Pia desideria : tribus libris comprehensa

발행: 1657년

분량: 447페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

61쪽

36 GEMIT ustans dicit: Memento, quaeso, quod cui lutua

feceris me. Ac sit aperte dicat: Infirmitatem carnis considera, Sc reatum iniquitatis laxa. Ubi apth quoque mors ejus carnis adjungitur, cium protinus subinfertur : S in pulverem deduces me. Ac si patenter postulet, dicens: Memento, quaeso, quod per carnem a terra venio, Scpex ejus interitum ad terram tendo. a Haec autem quae de exteriori homine diximus, etiam interiori quemadmodum possinteongruere, libet ut breviter replicando mon-

. stremus. Memento,quaeso, quod sicut lutum fece-τs me. Sicut lutum quippe homo noster interior existit: quia Sancti Spiritus gratia terrenae menti infunditur, ut ad intellectum sui conditoris erigatur; humana namque cogitatio , quae peccati sui sterilitate aruit, per vim Sancti Spiritus, quasi irrigata terra,viridescit. Sed saepe, dum praeceptis superni doni virtutibus, sine intermiptione utimur, ad privatam fiduciam, usu Continuae prosperitatis elevamur: unde fit plerumque, ut idem qui sublevaverat , parumper spiritus deserat, quatenus ipsum sibi homines ostendat. Quod sanctus vir protinus exprimit, cum subjungit, S in pulverem deduces me. Quia, cum per subtractionem spiritus mens aliquantulum in tentatione deseritur, suasit ab humore pristino, terra siccatur; ut infirmitatem suam dereli litis sentiat, Sc sine infusione supernae gratae, quantum homo aruit, agnoscat:

qui apte quoq; reduci ad pulverem dicitur, quia dimisisa Gregor. ibid. cap. 37

62쪽

L1BER P R I Μ la s. 37 dimissus sibi,cujuslibet aura tentationis raptatur a Hoc eruo sicut dignum erat) perpendentes homines sancti, pulchra plasmata in gloriam di honorem praeparata, hunc ipsum Creatorem, suum plasten; seipsos autem lutum appellaverunt ; eleganti confessione, lacrymosa declamatione : Et nunc Domine, inquit Isaias , Tu paternoser es , nos lutu n, ictoa noster , opera manuum tuarum, Omnes nos. Et ad Hieremiam loquitur idem plastes noster Deus. Nunquid

scut mulus iste, nom potero vobis facere, . domus Isra AZ ecce odit latum in manu Huli, ita vos,

in manu mea, domus Israel. Ostenderat enim illi figulum facientem opus situm super rotam:

Et dijipatum es, inquit, vas quod ipse facis-

bat e luto manibus fuse, conversusque fecit isiud, τα alterum, scut placuerat in oculis ejus, ut faceret. Hinc idem qui supra dicit Isaias. qui contradicit scitori suo , tesa defamiis terra. Haee A illis similia sciens ille Iuris peritu S caelestis Paulus ait: O homo tu quis ei qui respondeas Deo Z Nunquid potest fgmentum dicere ei qui sesnxit; Quare me fecisisc Z Aut nunquid non habet pol atem Multis; facere de eodem

Iuto, aliud quidem uti in honorem alitid vero in contumeliam 'b Magnum reverentIae documentum , magnum & congruum taciturnitatis Sc continentis linguae instrumentum. Deus plastes noster est, nos autem lutum. Μonet hoc vehe-N 7 i. mentia Rupertus Ilib. 2. cap.ro. in Gen. b Ruperi sis lib. I. in Ieremiam cap. IO.

63쪽

at GEΜITus menti increpatione Apostolus vas electionis, placitumque aeterni figuli opus, monet, inquam, nos, & mittit huc, ut cum Prometa isto, praesens divinae potestitis exemplar videamus. Clim enim abjectionem fratrum suorum Israelitarum congemuisset ; uid ergo, inquit, d ceruus Z Nunquid iniquitas apud Deum Z absit. nimirum ut haec diceret, ipse quoque mente humili ; in isto Propheta, descenderat in domum figuli, & viderat quod domus Israel lutum e et , aeque ut omne caenum gentium ; Scquia non pro debito, sed pro sola gratia Deus JEuhis omnium, sumpsit Abraham, cum esset lutum Chaldaicum, Sc ex illo, Sc ex seminis ejus massa lutea, fecit quae voluit vasa misericordiae, vasa honoris & gratiae. id amplius illi debebat , quam universo luto generis Adset hoc ille sapiens Sc humilis, Sc ideo verE sapiens, quia humilis , viderat , humiliter sentiebat; quia non propter figuli inertiam , sed propter incomprehensibilem Justitiam , rebelle

