Pia desideria : tribus libris comprehensa

발행: 1657년

분량: 447페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

31쪽

expleant Z Quid est autem; fmul in sipiens S

sultus peribunt 8 Hic mihi videtur verba fa cere de impiis, qui toti rebus praesentibus anfixi sitiat, easque suspiciunt; de futuris autem nihil philosophantur, ea de causa vocans eos in pienteS. a Vocaverunt nominastia in terro fuυ. Ecce aliud genus amentiae; aedificiis, agris,hbalneis sua nomina inscribere , 8c putare se magnam

consolationem ex eo accipere, S umbram pro rei veritate consequi.

9 A gloria fud exturbatifunt. Quidnam potest cum hac conferri stallitia quando ea faciunt de quibus puniuntur, pro quibus ignominia an ificiuntur. lc Lignum quidem quod plantasti, manet; domus quam aedificas, & ipsa manet ; faber autem Sc agricola abducuntur Sc pereunt. Et eum haec fiant, tanquam immortales haec omnia comparamus. Igitur audi quid Salomon dicat: AEdibroavi mihi domos, inquit, thortos S viridaria, vinem, natatorias aquarum. Sed quid ait post haec omnia Z Vanitasetanitatum, S omnia vanitas. Non simpliciter vanitas, sed per excellentiam. Et quaeso credamus, dc res apprehendamus in quibus non est vanitas: si splendida respicias aedificia, Sc horum te fallit aspectus, statim in coelum respice: a lap idibus Sc columnis ad illum decorem oculos reflecte , 8c videbis quod haec formicarum

32쪽

LIBER PRIΜu S. I 3 sint S culicum opera: contemplare spectacu..tum ; ascende ad coelestia,illinc aedificiorum di sce splendorem, Schaec nihil else invenies, sed parvulorum ludibria puerorum, verum non fuerunt pueri, ut de re ulla utili curam gerant. a ita etiam quidem semper volunt ludere, humique semper jacent humi serpunt ac reptant, Sc quae humi simi, nempe terrena, a Dfectant. Pueri autem saepe, cum nos loquamur de rebus neces lariis, eorum quae dicuntur, nihil sentiunt, sed semper rident: ita etiam quidam, quando de regno loquimur, rident. Pueri, rursus, quando latronem viderint, Aquae sunt intus auferentem, non solum non prohibent, sed etiam arrident insidiatori. Sin autem calathulum aut sistra abstuleris, aut aliquid aliud ludicrum, indignantur Sc aegre ferunt, se dilacerant, Sc solum pulsant. Ita etiam quidam, videntes diabo lum paterna omnia auferentem, rident, ad eum tanquam ad amicum accurrentes: si quisquam autem aut possessiones, aut divitias, aut puerile

aliquid abstulerit, se discerpunt. b Inteli iteiopientes in populo , Ssulti aliquando sapite. Nolite pueri e sici senibus. c Parvi enim pueri,

parva quidem hianti ore stupent Sc mirantur;

rerum vero valde magnarum, non tanta tenen

tur admiratione : nolite pueri sci; hoc est, in spientes, ubi oportet esse sapientes. d Pueris quidem iis , qui sunt adhuc paulbminores,patres praebent ejusmodi: calceos,ve-

A r stes,

a Chrys. hom.4. in I. ad Corinth. cap. I. b Psal. 93. I. ad Cor.I.. c Chryso r. hom. 36. in hunc lo

33쪽

stes, aureas quasdam bracteas de armillas. Postquam autem creverint; illis eis ablatis dant alia maiora. Ita etiam fecit Deus mos a parvis illis dipuerilibus abducens, ea quM sunt in coelis pollicitus est. Ne haec ergo quae fluunt & praetercurrunt, admireris, nec sis pusilli dc abiecti animi. a Sed majorum nugae negotia vocantur; puerorum autem talia cum sint, puniuntur a maioribus.

