Historia rerum memorabilium in orbe gestarum, ab anno mundi usque ad annum Christi 1125. Quam ordine chronologico ex optimis scriptoribus compendiose digessit, Timannus Geeselius, m. d. Tomus primus secundus

발행: 1661년

분량: 836페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

561쪽

so8 His To Rr A SACRA sertim cum Paula , quod eam nimis amaret , sed quia saepe eas de

Deo loquentes audire gaudebat, &c. rosi dictata.. Castam virginitatem praestare matrimonio nemo negare debet, qui Paulo non vult contradicere, & rectae rationi. Nam corpus habet virgo minus indulgens voluptatibus, & animum Christo plenius vacantem : minus enim habet curarum , qui se tantum , quam

qui totam familiam curat: praecipue is, qui se totum ministerio Ecclesiae dedit. Dicamus ergo cum Paulo . honestum esi castum matrimonium,inhonestior pudicus calibatus. in qui servare nequit, quod procul dubio dissicile & arduum , adiis beat remedium omnibus a Paulo datum : Qui se continere non volunt aut possunt, matrimonium contrahanti melius enim est nubere, quam uri. Et egregie

alibi Hieronymus et Nihil prodest carnem habere virginem , si mente quis nupserit. Non omnes capaces sunt hujus dicti , sed iis quibus datum est,

inquit Christus. Sunt autem Dei alia majora alia minora dona. coi castam virginitatem servare non potest , servet conjugalem castitatem: Utrumque enim donum Dei, attamen non sine nisu & co tentione hominis. Iejuniis iam via corporis castigatur: orationibus de-

rota sagina tur anima: vigiliis insidia diaboli depelluntur. A mb. serm. et . Ut autem hiltoriae seriem videamus ad Siricium redeamus. Is Romae Jovinianum cum suis damnavit & communione privavita quod Ambrosio & Ecclesiae Mediolanens, ad quam se conferre ni- tebatur, indicavit: Si ricii sententiam approbavit Ambrosius & Ecclesia Mediolanensis, ut &inde aufugere cogeretur. Epistola Ecelesiae Mediolanensis ad Siricium est inter epistolas Ambrosii So.&reperitur Tomo Conciliorum I. sed nescio quo errore Telen si synodo ibi tribuatur. Itaque uterque Ecclesiam Romanam turbavit et Hieronymus detrahendo nimium matrimonio, Jovinianus virginitati, cujus errores reliquos praeter . Claudius Espensaeus candide de Hieronymo: Malta riro sancto in virginitatis favorem exciderunt couia O violenta, ct iniquior fuit matrimonio Eiero' mus: in plurimis ximis fervidus O rehemens, caetera vir magnus. Decreta Siricii ad Hispanos & Africanos missa quam parvae fuerint auctoritatis ipse Hieronymus in suis adversum Jovinianum libris ostendit, nam paucissimis Ecclesiis fuisse recepta narrat. Unicum,sed nobile adferam exemplum. Paulinus Aquitanicus, ex familia Aniciana, vitillustris,& senatoriae dignitatis apud suos, Ausonii insignis discipu-

562쪽

ET ECCLEsr AsTICA sua THEnnos Io. sopius, in ipsa Hispania Barcinone invitus,imo coactus ordinatur pres byter, in matrimonio cum Therasia uxore conjunctus, Siricii anno decimo. suod enim, qua it, rebat ei constix, seorsim vitam monasticam Cens,usucari liijam desiperat esse uxor, dicit quil leni Baroni us,sed non

probat: Hieronymus eam sororem, non conjugem appellat. Haec aute istant verbaHieronymi:Sancta sororis tua ligatus es vinculo ct non peni. tus expedito pergis gradu. Ergo adhaesit suo marito Therasia. &r Sanctam conferram tuam, O tecum Domino militantem per te salutari rolo. Quod voluit Baronius, non indicat Hieronymus , sed potius contra.rium cum dicat, necdum penitus expedito pergis gradu: semper enim