lutum in manu ejus dissipatum fuerat. Porro ut ad spectandam similitudinem figuli reveristamur , dicamus nunc quando figulus ille cognovit figmentum nostrum, suscipiendo pulverem nostrum, tunc ipse faciebat opus e luto manibus suis super rotam adhibitis digitis suis, id est, donis Spiritus Sancti, ut perfecta jam in plenitudine temporis vasa, thesauros susciperent misericordiae Sc honoris. Sed ausum est infelix lutum blasphemare figuli sui digitos. Quid igitur ξ Nimirum figulo justissim Edigitos

64쪽

L 1 ER PRIΜus. 39 digitos suos foris contrahente, Sc cum tota manu feriente , dissipatum est vas , dissipatione valida. a Num quaeram igitur quis fecit me Z Tu Domine fecisti me, sine quo factum est nihil,

tu factor mei, ego opus tuum. Gratias tibi ago Domine Deus meus, per quem vivo ego, & per quem omnia vivunt, quoniam fecisti me. Graistias tibi plasmator mei, quia manus tuae secerunt me & plasmaverunt me. Θ Novisti figmentum nostrum figulus noster, dc omnes quasi lutum in manu tua. c Nempe figmentum fragilius, quam vasa quae illa rotatione finguntur.

d Igitur quia sic voluit, Sc sic sapientia dictavit, unum de quo caeteri propagarentur, foris mavit hominem de limo terrae, te limo, inquam, terrae. Manifestum est hoc,quia secundum corispus, homo terra est. Terra enim, inquit Dominus, cis, S in terram ibis. e Novit, quid fecerit, quomodo lapsurra sit; quomodo reficiendum sit, quomodo adoptandum sit, quomodo ditandum sit. Ecce facti sumus de limo. Primus homo de terra, terrenus, secundus homo de coelo, coelestis. f Nosce tamen te ipsum homo: tuae animae dicitur in Canticis Canticorum : Ni cognoveris te formosa in mulieribus. Cognosce te

anima

a August. solitoq. cap. b August. solitoq-

65쪽

o GEMIT us anima quia non de terra, non de luto es, quia insufflavit in te Deus animam viventem. Atintende tibi, ut lex dicit tibi, id est, Animae tu te et saeclularia te Sc mundana non teneant; terrestria non morentur; ad illum tota intentione festina, eX cuius inspiratione consistis. a Cognosce te anima , quia non de terra , non de luto es, quia insufflavit in te Deus, Et fecit te in animam viventem. Opus magnificum est homo , Dei inspiratione formatum. Disce homo, ubi grandis, ubi pretiosusss vilem te terra demonstrat, sed gloriosum virtus facit, fides rarum, imago pretiosum. An quicquam tam pretiosum , quam imagγDei est ξVI. Peccavi: quid faciam tibi o custos hominum , quare posuisti me contrarium

FT juvat S merui: pleno scelus ore fat

dum est, Culpa mea en nusio digna patrocinio. fateor, nec quae male crimina feci, cisio fucari posse colore, puto. Nec mili dedecoris metus es, neque curaludorks, Ptiblica sagitiis debita poena meis. Ecce mantis ultro supplex tibi porrigo victas, ae mihi st, tantum poena luenda rogo. Qii id tibi vis faciam Z vis trudam pectus in enses. Atit cladi statuam moena trophaa mea ;

a Ambros. ibid. Oct. IO.

68쪽

Aut pia fumo sis thura micare foco 'Aut meus ipse tum mavis, cruor imbuat ara ,

Hostia criminibus substituenda meis 'Ab foret ica meae et iis par qUoque victima noreae Namque meo est omnis crimine poena minor. Non tamen effana, tantus tibi fervor in iras, Quas lenire cruor folus S ara queant: Sap tuus partisuperata mucro pepercit, Et confervato nomen ab hoste tulit. Non sinit ingenium tantos tibi surgere motas, Quantis pro Merito culpa pianda foret.

