Magyar historiája, 1592-1598. [Commentariorum de rebus Ungaricis libri qui exstant] A szerzö ...

발행: 1866년

분량: 428페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

111쪽

supra quadringentos cum literis dimisit, quibus quae bello huic necessaria videbantur, Viros, arma, commeatus, et ubi quique armati praesto sibi essent, cunctis imperabat Ita misit ad Principem quoque ran- sylvaniae, Sigismundum Bathorium, Mahumethem obseuro quidem in ransylvania loco natum, sed qui ante complures annos, deserta vita scholastica, quam aliquamdiu, docendo iuventutem professus fuerat patriae religioni nuncium remittendo, ad impia Mahometis sacra desciverat, tantumque, Constantinopoli inter alliae illius mancipia degens, in familiaribus eius geniis artibus, simulatione dolis, versutia, suorum dio, et proditione profecerat, ut ea ingenii levitate, et perfidia peregrinus homo natos longe Turcas superaret, ei cum linguam, mores, et instituta Turcarum probe callere, ac, quod caput est, mentiendo, fallendo, et cum aequalibus adulatione et nequitia certando, perbello iam Turcam referre videretur, in Chaustorum ordinem adlectus fuit.

De Oratione Mahometis Charisii, ad principem Tran-

sylvanum.

Hi postquam Albam Iuliam, mutatis ad celeritatem iumentis, advolasset, illic postulanti senatus datus fuit, in quo redditis rincipi Caesaris literis,

longam orationem exorsu8, coepit commemorare causas, quibus Caesar inductus, Regi Viennensi ita enim illi Romanorum Imperatorem appellant bellum indirisset, nempe Germanorum nationem inquietam, et allem appetentem semper fuisse. ungariae quidem

112쪽

regnum, quod primum Ioamii Regi delatum fuit, armis invasisse, Regem illum legit in regno ab eis deturbatum, ac a Solymam tamen in fidem acceptum, et in regnum restitutum, eandem semper quamdiu ia vixisset sortunam expertum ab eis fuisse. Sublato morte Ioanne, regnum in manu pupilli filii, et Reginae matris fuisse, rursum Germanos in eius possessionem involasse, quibus a Solymam pulsis, cum nulla Hiaratione conquietur crederentur, Caesarem ita pupilla prospexisse, ut Regina cum filio ranaylvaniam obtineret, ipse Buda, et aliis finitimis urbibus potitus, Germanos in officio contineret. Fuisse id aliquamdiu uaui Ungariae, sed identidem Germanos tentantes, matra armis semper Victos succubuisse. Sed ne vetera inquit commemorem, bello superiori Ρeraico, cum ea tunc Occasione utendum sibi rati Germani, rursus ad ingenium rediissent, multum incommodi Caesaris ditionibus, praedas inde agendo, incursionibus eas mando, insidiis, aliquot viros sortes, arcium praefectos intercipiendo, hostilia omnia in ea exercendo, intulerunt, adeo, ut assiduis eorum querimoniis fatigatus Caesar, dudum de ulciscendia iniuriis statuisset, nisi memor foederis, omnia prius, quam vim, et arma experiri ad nominis sui Maiestatem pertinere existimasse Tantam esse latrunculorum illorum importunitatem, ut Vias

omnes, quibus Constantinopolim iri solitum sit, praesertim vero ultra geggardum circa Batham, et finitima oppida infestissimas reddiderint. Verum tamen Caeaarem de damnis illatis satisfieri, sibi ablata restitui, captivos dimitti, et foedus comiter coli postulavisse. Id illi cansati non ab ipsorum, sed partim ab Archiducis Caroli subditis, partim vero aliis liberis peditibus, qui eo foedere non includerentur, nec omnino