vixerunt simul Paulinus & Therasia, in itinere in Hispaniam, Galliam, Italiam, imo invitatus nterque simul in Africam ab Augustino jam Episcopo.Vixerunt simul in agro Nolano vitam quasi monasticam, venditis & distributis pauperibus amplissimis facultatibus, sepositis curis secularib iis, tantum dediti meditationi,& cultui divino, de si quando sui similibus scriberent,hujusmodi utebantur subscrip.tione: Paulinus O Theram peccatores. Vide Ambrosium l. 6. epist. I. ad Sabinum. Cum Aulonins putaret Paulinum instinctu uxoris solitariam hanc elegisse vitam,vocat eam Tanaquilem,cujus consiliis Tarquinius Prilcus maritus obseeundare solebat, respondet autem Paulinus:Nec Tanaquil mihi, sed Lucretia conjux. Ergo uxor Paul lino, sed in matrimonio casto, ut solent pudicae conjuges. Paulini illum cum Therasia vivendi modum fortasse aegre tulit Siricius,de quo dccleticis Romanis conqueritur Paulinus epist. I. ad Sulpitium Severum : Plinius indicare poterant conferri nostri, pueri tui, quantum nebus raria Dominicae detrimentum faciat Vrbici Papa superba discretio. Cum Paulinus venisset Mediolanum,ab Ambrosio cum honore exceptusta cooptatus est in clerum Mediolanensis Ecclesiae; Romae vero la- 'boravit clericor, invidia & despectu Siricii vir magnae nobilita- . tis&sanctitatis, apud S. Martinum Ambrosium , Hieronymum,& Augustinum sanctissimos Patres magnae semper existimatianis. frequens ille & admirandus concursus &Romanorum & exterorum imo de transmarinorum ad Paulinum, excitavit Romanorum invidiam, quam ut evitaret, ad secessum agri Nolani cum sua Therasia se contulit vir eximius.

563쪽

ET Cir si AsTICA svnjTHEODos Io. si Ipresbyteris & Episcopis. Antea poterant Occidentales ut O Orientales uti jam cantracto ante ordinationem in sacris. Subdiaconibus per. Itam i modo , scilicet ad usum matrimonii prius contracti, indixit continenium, scilicet ut abstinerent ab uxoribus, Gregorius Papa. Hactenus Antoninus. Faeta quidem haec: sed cui hominum licet separare, quod Deus conjunxit Qui haec potest capere, capiat, non ego. Alii haec mandati divini, alii apostolicae institutionis esse volunt; sed quam ea sint frivola, indicant diversorum Pontificum diversa decreta, non nisi sero, & longo tempore &summa vi per multas artes in praxin deducta, idque tantum in Ecclesia Occidentali. Sed liceat mihi verbis Hieronymi, quibus alibi utitur, interro- DF. 6s.

tiare: cui post quadringentos annos docere nos niteris quod ante nescirinust cur profers in medium, quod Petrus O Paulus edere noluerunt trisue in hunc diem fine illa doctrina mundas fuit Christianus , Et imitari

Paciani ad Sympronianum verba: Siricius, inquies, hoc docuit. Atyil quando si ter , quibusve temporibus' sub principatu Theodosii, id est,

psi quadringentos prope annos Dominica nati pilatis. Ergo a Christi adventu usique adTheodosii principatum nullus intelligeru'Et hic locum haubet illud Vincentii Lirinensis cap. 3'. siuicquid (unus vel alter Palium quampis ille sanctui ct doctus, quamvis visiopus, praeter omnes, aut etiam contra omnes senserit, id inter prorias ct occultas ct priratas vitiunculas a commutus publicae ct generalis sententiae auctoritate secretumsit, ne juxta schi Micorum consuetudinem, uni persalis dogmatis veritate dimisit, unius hominis novitium sectemur errorem. Et illud Pii II. Papae Romani: Sacerdotibus magna ratione subiaras nuptias , sed in bis restituendas. Vide Platinam in ejus vita. Sic Graeci sacerdo- .ies nuptias suas retinent, & ad Latinorum communionem admittuntur. Praeferimus tamen cum Paulo ad sacerdotium castos cili-bes, ut a curis mundanis magis vacuos, & a carnis voluptatibus remotiores. Quare fuit in primitiva Ecclesia caelibatus frequens adimplenda rectius, liberius atque constantius Christianismi praecepta: non quod in iis sit caelibatus, sed quod ad ea magno sit adjumento. Vnde Minutius Felix de Christianisi Plerique inriolati co 3 viris vironitate fruuntur potius quam gloriantur. Priscissimiliarum in Hispania nova se offerente haeresi, quae ex

