Gregorii Nyseni Conciones quinque de oratione Domini. Eiusdem conciones octo de beata vita comparanda. Omnes a Petro Galesinio conuersae. His adiuncta est ad eodem Nyseni vita e veteribus auctoribus collecta

발행: 1563년

분량: 190페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

141쪽

CR. NYSENI CONCIONE sum recte egerit , permanere; sed fraudi sibi esse putet, nisi quae caelestia fiunt, ea assequatur. Atque hoc quia dem loco beatitudinum, quae inuicem sibi cohaerent, altitudo effecit, ut ad Deum ipsum, qui uere beatus

est omnique beatitudine firmatus , proxime acced mus. nam omnino ut sapientiae studio ad sapientem'& integritatis ope ad integrum uirum nos conserimus: sic adhibitis beatae uitae rationibus cum eo conciliamur, qui beatus est . Etenim Dei uel maxime propria est beatae tritae ratiorid. propterea eiusmodi item scalae Deum innixum esse Iacob narrauit. Itaque cum aliquis beatitudinum particeps fit, hoc nihil aliud est,nisi

illa diuinitatis c6munio ac societas, ad quam ineum Om Dominus his uerbis aditum nobis uiamque aperit . Igitur in hac, quae ordine proposita est beatae uitae ratione explicanda uidetur mini Dominus eum quodammodo Deum efficere,qui haec uerba & audit & intelligit: Beati enim, inquit, misericordes, quoniam ipsi misericordiam consequentur. Ego multis sacrarum litterarum locis, Dei potestatem misericordis nomine a sanctis uiris appellari scio. sic in psalmis David, sic in prophetia sua Ionas,sic multis legis locis magnus Moses Deum nominat. Ergo si misericordis nomen Deo maxime accommodatum est; quid aliud est, ad quod Dominus te uocat, nisi ut cum propriam diuinutatis sermam susceperis, Deus ipse essiciaris nam si diuinis litteris misericors appellatur Deus, resque uere beata est Diuinitas: id, quod ordine sequitur,ut inte ligatur, perspicuum plane est ; nempe ut si homo ali-duis est qui misericordia utatur, hic utique dignus sit diuino beatae uitae statu; quoniam in eo uersatur, cuius nomine Deus appellatur. Deus misericors & iustus et .

142쪽

DE BEATA VITA COMPARANDA . iis& Deus: fiostriiniseretur. Quo igitur paeto fieri potest, ut beatum illud non sit, uocari atque esse hominem, qui ex actione Deus nominatur At diuinus item Apo

stolus orationibus suis maiora nos munera expetere

suadet. Nobis autem illud quidem propositum est;

no ut res honestas cupere in animum inducamus;quo .

niam hoc ipsum hominum generi est a natura tribuotum, uisua sponte illi ad honestum propensi serantur, sed ut ne in eo, quod honestum est, diiudicando sella mur. nam in hac potissimum parte errat uitae nostrae ratio; quia no satis diligenter cognoscere potest,quid natura honestum sit, quidue tale falso putetur. Etenim si uitae nudii propositum esset uitium, neque aliqua esset honesti specie coloratum , nunquam sane ad illud sese genus hominum contulisset. Quare cognitione nobis opus est, ut propositae sententiae uim cognoscamus scumque illius sententiae, quae ei dicto subiecta est, ue .ram cognouerimus pulchritudinem; ad eam nos com formem . nam ut cunctis hominibus de Deo a natu

ra insta est opinio; sed quoniam ignoratur is, qui u rus est Deus; iccirco peccatur in eo, quod colitur. Sia

quidem alii eam,quae & in patre,& in filio,& in spiritu

sancto cernitur, ueram diuinitatem colunt de uenerantur; alii cum in opiniones inciderint, quae a ratione plane discrepant; naturae creatae eiusmodi cultum tri buendum putarunt; idque propterea cum non in ex guare a ueritate aberrarint, impietati aditum pates cerunt. pari ratione in ea, quae proposita est, sententia, nisi ueram illius significationem perceperimus; non in exigua quidem re nos damnum raciemus, si in ueri imdagatione peccabimus. Ergo quid plane misericordia est, in cuiusue rei actione uenature quoue modo fit,

