Antigrapheus, sive, Conscientia hominis : coram Serenissimo Maximiliano Electore Bavaro

발행: 1655년

분량: 358페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

31쪽

noctes lectum meum. a Lectum tantum3 Conscientiam quoque sordid tarn , quae his oculorum imbribus lavatur. Caelestis sponsa : In testulo meo , inquit, per noctes quae si vi quem diligit anima mea. b In lectulo sponsum caelestem sollicite quaerit, qui conscientiam noctu exacte disia cutit, & totum secum ipse remetitur diem. De angustiore hoc lectulo I faias vates: Coangustatum est stratum, inquit, ita ut alter decidat o: Si Christus lectulum conscientiae occia pat, nulli vitio illic, nulli diabolo locus est: EXeste monstra. Tam dispares inquilinos non capit una conscientia. Nec in uua sede morantur

Christus & Belial. Vbi Christus excluditur, satanas cum omnium vitio rum choro admittitur.

II i. S P E c u L u M est Conscientia, & quidem speculum sine mendacio, quod vel afflatu levi contamina-ttu. Hoc speculum de pulchra dc foeda repraesentat, laudat dc ob)0rgat. Nec enim tantum dicit: Hodie te bene gess i: Sed exprobrat ac reprehen-

34쪽

13 DE Cous crENTIA UII. Mu Rus AHENEus est Conscientia pura. Venusino vati hoc

tuto credamus.

Si recte facies , hic murus aheneusso.

Nil conseire sibi , nulla pallescere

culpa. a

Hac parte, si volumus, invulnerabiles sumus. Pecuniam, famam, Vitam eripere quis potest , aheneuna hunc murum deiicere nemo potest. Conscientiam recti quis mihi eripiat, nisi ego ipse ' Bona conscientia murus impenetrabilis. UIII. GALLus CANTANS, idque diu noctuque. Petrus Christum sibi viaticinante oculis 11ccis audiit ; dc non ingemuit : in area Caiphae Christum negavit, & non flevit; negationem jurejurando confirmavit , ct non lacrimavit; perjurio confirmationem adiecit, & nihil doluit s Gallus cantavit, & amare flevit. Tum demum fluunt lacrimae, cum Conscientia suum sibi auditorem vindicans , dirum flagitiorum carmen incipit cantare. IX. CA-a Haratu. s. epist

35쪽

CApuT 4. IX. CANIs etiam Vocatur Conscientia. Tobias natu minor profectionis longae assiduum a fle- clam habuit canem. Ita sacra pagina narrat: Profectus est Tobias , de canis secutus est eum a. Cumque jam redux e regione Medorum se-stinaret in patriam , Praecucurrit canis , qui simul fuerat in via, & quasi nuntius adveniens , herilis filii praesentiam significabat. Conscientia canis vigilantissimus , prae illis Capitolii sopitis vigilibus, cum hostem

advertit, non pane, non carne, non

arte ulla sopiri se sinit. Uigilat la

trat.

X. PAEDAGOGus est, quod Origenes diserte testatus: Conscientia, inquit, corrector affectuuna, paedagogus animae. Laudatissimus philosopliorum Epictetus stylo prorsus Christiano : Parentes, inquit, pueros nos paedagogo tradunt, qui ubique Observet , ne laedamur. Deus jam virqs conscientiae tradit custodiendos . QVae quidem custodia nequaquam contemnenda , quoniam Deo displiceret , di conscien-

36쪽

3o D E c o v s c I E N T I A tiae ipsi nostrae hostes eise natas. a Nemo Christianus magis Christiane dixerit. XI. ANTIGRAPAEus est Conscientia, & quidem accuratissimus, nihil hic scriba dissimulat, fideliter notat, monet, vellicat, nec solum objicit quae male commissa , sed etiam quae negligenter omissa fiant. Ossicio suo fungens hic Anti grapheus: potuisses , ait, hoc non Oinittere , nil impar viribus fecisses e Debuisses istud non sacere , le X divina Vetat , omnis ratio reclamat. Hae istius antigraphei sunt notae. Et quod olim Pilatus , idem hic pronuntiat Notarius , Quod scripsi , scripta. ΨΕ- ternum non deletur haec scriptura: Venia quidem noxarum impetratur, sed facti conscientia non tollitur.

Quod scripsit, scripsit. X II. D E u s est Conscientia inhumano corpore. Erudite cecinit Menander : Mortalibus culturis conscientia Deus. Cui accinens Theophilus Antiochenus: Bene, ait, quod Conscientiam divinum quid esse vide runt, a de conscientia.