564쪽

si et His TORIA SACRA

Gnosticorum, Manichaeorum,aliorumque perfidia coaluerat,C E augustae per idem tempusConcilium celebratur,in quo cum Episcipis aliquot sect* parens Priscillianus,homo laicus percellitur. Hunc damnati Episcopi Abulensem Episcopum constituunt. Athos omnes Idacius&Ithacius Episcopi Cratiani edicto relegandos curarunt. Burdegatae postea altera coaeti Synodo, Priscillianus damnatur, qui ad Maximum Tyrannum provocans, jussu ejus auditus, Treviris gladio est addictus, cum plerisque aliis. Ithacius Episcopus ejusque participes, quod se praeter fas ordinis illius caussae capitis immiscuissent, ab Ecclesiastica communione alieni judicati sunt et idque per Siricium Papam, S. Ambrosium, S. Martinum & alios. Vide hanc historiam accurate & prolixe descriptam apud Sulpitium Se verum in sine lib. r.qui inter caetera:Idacius O Ithacius Episcopi accudis tores Priscilliani &c. quorum fluasum in expugnandis haereticis non reprehenderem,s non studio pincendi plui quam oportuit certassent. Ac mea quidem sententia, mihi non tam reos, quam accusatores di pluere Ceote Ithacium nihil pensi, nihil sancti habuisse desiniosuit enim audax , Io quax, impudens, seu uosus, ventri O gudae plurimum impertiens. Hic stulticia ebusique processerat, ut omnes etiam sanctos viros, quibus aut studium inerat lectionis, aut propositum erat certame jejuniis , tanquam Priscilliani socios aut discipidos, in crimen arcesseret. Ausus enim miser estes tempestate Martino vi copo Turonensi, viro planὶ Apostolis confrendo, palam objectate haresis infamiam: Namque tum Martinus apud Treviros constitutus, non desinebat increpare Ithacium ut ab accusatione desisteret: ( nondum eni in de episcopo aliquo auditum fuerat in Ecclesia Dei, de sontibus poenam sanguinis exegisse, inquit Baronius Maximum orare, ut sanguine infelicium absitneret: satis superque suscere, ut Episcopali sententia heretici judicati ecclesiis pellerentur : norum esse ct inauditum nefas , ut caussam ecclesia udex seculi judicaret ;sed

quia per libidinem & potentiam paucorum, cuncta ibi erant venalia, Priscilianus cum sociis capitis damnatur. Pre ictus vir acersere rus Priscillianum gemitio judicio auditum, convictumque malesicii, nec distentcm obstanti se studuisse doctrinis, nocturnos etiam turpium fae

minarum egisse conventus, nudumque orare solitum, nocentem pronuntia-rit. &c. Et pati post: hoc fere modo hominis luce indux imi pessi-