O bene terrigenum custos,

Ptiblica flendi tot cui vota salus lEn tua se media clementia monstrat in ire, Quaque manu gladios hac quoq; tendis opem di pateris quamvis furimo πεώ ea a patroni Eloquio, melior nullius use queat pacica tamen pro me es vel pro te: quod ma se, optembue tua sors etiam fit mala causa, loquar

Non ne o, peccavi; communis at hic fuit errore

Damnane communis criminis una luam'

Cum ruerent alii. male quo suus impetus idos Impulit, insamma. Bacche Venusque tuas 'Dextra suumfulmen, quamvis sibrata, remisti, Tensaque pro gladiolans oliva fuit. Cur mihi perpetuo contra adversare duello, Ceu gladiator ego, tuque lani ta fores 'Non fatis es, culpam fassas tibi tendere palmas, Criminibusq; iram promeruisse tuam ' fa h Quid Z quod S egregii dederim tibi muneris an Materies laudis, dura mea culpa, tua est.

69쪽

42 GEMIT usNam nisi peccassem, quid tu concedere posses 3 Clementis nomen, non habiturus eras.

Peccavis quid aciam tibi o custos hominum, quare posuisti me contrarium

M FAmosa luctati totius ore Eccles ae per or- - bem celebrata, qua homo cum Deo luctatus est.b Sicut enim sunt quaedam arma Dei, in quibus esse dicitur lorica Iustitiae & gladius Spiritus,& scutum Fidei; ita etiam sunt arma diaboli, quibus indutus homo peccator. A contrariis igitur intelligamus contraria, & statuamus duos milites armatos; unum militem Dei, alterum

militem Diaboli. Et si quidem miles Dei habet loricam iuinitiae,sine dubio miles diaboli contrariam huic gerit injustitiae loricam. Et si miles Dei in galea coruscat salutis, e contrario peccator qui est miles diaboli) galea perditionis indutus est. Ita ergo est gladius quidam Spiritus Sancti, in his qui militant Deo; est autem Sc gladius maligni, in his qui militant peccato, quem gladium nunc evaginare dicuntur peccatores. e Quis est gladius peccatoris, nisi contrarius gladio Spiritus Sancti Zd Quomodo autem putandi sunt peccatores evaginare gladium Z dum iam impudenter, δρabsque ullo verecundiae velamento iniquitates suas ac Ruperi. in Gen. l. S. b Orig. in Ps. 3 hom. a. c Ambr. an Psal. s. d oris. hovi. 2. iu

70쪽

L 1 AER PRIMus. suas perpetrant, nec erubescunt aut reverentur, nec tanquam in vagina nequitiam suam reconisdunt & contegunt, ted superbo dc elato spiritu, velut gladium quendam denudant. a Cum agno pugnaverunt qui Ecclesiam Dei persecuti sunt.b Haec pugna coepta est a principio mundi in Cain Sc Abel. Tetendit impiusJ adversus Deum maniam suam, S contra omnipotentem roboratus est. c Sunt namque nonnulli, qui etsi aliquando agere contra Omnipotentis Dei judicium nituntur, ipsa impossibilitate explendae voluntatis suae fracti, ad semetipsos respiciunt ; atq; ad

eum, quem contemnere voluerant, convertunis

tur ; dc qui discedere longe poterant, si quod

vellent implere valuissent, per hoc aliquando salvantur , quia quod voluerunt implare nequierunt; unde ad se reducti, cujus sint condiationis, aspiciunt, Sc plangunt se contraria veriatati voluisse. d Sic Saulum Ecclesiam prosequentem Deus

de caelo vocavit, prostravit,tanquam percussit e Nam qui omnia nostra moderatur, ac diis spensat Deus, nobis per malitiae viam incedentibus occurrit, offendicula objiciens, quae nosa peccato remorentur, Scabarceant.1 Sed ec nonnulli sunt, qui hoc quod per-

a Ambr. in I . Apoc. b Hugo Card. in eund. lacumJob. I3. c Greg. in hunc locum. d Aug. l. 22. coni. Faustum c. 79. e Baslius hom. I3. in Ps ris Greg. loco iam citat.

SEARCH

MENU NAVIGATION