143쪽

rio GR. NYSENI CONCIONE siit beatus aeque sit is, cui misericordia tribuitur, atque ille, qui tribuit Beati enim, inquit,misericordes,quoniam ipsi misericordiam consequentur. Atque huius quidem dieii ea, quae in promptu est, sententia ad mutuam & caritatem, & commiserationem hominem inuitat, cum inaequabilis sit ac uaria humanarum rerum

condicio; neque pari omnes uitae statu sint; sive hoc ad dignitatem , siue ad corporis constitutionem, siue

ad reliquas attineat facultates;na contrariis inter se rebus, utpote seruitute & libertate, diuitiis & pauperi thgloria & ignominia,aduersa & comoda corporis ualetudine, cunctisq; aliis rebus eiusmodi distributus est uitae nostrae status. Quare ut id, cui deest, par fiat atque aequale illi cui abundat; expleaturq; parte nimia id, in quo parum est;illud praescribit,ut homines eorum misereat, qui imbecilliores sunt: quoniam no aliter fieri potest, ut ad aliorum calamitates subleuandas quis impellatur, nisi ad eiusmodi motum misericordia eius animum leniter impulerit: ex re enim, quae immanitati contraria est, cognoscitur misericordia . Vt igitur is, qui ferus est, atque immanis difficilem se adeuntibus praebet; sic qui ex alienis incommodis dolore atque commiseratione assicitur, is cum sese ad id accommodet, quod sollicitus dolentis animus requirit, cum ibio affectione quodammodo se permiscet. Atque mih icordia quidem, uerbi causa si quis eam definiendo explicaret,dolor quidam est, qui ex alienis calamitatibus sponte contranitur. Sin autem non satis accurate

eius uim expressimus; fortasse alia quidem definitione apertius explanabitur, Misericordia est affectio quindam, quae uim amoris habet erga eos, qui rerum quarundam molestarum dolore cruciantur . Nam ut im-

144쪽

DE BEATA VITA COMPARANDA . roer manitas & feritas ab odio originem causamq; ducunt; sc ab amore caritateve quoda modo existit misericordia; quae utique non esset, nisi ab ipsa amoris ui nasceretur. Ac si quis diligenter inuestigaret misericordiae

uim ac naturam ; cognoscet plane summam esse affectionem, in qua amor inest cum dolorei coniunctus. Rerum enim secundarum omnes tum aequi tum iniqui expetunt se socios ac participes fieri; in rebus uero ad uersis hoc solum ii cupiunt & uolunt, qui amoris uinculo astricti tenentur. Sed amoris quidem uim omnium rerum, quae in hac uita expetuntur, praestantissimam esse constat: amoris autem uis in miserico

dia posita est. Itaque proprie beatissimus est is, cuius animus affectu eiusmodi astrictus est, quasi is sit ,

qui summam assecutus si uirtutem . Ac nemo ui tutem hanc in iis solum rebus consistere arbitretur, quae illi subiectae sunt: hac enim ratione non cuius

uis hominis esset munus eiusmodi recte praestare; sed illius solum, qui aliquam benefiiciendi haberet f cultatem; sed rectius mihi esse uidetur eiusmodi ossicii

genus ex uoluntate existimari . nam qui optima tam,

tum est uoluntate; quo minus autem benigne faciat, prohibetur, quoniam non potest; hic animi uolunt te non eo inserior est,qui se stis suam praestitit uolunt tem. Mare si quis in iuuic partem accipiat huius bea-:titudinis sententiam; quantus uitae afferatur fructus superuacaneu est disserere; cu uel rudibus imperitisq; hominibus perspicua ea sint, quae uitae ex hoc consilio recte eueniant. nam, uerbi gratia, si omnibus haec ani mi uoluntas erga eum inesset, qui inferior est; neque res superioris ulla amplius esset condicio, neque contrariis inter se nominibus distincta esset uitae ratio: non homi.