565쪽

m exempla tutati: quod initio jure juduinum ct bono publico defensum,

'Da Itbacius in jurgiis solitus, adpostremam convictus, in eos retorque Lu, quorum id mandato ct consiliis essecerat. Caeterum Priscilliano occi

se non selum non repressa est herem , sed confirmata latius propagata est,

namque sectatorei ejus,qui eum prius ut sanctum honoraverant , poma ut mari rem colere coeperunt. Peremptorum corpora ad Hispanias relata,

magnisque obsequiis celebrata eorum funera. Quia di brare per Prisci sanum summa religio putabatur. At inter nostros perpetuam discordiarum bellum exarserat: quod sum per quindecim amas sedis dissensionibus

agitatum, nullo modo sopiri poterat. Et nunc cum maxime discordiis Episcoporum iurbari O misceri omnia cernerentur, cunctaque per eos odio, aut gratia , metu, inconstantia, invidia, factione, libidine, arfinia, r-

roga tia,semno, defidia essent deprauata: postrem. plures adpersum pauis .cos beni consulentet, insenis consiliis O pertinacibus studiis certabant: inter hac plebi Dei, O optimus quisique probro atque Iudibrio habebatur. Sie sinit suam historiam Sulpitius Severus. Considera, quaeso, nostri seculi statum &in rebus Ecclesiasticis mores , & vide quam multi jam sint Ithacii, quam pauci Martini, quanto odio aut gratia, quanta invidia, factione & arrogaptia res Christianae administrentur,di quantopere optimus quisque probro atque ludibrio habe tur, ut mirum videri non debeat, si aliquando Ecclesia Christi cum paucis bonis finem si habitura, ut quondam ludaicar pietas sugillatur hypocrysi, lenitas tepore evomendo, simplicitas morum inscitia & metu; ita ut nisi odio excellas Theologico, factione Ecclesiastica, contradicendi libidine, nisi sis audax, loquax, pugnax, vix audias Christianus. Valentinianus Imperator, cui mater erat Justina Arriana, legem A. et promulgat pro Arrianis,& pro fide in Concilio Ariminensi ex Sta,& Constantinopoli confirmata a Constantio Imperatore. Maximus Tyrannus Alpes transit,& torrentis instar Italiam invadit alentinianum cum matre Justina fugat,quid hessalonicam abeunt ad Theodosium. An.C. 3 8 . Ambrosius illum ritum,quo A tiphonae intaclesia canuntur,primus a Graecis transtulit adLatinos.. Theodosius in Pannonia bello Maximum vincit, qui Aquilaeae A. c., 88. obsidetur& occiditur. Tit The

566쪽

Theodosius Valentiniano Imperium restituit, Victor, Maximi ius,jam Augustus, post paucos dies ab Artagaste Comite natione

Gottho per proditionem necatur. Andragatius classis Maximi in Jonio mari Praefectus, se in mare praecipitem dedit. Sic proditor Gratiani interiit. Sigoti. . Per id tempus, inquit Socrates, risumfuit Ecclesiae, ut prasineri, qui in fingulis Ecclesiis paenitentiae praerant, tollerentum , idque hac de caussar ab illo tempore, quo Noratiani se ab Ecclesia snunxerant,

recusarerantque cum his , qui tempore persecutionis reginante Decio concitata lapsi erant, communicare, Ecclesiarum Episcopi Canani a

juruxerunt, ut in Ingulis Ecclesiis presbter quidam paenitentia praeessercui, qui post baptismum laps e Fent coram pres,tero, ad eam rem defigm-to, peccatasua confiterentur. Iste canon adhuc apud alias sectat ratus fr-musque manet: soli autem quisdem consubstantialis tenent cum Noratianis, qui cum illis in easde consentiunt, prest iterum paenitentiarium re jecerunt. Noratiani rer. ne initio quidem istam quasi appendicem admiserunt: Episcopi qui jam prasunt Ecclesii, quam ris ad Ionginquum tempotis patium hoc tenerent institutum, tamen temporibus Nectarii vi copi immutarunt, propter ejusmodi facinus, quod tum fori fortuna in Ecclesia admissum erat. Mulier quaedam nobilis ad presbiterum paenitentiarium accedit: peccata qua post baptismum commiserat particulatim conste r. Presbter mulieri mandatum dat, ut jejuniii ct continuis precibus se de- deTei, qub una cum peccatorum confesone opus dignum paenitentia oste deret. mulier longius in confitendo progressa, alterius cespa seipsam in malat: docet Diaconum Ecclesia cum ipsa dormivisse. Ob quod facinus, hoc modo patefactum, diaconus si Ecclesia ejectus est: tumultus inde in populi multitudine excitatus. Nam in ignabantum non solum de admissa intio, verum etiam quod inde grapis infamiae ct contumelia nota Mes inusta est. Itaque cum sacerdotibus ob hanc rem esset vehementer obtrectatum, Eudamon quidam Ecclesiae presbieronere Alexandrinus, Episcopo Nictario dedit consilium, ut prestiterum paenitentiarium tolleret, O Idream darei potestatem, ut pro sua quisque conscientia ad rusteria pari cipanda accederet. Nam eo pacto solum futurum esse, ut Ecclesia omni. macula caeteret infamia. Ista quoniam ab Eudamone ego ipse aut i, ba cnostra historia mandare neutiquam plani dabitabam Socrates lib.