h Beatus vir cui nomen Domini Des ejus, Smn respexit in vanitates,Sinsaniasfalsas. Qui non reipicit haee beatus est, qui autem respicit, ansanus atque furiosus es , & ided resipiscat

unusquisque d furore saecularium cupiditatum, quae ita mentem, animamque perturbant, ut compos esse non posset. e Delicta jurentutis meae, S ignorantias meas ne memineris Domine.Jd Ipsos namque fatuos videmus quos vulgo moriones vocant) ad cordatorum delicias adhiberi, Sc in mancipiorum aestimatione, pretiosores esse cordatis. Et suum parvulum filium, a quo garriente talia pater laetus exspectat, proinvocat ; sed dum spes subest incrementorum,ti ingenii lumen accessurum creditur aetatis accessu , fit ut convicia parvulorum, etiam in parentes, non solum injuriosa non sint, verum

etiam grata atque jucunda. ΓQuidJ qu bd in haec

etiam concitentur studio ridendi , Sc vanitate majorum e nam plerumque illa aetas, jam patremi

36쪽

L 1 n Y R PRIMus. Istrem, matremque agnoscens, neutri eorum auis det maledicere,nisi ab altero eorum,aut ab utroque, vel permissa vel jussa. III. Miserere mei Domine, quoniam infirmus sum: sana me Domine, quoniam con turbata sunt ossa mea. Val. 6. Conquerari an fleam ' iustab' habet is a querelas,

Heu sne Paeoxia sola relinquor ope lGn ego, jussa licet juratis credere verbis, Sperassem, cordi non magis esse lihi Siccine tardus ades,neyi nostrapericula tangunt' Quae potuit tantae causἶafuli se morae ZO meas est Numen quo non praefentius agris, Sic potis es no Iri non memor esse mali 'Nunc aderant pariter Podabrius , atque Melampu a Phillyrides Chiron, Poeonius, senex. Mult que praeterea comitata Machasne turba; cuique aliquod medica nomen ab arte gerunt; Tu solus deeras morborum publica ciara,Posque tot Hippocrates ultimus ecce venis . O meas est numen quo nonpraesentius bris, Sic potis es no tri non memor eqse mali ZOmnibus es oris visus color indice lingua,

Omnibus admota vena notata manu PNil, ajunt, vitale rubet, neque tanquida certas Hena notat, pulsu praemoriente moras.

Idque ego plus Visis deprendo medentibus aegra. De Iituit medicos ars sua, m/quesalus.

37쪽

16 GEMIT us uidnam igitur Ierem fugientibus orba AE agi Morbus ubi linci evior artis opeM' Caeca per infectas serpunt contagia venas, Imaque sub dit lapsus in ossa dolor; Et caput S cubiti sesustentare recusant, Tinctaque vix Baccho vena medente redit. ' Et jam vix animae superestpars ultima nostrae, ilHeu paror inferiis proxima pompa meis lDenique qui morbos cupit omnes dis cere noctros, Copia quod seri non nit, ide cupit, Hic flatus, haec rerum facies miseranda mears Nec juvor usiius, qui medeatur, ope. 6s, fice vix nostram poteris dignoscere formam; Vultus abest vultu, seque nec ipse refert. Luminas ti s retro fugere cavernis, Ad n que purpureis facta ruina genis e Nec quisquam hanc; erro potuit compescere noxa, uin caput S faciem carperet atra lues. Tetrica quid memorem sigilis fastidia lecti Z Quaque manu tangi vulnera cruda timent' Vulnera proh nuliis mulcenda Machaonis her-Vualia,quefecuit barbarus eos iant: bis' Vtilnera, secretas animi populantia sbras,

Qua nullus medica clauaat hiulca manu. Nempe graves, mea sunt, quaefeci, vulnera noxa, Vulnera truκ anima carniscina mea.

Adde, quod intus , apum dirus mihi turgeat H=dropirLentaque quod meditor nausea tardet opus. Tensaque vento prope rumpant ilia factus, Et teneris tacittis pectora cancer edat. Haec egoseph dedi sariis tractanda Magi Iris,

Semper at oblata cura se edit opis. zcilicet

38쪽

17L 1 AER pRIΜu S. Scilicet ipse fuas , hic tentet inaniter artes, uui raptum Androgeo reddidit arte disin. cuique pote tales succorum notat S usum, Una salus agrudesque, Epidaure, tuse. Nec juvet hic Chiron, operosae viribus herbae, Nec summum medici numen Apobo chori. cium tanto cedit minus omne dolori, Non habet hic usium juccus, odorve locum. cras igitur flectem, et estri ni s Numinis, aras, Funeribus nullis quas Libitina notat 'O me es t Numen quo non praesentius ullum iEcce tuam veneror, mortua pane, manum.