145쪽

rax CR. NYSENI CONCIONE shominem affligeret paupertas, non seruitus deprim rei, no ignominia molestiam illi afferret: omnia enim essent omnibus paria; aequalisque & bonorum distria butio, & nominum appellacio in uita hominum conastitueretur; si quod praestat ultro et adaequaretur,cui plane deest. Sin autem hoc ipsum eueniret, nulla amplius reliqua esset inimicitiarum materia, nulla inuidia, nullum odium, nulla ulciscendi libido; mendacium, insidiae, bellum, ceteraque sublata essent omnia, unde illa plus habendi manat cupiditas. Cum uero illa, quae affectuum plena est uoluntas, abiicitur, una cum ea, quasi cum mala aliqua radice uitioru semina convelluntur : quibus sublatis uirtutum quasi caterua succedet; pax, iustitia, omnisque rerum, quae ad bonum sp istant, ordo. Quid igitur beatius est, quam ita uitam iustituere, ut non amplius ueetibus ac septis uitae praesidium committatur, sed mutuis sit officiis munitum Etenim ut is, qui immitis est ac ferus, inimicos sibi illos comparat, qui agrestem suam experti sunt immanitatem : sic illum, qui benignus est ac misericors b neuolentia omnes prosequimuncum misericordia ipsa naturaliter amorem in eos ingeneret , qui illa praediti sunt. Itaque misericordia est, ut definitio demonstrat,

beneuolentiae, caritatisve mater, amoris pignus, omnisque beneuolae uoluntatis uinculum. hoc uero praesidio quid in uita firmius excogitari potest ut optimo

iure Dominus eum , qui misericordia utitur, beatum iudicet; cum tam multa bona huic misericordiae nomini inesse uideantur. Atque hoc quidem consilium in uita utile esse nemo est qui ignoret. Sed aliquid plus, quam ea, quae in promptu sunt, tacite significare haec mihi sententia uidetur , cum res futuro

146쪽

DE B E ATA VITA COMPARANDA. iast pore exprimatur. Beati enim, inquit,misericordes, quoniam ipsi misericordiam consequentur. quasi iisi quos aliorum miseret,in posterii sit proposita misericordiae remuneratio.Quare hac,quae facilis est atque omnibus in proptu, sententia praetermissa; illud, quod occultius latet, nos pro uirili aperire conemur. Beati mis ricordes , quoniam ipsi misericordiam consequentur.

Itaque in hoc dicto divinum aliquod praeceptum inest, quod cognosci licet, nepe illud,quod is, qui ad imagianem suam effinxit homine,huius simulacri naturae omnium uirtutu semina inseruit,ut res nulla honesta extrinsecus sese insinuet in nos ; sed in potestate nostra sit, id habere,quod uolumus,atque e natura quasi cella quadam penuaria bonum depromam iis . nam e rebus singulis,id quod uniuersis in genere est,nos cognoscimus, non alio scilicet modo posse quempiam ea,quorum cupiditate tenetur, assequi,nisi ipse sibi,ouod bonum est, comparet . propterea quodam loco au cos, qui audire possunt, ita alloquitur Dominus. Regnum Dei intra

uos est. & alibi: Qui petit, accipit; qui quaerit inuenit,&pulsanti aperietur. Itaque ut accipiamus quod cxpetimus; quodue qirerimus inueniamus; in eoque uersemur cuius nos desiderio tenemur; hoc cum uolumus, in nostra situm est potestate, e nostraque pendet uoluntate. Vnde illud, quod consequens est, comprobatur, atque e re contraria intelligitur, nullam scilicet ad malum uim nobis ingenerari, cum ad id nulla nos necessitas extrinsecus impellat. Sed malum simul ac susceptum est, consistit; cumque illud suscepimus, tum in.naturam conuertitur. ipsum uero malum per se si eius natura spectatur, non extra consilii deliberatio