567쪽

ET ECCLE si AsTICA sun Tullo nos Io. sis cap. I p. Eandem hanc historiam narrat Soromenus lib. I. cap. 26. Cum vero ibidem videamus abrogatam fuisse a Nectario consuetudinem confitendi presbytero sua peccata, certo, meo quidem judimcio, statuere possumus, non esse eam a Christo aut Apostolis institutam, sed eo forte tempore, quo id indicat Socrates factum fui se. Modum illum poenitentiae probat, abrogationem presbyteri poenitentiarii improbat uterque historicus: nam cessante illa poenitentia &conjucta ei gratinitate&severitate, paulatim delapsos ajunt ho- 'mines in promiscuam ac dissolutam vitam. Sollicite tamen ille poenitentium ritus in Ecclesiis Occidentalibus, & praecipue Romana

observatus est, ut loquitur Soet omenus. non ergo fuit universalis, ecconsequenter nec ab Apostolis. Hoc etiam docent nos verba Chrysostomi (qui fuit Nectarii in Episcopatu seu Patriarchatu Constant nopolitano successior hom de Pharis.& Publi c. Non te cogo, inquit,

peccata tua hominilus enuntiarer conscientiam tuam Deo expone. Et in

epist. ad Hebr. hom. g i. magnum bonum est, ut quis peccata sua agno ut O retineat, ctc. non dico tibi, ut te prodas in publicum, neque te apud alias accuses,sed obedire te polo Prophetae dicenti: Revela Domino viam tuam. Apud Deum ergo confitere peccata tua. Idem in Psalm. miserere, hom. r. Peccata tua dicito, ut deleas illa: si confunderis alicui dicere te peccarisse, dicito ea quotidie in anima tua. non dico, ut consitearis conscrva tuo, ut exprobret: dicito Deo qui curat ea. Vide ejusdem ho m. vi in parabolam Laetari, & hom. s. de natura Dei incomprehensibilis. Augustinus natus Carthagine, patre Gentili, matre Christiana primo fuit Manichaeus. r' Chaldaeus seu Genethliacus Platoniacus, cujus lectione adductus est ad Pauli epistolas legendas,& ex eo A. c. ad religionem Christianam. Paulo vero post Monica mater Augu- sunt moritur de petit illud tantum 1 filio, ut ad Domini altare me minerit sui. Hinc infert missas pro defunctis Baronius. sed orare pro mortuis in celebratione missae veteres solent, celebrare missam pro defunctis novum est, atque eas vendi vetat Augustin. serm. 3 . Ausustinus Christianus de ab Ambrosio, cum esset annorum g q. baprietatus redit in A fricam, & traiismigrat Hipponem Regium. Christiani non solebant insurgere in idola nisi voluntate Princi-fu. I rusinus de verbo Domini serm. 6. Tit et Ale-