113쪽

compesci possent, ea perpetrari, palam ostenderunt Caesaria interease, non inultas suorum iniurias relinquere. Cum autem Bassa Bosnensis tantis illorum maleficiis irritatus, etsi inconsulto eos Caesare persequeretur, illi fingentes aequis se cum eo conditionibus transacturos, e interim astu rem deduxerunt, ut manu repente facta, nihil tale opinantem armis secum decernere coegerint, facileque incautum, et viribus imparem oppresserint. Ita autem ab iis compositum fuisse, ut milites omnes, et auxilia clam Vienna in Styriam submitterentur, quae in locis idoneis collocata, cum usus posceret, de improviso in hostes prodirent. Sed ne ante praefinitum tempus hae eorum insidiae detegerentur, summa ope providebant, cum aliis rebus, pacem se colere simulando, tum in primis per Legatum, quem in aula Caesaris alebant astutum hominem, ita se temporibus accomodando, ut omnia integra fide agere Viderentur. Interea appetente eo tempore, quo ex pacto tributum ab eis repraesentari solet, altum ubique de eo silentium, atque eodem exacto quoque plane nulla eius mentio, nisi quod quaerentibus tantae morae causam Caesaris inistris responderit Legatus, sibi eam non constare posse tamen se certo affirmare, brevi allatum iri. Quibus omnibus cum verba sibi dari purpurati viderent, dant hominem in custodiam, additis minis, nisi ad praestitutum tempus tributum illud affera- ira, nequaquam id eum impune laturum. Verum hoc etiam decretum non ita multo post moti religione Legatorum, rescindimi, iubentque eum a Sinano Vocari, qui ei negotin dat, ut statim eodem in loco, scriptis ad Regem uum literis, ostendat, quo in periculo fuerit, ob tarditatem eorum, quibus munus illud deferendi ad Aulam Caesaris tributi delegatum fuisset.

114쪽

26 Io. DECII BAROVII

Quod ita iam maturent deferri, ut prius adsit Conatantinopoli, quam eam bilem Caesari moveat, ut serius illatum, perinde ac neglectum censeatur, quod tandem, et ipse capite suo luat, et illis sit gravissime bello redimendum. Scripsit ille confestim, illo argumento epistolam, obtulitque Sinano, qui eam a me sibi interpretatam, totam probavit, obsignatamque Legat ipsi me tabellario dedit, propere ad uos deserendam. Conciliaverat Legatus hac re aliquam sibi rursus fidem apud Aulam, cum res nova vineSeius subito rationes nudavit Habebat Legatus inter alios ministros fidum imprimis albi hominem eiusdem

secum nationis, rerum omnium actionumque suarum

conscium, qui gravi quadam iniuria offensus, ab eo profugit, professusque Religionem convenit Sinanum, eique arcana omnia Legati ordine apperuit Sina ademirari primo, quae dicerentur, postea tacitus secum cogitare, an cadere in hominem tantum nefas potaei, qui paulo ante secum ita collocutus iusset, tandem periculum omnino eius rei facere decrevit, mittit summa

celeritate Budam, et ad Bassam, quid fieri velit, scribit. Is paulo post advenientem Legati tabellarium adduci ad se iubet, excussoque diligenter, quicquid uspiam abditum habuit, aufert, mittitque extemplo Sinano retento apud se tantisper homine : dum quid Sina a Vellet de eo fieri, cognosceret. Ex iis literis ad Aulam perlatis, lectisque onmia eo plane modo, quo ab indice fuerant significata, innotuerunt Repertae sunt enim inter cetera duplices Legati literae, aliae, quas ad Sinani praescriptum exaraverat, aliae quibus omnia, ingenium suum detegens, nec ulli parcens, non Caesari,

non eius Ministris, illum desidem, Deminisque pensa dividentem, bella provincias, et bella cauponantem,

115쪽

exhaustum iris, nervis odio a suis haberi horum alios avaritia infames, ac pecunia corrumpi faciles, alios mentis inopes, alios iocis, ludis, puerisque deditos, discordes inter se, Aulam totam nutantem, aridamque novitatis, urbem denique ipsam, totumque illud tam vastum Caesaris Imperium, quoinodo exuere tam grave iugum gestiat, se plane exploratum habere, magna vi orationis commemorabat. In calce literarum, et Regem suum, et cunctos Principes Christianos, ut contra urcas arma caperent, exhortatus, facilem eis Victoriam pollicebatur. Quae omnia quamvis iam satis arguerent, quo animo Germani in Caesarem essent, placvit tamen Sinano experiri, an cetera etiam consona dictis indicia essent. Itaque poscenti adiungit comites, qui iussa eius capesserent, quibus stipatua ille, ad aede Legati recta contendit, submotisque eius domesticis, ac pertis conclavium foribus per notos aedium tramites, eo perVenit, ubi Legatus scripta quaelibet 8lla, resque Secretiores asservabat. His statim invito,