Sanus Apolginea non indiget arte vel herba, Lege Machaoniae, qui dolet, arto eget. Mens mihi usa dolet plus smplice vulneris Ne doleat, vires experiare tua . Ita ego sum , Solymis quam praedo cruentus

arenis,

Tu Samarita, mero Tu vulnera mitis olivo Obline, barbarica vulnera facta manu; uosque Levita negat, medicos inverge liquores, Crescet ab infuso rore, meroque salu . Miserere mei Domine , quoniam infirmus sum: Vana me Domine, quoniam conturm: bata sunt ossa mea. Psal. 6. Vers 3. GKorus sum, ad medicum clamo, caecus sum, ad lucem propero; mortuusium, ad vitam suspiro. Tu es medicus, tu tu X, tu vita, a Aug. solitoq. cap. 2.

39쪽

ar GEΜI Tu stir vita , I E s u NAZARENE ; miserere mei fili David; miserere mei fons misericordiae. Audi quid ad te clamet infirmus; Lux quae transis, exspecta caecum; praebe ei manum ut ad te veniat, & in lumine tuo videat lumen. a Imperfecta enim mea plurima vident oculi tui. Mitte, quaeso, manum pietatis tuae in me, & tolle de me, quicquid offendit oculos pietatis tuae in me. Coram te Domine est sani tas infirmitas mea. Illam precor serva, istam sana. Sana me Domine anabor et salvam Mefac S salutis ero. Tu qui infirma sanas & sanata conservas. Tu qui nutu tuo restauras dirutata collapsa.

, utinam tibi Domine, aliquae filiae Hierusalem nuncient languores meos; si qui sunt in me qui commendari tibi digni sunt; nam multi sunt in me indigentes curati. O me felicem si aliquis Centurio caelestis dicat tibi: Domine puer meus jacet paralyticus in domo, S male torquetur

utinam Domine statim respondeas: Ego veniam,

ω curabo eum. Dic Domine verbo, es sanabor. Verbo enim ades, quia verbum es. e Medicinas de terra, propter singulas quasque suas corruptelas creasti. Singula sola tia singulis malis obviantia praeparasti; quoniam es misericors Sc miserator. d Hei mihi, Domine, miserere mei. Hei mihi, ecce vulnera mea non abscondo. Mediiscus es, aeger sum, misericors es, miser sum.

40쪽

L1BER PRIMus. 19 a Nunquid non potens est manus tua Deus omnipotens sanare omnes languores animae

meae t . . o.

b Multas infirmitates habet anima noltra. Quot peccata, tot infirmitates.c assigrotat humanum genus , non morbis corporis, sed peccati . ,

d Non modo enim paralysidis solli, verum etiam peccare, languor est, Sc longe illa languore deterior, ac tantb utique, quanto est coris Pore anima prae stantior. e Praesta mihi Domine medicinam, unde mea possint curari vulnera; visita me infirmus,cura me aegrum, sana me languentem, Sc suscita me

mortuum.

1 Varios siquidem languores habemus amis

marum, & hi sunt quibus Christus principali

ter vult mederi. Propterea enim illas aegritudines sanat, ut istas scilicet de nostris animabus eκpellat. g Animae languor peccatum est, unde dixit Propheta: animam meam, quia peccavi tibi, languor animae nostrae superbia est, avaritia est. h Etiam in typo mulieris illius, socrus Simoinnis , Andreae, variis criminum febribus, caro nostra languebat , di diversarum cupiditatum immodicis aestuabat illecebris. Nec minorem febrema Ariaibao.eonsi. 3o. b Hieron ne Aug. ferri. o. de verbis Domini, o II. d GU .hom. I4. in cap.4. Matth. e Aug. med. f GD f n c. . arare. hom.Iή. R Amb. tratu. Me 62.mansiovibus. h Amba.6An c.M. Luc.

SEARCH

MENU NAVIGATION