v. β

568쪽

. Hrs TORIA SACRA Alexandriae in Serapidis templi, toto orbe celeberrimi, excidio multa inveniuntur notanda de crucis signor inter literas Hier glyphicas serma crucis significat, uti dicitur, vita ventura &c. Reliqua vide apud Rusn. I. r. c. et r. &c. Socrat. I. s. c. 16. Sodom. I. .c . Hoc anno moritur Gregorius Naγian enus, cognomenro Theologus , qui sapientiam cum eloquentia feliciter conjunxit in suis scriptis. Thessalonicae cum populus seditiosus Bothericum Illyrican rum militum Praefectum occidisset, Theodosius excandescens plurimorum civium,etiam innocentium,& ad ludos Circenses invitatorum caede, id facinus es ultus et caesa narrant septem hominum millia. Ob id Mediolanum venientem Imperatorem Ambrosius Ecclesiae aditu prohibuit agnovit delictum Theodosius, & non s lum id tulit patienter,sed ex praesulis praescripto culpam cum lacrymis professus est. lege insuper sanxit ut latae in reos sententiae executio in dies triginta differreretur. Vtrumque admiror,inquit Theodo. retus lib. s. cap. I s. alterum propter ingenuam loquendi libertatem, alterum propter facilem obedientiam et illum propter dapini a li ardorem, hunc autem propter inceram fidem. Sed hic quae rexe quis posset,quamobrem haec acta potuis ab Ambrosio quam siricio , cum non casu haec evenerint,sed Ambrosius litteris ad Imperatorem scriptis significaverit, ipsum ob patratam Thessalonicensium caedem indignum se Ecclesiastica communione reddidisse de unam illi viam salutis relictam , ut poenitentiam agendo promereretur ab Ecclesia indulgentiam. Non Imperatoris titulo privatur Theodosius, non regnis exuitur, non subditi a jurata fide solvuntur,& parere non prohibentur, ut sub Gregorio VII. videbimus. Vide de illa caede Thessalonicensium Rusn. Ilib. 2. cap. 18. Socomen. lib. T. cap. 2 .ctc.

Post rictoriam de inquit Philostorgius i. i o,ereditum Romam, Imperarare ea digressuro, astrum quoddam in caelo risum fuit inopinatum di insuetum, magnorum ver. malarum praesagium orbi futurum fulsit rer. primum media nocte prope Luciferum, in ipso, quem vocant, radiaco magnum lucidumque fulgore haud multum a Lucifero distans.Inde stellarum ad id conjunctarum concursus undique factus est, simis p. culo, quo examin apum circa si em politantium: exinde mutuo comissu, pelire

569쪽

ET ECCLEst AsTICA sua Trigono sto. si et resut reacta ex omnibus luce, in miam quandam eluxit flammam, gladiis sim o uiativi ct formidabitu formam expressi, fulgentis, rutilantis; iis quidem omnibus stellis in hanc speciem coincidentibus , una pero illa solaque,qua primum risi fuerat ad instar radi ii cujusdam ceu capuli totis ectaculo sublucente , ct relut omnem designati astri lucem intersciente; cui cum ex lucerna quadam e chnii flamma in altum fertur. Et hane quidem speciem paradoxon illud astrum praebuit. Motus vero ejus in omni-Hii Ap.rsus ab asiri cursu'it: Initium quippe motus ejus ibi, ubi supra dictum sint, apparuisse, faciens ortum quidem primum cum Lucifero OF-mia quoque occidit, dem paulatim separatum ad arctum concesiit: ct otio -s lanioque motu ct obliqu3 ad lavam fermὶ intuentium respectu ambulationem suam instituens, communem eundemque cum aliis, juxta quos ambulabat cursum tenuit. Post quadraginta ver. dies ambulationis sua exactos in mediam Vrsam majorem se conjecit , inque medio ipsius a timum apparens, ibidem extinctum est. Non solam per. istud, verum ct alia multa paradoxa praeter Tiphoeides astrum istud, visa fuere. Visa hac sunt Timas ct Promoto Cossct narrantur eadem in Marcellini Chronico , factis Idacianis, Chronico alexandrino, Prospero aquitanico ct aliis. Hoc pr*sagio, meo judicio, designatur Imperii Romani fatale, per innumeros Borealium populorum exercitus, excidium, qui statim post Theodosii mortem, non tantum in provincias Romani imperii limitaneas irrumpent, sed & ipsam Italiam & in ea Romam, Reginam urbium, Imperii sedem occupabunt, devastabunt. Consuetudo vel usus agaparum consilio Augustini, (qui hoc an- A. c. notactus erat presbyter Hipponensis ab Episcopo ejusdem loci, Valerio tollitur in Africa, quae antea erant sublatae in multis Ec- .clesiis transmarinis. Laudabilis quidem institutio, sed quam pravus usus corruperat: Nam symbola charitatis in luxum & ebrietatem transierant. Fiebant autem prope sepulcra sanctorum in locis se-eramentorum, in domibus orationum. Verum non asper. , non duriter,