147쪽

ri GR. NYSENI CONCIONEs arbitrii uis, quam is, qui naturae fabricator est, homi

num naturae tribuit, aperte cognoscitur; propterea

quod omnia siue bona, siue mala e nostra proficiscuntur uoluntate: Deique iudicium, cum & incorrupta &aequitatis plena sententia sequatur ea, quae a nostro

prosecta sunt consilio; illud cuique tribuit, quod sibi is ante comparauit; iis scilicet, qui secundum perseu rantiam (inquit Apostoluo in bono opere, gloriam &honorem quaerunt,uitam aeternam: illis autem, qui utaritati non acquiescunt,credunt autem iniquitati, iram ct tribulationem; atque omnia, quaecunque acerbae r munerationis nomine appellantur. Vt enim specula,

uae uera exprimunt alicuius rei imaginem,tales ostenunt vultuum effigies,quales ipsi quidem uultus sunt; hilares quidem eorum , qui gaudenti sunt animo, demissi uero ac tristes apparent illorum, qui in maerore sunt: neque speculi quis naturam accuset, si exemplari maestitia collapso,tristis apparet imaginis similitudo: ita iustum Dei iudicium nostris affectionibus sese accommodat, utpote cum e nostris fictis talia nobis retribuat,qualia sane a nobis extiteriit.Venite,inquit,ben

dicti: ite maledicti. nulla externa necessitas in his est, ut iis qui ad dextera collocati sunt,suaue quidem uocem, tristem uero illis emittat,qui ad sinistram sunt.An non hi quidem ob ea, quae egerunt, misericordiam cons cuti sunt, illi uero quoniam aduersus uicinos sitos immanitate usi sunt, immanem sibi Deum effecerunt Diues ille cum deliciis omnibus circumflueret non misericordia pauperis hominis ad ostium iacentis commotus est: iccirco is misericordiam sibi praecidit, cum misericordiam imploret,neque exaudiatur: non quod

una gutta magno paradisi fonti damnum attulit, sed

148쪽

DE BEATA vITA COMPARANDA . ias

quoniam misericordiae stilla cum immanitate nullo pae

cto commiscetur: quae enim cum tenebris lucis communio est Qualia, inquit, homo seuerit; talia etiam metet: quoniam qui seminat in carne sua, de carne& metet corruptionem; qui autem seminat in spiritu , de spiritu metet uitam aeternam. Hominis quidem se

mentem opinor esse uoluntatem: messem uero eam, quae uoluntati consilioue conueniat,remunerationem.

Bonorum s es uberrima est iis, qui eiusmodi semen delegerit: spinarum uero messis illis laboriosa est, qui spinosa in hac uita semina proiecerit: oportet enim quemque id omnino metere quod ipse seuerit; neque juri aliter uillo modo potest. Beati misericordes,quoniam ipsi misericordiam consequentur. Quae hominis oratio summam hanc, quae huic dicto subiecta est, sententiam exprimere posset Nam infinita haec sententia, quae non ad alique refertur, illud postulat, ut praeter ea quae iam explicata sunt, aliquid amplius indagemus; propterea quod non adiectu est, quales sint i quorum misericordia nos commoueri conuenit: sed simplicia ter dictum est; Beati misericordes. Fortasse enim Dominus his uerbis aliquid nobis eiusmodi tacite indiacat;beato illi luctui couenire misericordiae sententiam. nam illic beatus is est, qui in luctu uitam agit: hocque in loco idem & docere & significare Dominus uideatur. Vt enim alienis assicimur calamitatibus; cum e

rum aliqui, qui nobiscum necessitudine iuncti sunt, inrepentinas aliquas inciderunt calamitates; uel quia paternis expulsi sunt edibus, uel e naufragio nudi serua ti, uel a piratis aut latronibus capti, uel ex liberis serui

secti, uel e felici statu in seruilem inciderut de abiectam condicionem, uel aliquod eiusmodi incommodum

