,sallacis saepenumero &decoctricis. AEtas nostra multarum rerum designatrix, sexagenarios de ponte deiecit curiae comitiorum, nostramque Ptelo recoxit in adolescentiam. Iniquum est quod quida voeiserantur , sacculos litium e manibus eorum queribunde quidem, sed nequicquam desiderari, qui pro potestate susceperunt inspiciendos, impuneque rem abire a publica cesura in hac specie obaudiente aut connivente. O more si olim qui causas suas ad curiam detulerat, suarumque fortunarum pignora apud acta deposuerant, tam securi suaru rerum erant, quam quibus praediis( ut dicitur)praedibusque cautum erat. Nunc ea est conditio eiusmodi depositorum , ut in v tranque aurem dormire non debeant quorum res periclitantur. Id quod testificari possumus. In basilica saltare. orchestra coletionis &discordiae, quibusda iucundu est. quibusda permolestu. immo verct tranquillitatis cupidis mortis instar est in litium maeandris cosenescere,& nuc porro, nunc retro vela sacere, a ripa nucprope nuclongissime abesse. Sed danda sunt vela, dum fit flatus, de praesertim Fauonio spirante, dum a puppi vetus aspirat. Eluctadae manus interim turbae r. iiii.

SEARCH

MENU NAVIGATION