iren modo imperioso, inquit Augustinus ad Aurelium epist. sq. sed, ut Gaiae. 6. scriptum est, in spiritu lanitat udi mansuetudinis, magis docendo quam cogendo, magis monendo quam minando, sic enim agendum est cum multi esi inrisereritas autem exercenda est in peccata paucorum. Et si quid mi urgum silare descripturis comminando vindictam futuram dcc.

570쪽

sis H et suo Rr A SACRA

Idem Augustinus epist. Gq. Sed quoniam istae in caemetenis ebrietare, o luxuriose convivia non solum honores marinum a carnali O im perita plebe credi solent, sed etiam solatia mortuorum et mihi videtum facilius dissuaderi pose istam Deilitatem ac turpitudinem, F ct de scripturis

prohibeatur: ct oblationes pro spiritibus dormientium, quas ver aliquid adjurare credendum est, super ipsi memorial non sintsumptuosa, atque omnibus petentibus sine i pho ct cum alacritate praebeantur, neque renduntur: sed siquis pro religione aliquid pecuniae Cerre voluerit, in praesenti pauperibus eroget, ita nec deserere videbuntur memorias suorute, quod gignere potest non Ierem cordii dolorem,ct id celebrabitur in Ecclesia, quodpi3 ct honeste celebratur dic.Sublatae sunt hae Agapae in Africa per auctoritatem Concilii Carthaginensis tertii an. 3s . Propter abusum sublatis charitatum conviviis,quae odam vocantur,substituit Augur stinus Eleeme nas fine pompa pauperibui distribuendas. de, meo quidem judicio, optime. nam satius est egestati pauperum succurrere, quam oblata per luxum consumere. sed quomodo haec defunctorum animas solari aut adiurare possint, ut loquitur Augustinus, ex sacra scriptura

non discimus. Conservari eo modo mortuorum memorias,& vivorum animas nemo facile negabiti Interea tamen quis pium illum' affectum erga defunctos parentes, conjuges, liberos, amicos cohibere, aut jure improbare posset, cumnon prohibeat Christus nee Apostoli , & sit tam antiqua illa apud multos pro mortuis orandi consuetudo, ut norunt omnes 3 Et sane magnum est s latium superstitibus, aliquod saltem defunctis amicis praebere beneficium, refrigerium vocant Patres: sed ex eo multi multos circa purgatorium errores in Ecclesiam irrepsisse conqueruntur, quod ante Augustini tempora veteribus ignotum videtur, de quo & ipse Augustinus ambigue loquitur. Vide in Enchiridio cap. ct decim Dei lib. et r. cap. et . er et s. & ibidem Ludoricum ripem, ut O lib. 11.

cap. s. Orosii theses historicotheologicas.sset. Eugenius fretus potentia comitis Arbogastis tyrannidem in Galliis usurpaverat. hoc vero anno Valentinianu , Valentiniani &Justinae filius,ab eodem Artagaste Viennae strangulatur , Rusn. lib. r.

cap. 3 I. Socratei lib. s. cap. 2 . Sorom. lib. T. cap. 2 2.

Scripta Epiphanii contra cultum imaginum spuria & supposita esset

SEARCH

MENU NAVIGATION