149쪽

x,6 GR. NYSENI CONCIONE sacceperunt ii, qui paulo ante prospero aliquo rerum laccessu utebantur. ut igitur in animis nostris acerba quaedam ex iis rebus innascitur mutua af etio fortasse opportunius multo esset, in nobis ipsis huiusmodi e citari sensum ob eam, quae praeter dignitatem saeta est,

vitae uicissitudinem.Cum enim mente rationeque nos

lustrauerimus, quam illustris illa sit nostra patria,unde eiecti sumus; quo pacto sub latronum potestate sumus; quoue modo graui molestaque hac uita oppressi omni no caremus; qualesve dc quam multos passi sumus dominos, pro eo, quod in libera uitae consuetudine uersabamur; quoue denique modo beatissimum uitae

nostrae cursum morte atque interitu interrupimus: num fieri potest, ut,cum haec ipsa mente reputabimus, alienarum nos calamitatum misericordia assiciamur an non sui commiseratione animus tenetur, si secum

ipse cosideret, quae habeat quaeue amiseries Quid enim hac seruitute miserabilius; cum pro paradisi deliciis pestiferam huius uitae regionem laborumque plenam nacti simus & pro illa tranquillitate in sexcentas pe turbationum pestes inciderimus proque caelesti illa uitae angelicae consuetudine ad id damnati simus,ut cum terrenis bestiis simul uiuamus utpote cum nos angeliaca illa uitae ratione, quae perturbationu expers est, petam utata , eum uitae morem, qui pecudum est, susceptarimus. Quotusquisque est, qui acerbos uitae nostrae tyrannos, & agrestes serosque dominos secile enum rarcte acerbus dominus furor ; eiusdem item generis

inuidia est, odium,superbiae affectus serus quida atque immanis tyrannus, quasi cogitandi uis quaedam impotens est, ac eis enata,quae seruos uilesque homines despicit; quaeue uitiosis actionibus atque impuris mancipat

150쪽

DE BEATA vITA COMPARANDA . raetcipat ac addicit naturam. Auaritiae uero dominatio quam acerbitatem uel maximam non affert quae cum miserum animum seruitute opprimat,illum semper eo impellit, ut insatiabiles suas expleat cupiditates r cum semper egeat, nunquam satiatur tamen; quasi bellua quaeda, quae multis capitibus costans, per infinita ora cibum inexplebili uentri immittit; nunquam eius rei,

in quam se ingurgitauit, satietate expletur; sed quod

semper accipit, id illi materies existit atque incit mentum augendae cupiditatis. Quotusquisque igitur est, qui si hanc miseram uitae condicionem secum reputarit, non cum quadam commiseratione doleat his imcommodis Sed causa, quamobrem nostri miserico dia ipsi minus afficimur, ea est , quoniam sensu car mus malorum: id quod accidere solet iis, qui mente sana non sunt: stultitiae enim atque insaniae uissensum illis earum rerum adimit, quas ipsi patiuntur. Itaque si quis sile colligit, atque considerat, tum qualis antea

fuit, tum qualis in praesentia ipse est, (qui enim seipsos

norunt,tios sapientes appellat quodam loco Salomon nunquam hic sui misereri desnet; hac uero animi affectionem consequetur misericordia Dei, idque uere: propterea Beati, inquit, misericordes, quoniam ipsi misericordiam conseqstentur: ipsi, non esur hoc enim nomine explicatur sententia: quasi si quis diceret, b

ne cum eo agi, qui corporis ualetudinem curat; quoniam qui in ea tuenda curam adhibet, commoda imtegraque ualetudine utetur; ita qui misericors est, in beatis numeratur; propterea quod misericordiae fiuctus proprie ad illum pertinet, qui misericordia utiatur; sive hoc ex ea,quae iam nunc explicata est, ratione intelligatur, siue ex iis, quae paulo ante commemorata 1 sunt;

SEARCH

MENU NAVIGATION