37쪽

derunt, dc non posse tale quid homini ab hominibus donari: sed insi-Pienter', quod donum a donante non distixerunt. Bona Conscientia per orbem secura it ac redit: Mala conscientia, praesertim qu e se tuetur mentiendo , per orbem licet tuta eat, non redibit certe tuta. Qui C. quis enim semel mentiri est ausus, La pius id fecisse, saepius facturus, facile convincitur. Ita De ui si luna veluti pro regena in homine collocavit , Conscientiam. Mortalibus cunctis Conscientia Deus. Ita Christus Dei filius quemvis monuit: Esto cbnsentiens adversario tuo cito , di im es in via cum eo : ne sorte tradat te adversaritis judici , judex tradit te ministro , dc in carcerem initiaris. a Quis adversarius isteὶ Conscientia, inquit Athanasius , seu lex Dei scripta in corde humano. Huic esto benevolus &consentiens. Compone, paciscere, tranlige cum eo, praebe te illi amicissimani. Cum enim creditor debitorem ad judicis tribunal trahit, matu-

38쪽

re debitor sibi ipsi consulet, si cum

creditore pacisci possit in via , ne ad Magistratum tractus compingatur in vincula , dc ad novissimum quadrantem solvere jubeatur. Vetus & notus scriptor rem narratu d gnana memorans : Cum in caenobio, inquit, Firmini abbatis agerem, unus aliquis e latronum manipulo venit ad abbatem Zosimum, rogavitque in domesticum dc incolam admitti, a flagitiis se aliter non temperaturum. Admissius est. Non ita multo post abbas Zosimus h inaniter illum affatus : Mi frater, imquit, in hoc monasterio vix diu securus eris, caedibus jam infamis ad macellum extraheris. Ducam te igitur Gazam ad monasterium abbatis Do-rothei. Ductus est. Hic novennio agens omnes sanctis sinat Davidis

Hymnos a memoria complexus, quidquid est rituum inter monachos, addidicit. Exacto novennio, conscientia etiamnum stimulante, ad Zosimum abbatem rediens. Oro te Pater,

inquit, profanam mihi vestem red-

39쪽

de; hie persistere non sinor. Eccur obsecro, ait Zosimus, quid te inju-xiarum hinc expellit ξ Nuna religiosa vita paullatim desipit 3 Num te frangit corporis afflictatio 3 Cui religiosus latro: nil horum est , inquit, mi Pater, quod ad abitum me rapit. Ennouennium jeiuniis, obedientia, precationibus, continentia transeo i, nec

dubito , quin bonus Deus flagitiis

meis veniam concesserit. Nihi minus urit me Conscientia &fodicat, de urget: Videor mihi ante me videre

puerulum, quem inter caeteros occidi, qui mihi dicat. Cur me occidisti ' Haec species assidue obversatur oculis: Haec in templo , in cubiculo, in triclinio , in horto, in ipso caelesti convivio, inter orandum , inter legendum , psallendum, laborandum identidem me vellicat, illas voces oggerit assidue : Cur me occidi stii Quapropter decretum est mihi, magistratum dc iudices ultro adire, de me occidendum sistere , ut moriar pro puerulo quem sine ulla caussa occidi, Saltem hoc modo

40쪽

mabo. Fecit quod statuit. Dios polini abiit, magistratui se stitit; in vita, cula ductus, capite plexus est a. Vis ingens conscientia. Antigr rheus accuratisiimus, adversarius acerbissinius est Conscientia. Ideo Christus suadet dc hortatur: Esto consentians adversario tuo : cum hoc anti- grapheo conveni, & litem compone. Cu)t ne forsan hjnc subito aufer aris

si morte. Dum es in via cum eo : dum

vivis, dum ad Christi tribunal pergis. Ne forte tradat te adversariusjudici: quod certo fiet, nisi mature ita cum eo transigas, ut illum tibi concilies. Et judex tradat te ministro: Diabolo carni iaci, justitiae divinae mira stratori. Et mittaris in carcerem : non catenis sol una, sed flammis horrificum , in quo habitat aeternitas. ynen dico tibi , non exies inde , donec reddas novi limum qua irantem. Summodi stridi issimo iure tecum agetur. I eruncius vel minimus erit solvendus. Ad assem pendes omnia.

Ite mortales, di vitam voluptatibus

SEARCH

MENU NAVIGATION