reluctantique Legat extortis, Sinanoque expositis, quibus Legati acta, consiliaque totius eius temporis quo ibi mansit, continebantur, nihil iam prorsus dubii in ejus animo relinquebatur. Hac itaque Germanorum perfidia irritatus Caesar, nihil sibi priua potiusque duxit, quam ut primo quoque violati foederis culpam in ipsis auctoribus vindicaret. Cum autem ipsemet a sar mirifico quodam gerendi huius belli studio arderet, vix passus fuit, sibi airincipibus Aulae persuaderi, ut cum multa videret ad id in tanta temporis angustia

desiderari, ea se cura in praesentia liberaret, in sequeniemque annum ea expeditione dilata, nunc fidei alterius eam provinciam demandaret ita eum tandem in eorum sententiam concessisse, delataque bellicae rei summa

116쪽

Sinano, extemplo eum habito acerrimo militum delereneum ingenti apparatu in Ungariam iussisse properare. Quae res cum iam Sinano ita curae esse debeat, ut omnes ubique Caesaris Imperi subiectos, in hanc, gerendi, secum adversus communes hostes belli societatem attrahat te quoque, inter alios Caesaria studioaOR, in tempore, eius rei per me ertiorem fieri voluit, ut et Caesari fidem tuam probes, et exemplo tuo alio ad obeunda mandata alacriores reddas Hoc tibi eum honorificum apud tantum Caesarem, tum ei modi etiam erit, ut ad beneficii illius, quo u pater, patruusque tuus, delato hoc vobis in privatam domum principatus honore, aucti fuistis, declarandam memoriam, hanc optatam tuis ipsius Votis occasionem, oblatam tibi esse iure possis gratulari.

De postidatis Caesaris a Principe Transylvanias, et Caesaris Literis.

His dictis porrecta in sinum dextera chartulam sua ipsius manu signatam depromens ea, quae iussu Sinani annotaverit, se iam significaturam dixit. Ea octo capitibus comprehensa, his propemodum Verbis scripta erant. Postulata Sinani Bassae a Sigismundo Transylvaniae Ρrincipe quinquaginta millia praelongarum hastaram in castra deferri curet, quam Viginti millia solidae, reliquae vero 30 millia excavatae et cannabis corticibus intortae sunto. Operas maximo numero, cum ligonibus bipennibus, vannis, et aliis id genus instrumentis, in promptu habeat Ioannes olim Rex eius nominis Secundus, quibus tormentis belli-

117쪽

eis oh um oppugnavit, ea omnia secum adducat. Ρulveris tormentarii, et globorum tanta sit copia, ut usui sufficiat. aves ad faciendos in amnibus pontes,

quibus idem Ioannis Regis filius sub Oh o usus fuit,

em omnibus earum instrumentis, ita plane, nequid eis desit, instructas habeat. Fruges, quae in acerrissimi, tota provincia triturentur, qua in re nulli conniveis, nemo ex provincia ad merenda Germanorum stipendia, sub poena publicationis bonorum, abeunto,

qui bona non habuerit, capite luito quo apparatu Ιο--es ille Regis filius bello antea Vngarico Solimanoeaeaari obviam processerat : eodem prorsus Sigismand irinceps 8inan ad Belgradum occurrat. Quo si qui eum ex provincialibus sequi nollent, ii vita, et sordinia priventur. Dimisso tum hausto Caesaris quoque literae perlectae fuerunt, in quibus praeter ea, quae nuncio fuerunt de bello Germanis indicto, militari imperio Sinani significata, id quoque continebatur, ut Prineeps farinae tritici 100 millia cubulorum, quos nostra lingua hilas appellamus, hordei totidem, mellis denique, butyri, salisque magnam vim naVibus Semendriam, ad usum exercitus, perferri curet. Ad haec ipsemet etiamfrinceps adito Sinano, iussis eius pareat.

De deprehensa missiometis Chattali fraude. His Caesaris inanique nunciis, quibus gravia omnia, et intolerabilia novo plane exemplo imponebantur, varie primum hominum fuere animi affecti, tam haud easent nescii, haec eo tantum fieri, ut siquid horum minime ex eorum praescripto esset praestitum,

118쪽

id eos pro causa statim cur a pactis resiliant, arrepturos. Verum a proVectioribus aetate, usuque eram

exercitatioribus, animadVersum postea fuit, et ea, quae in literis Caesaris essent, et multo magis, quae hau aius ex scripto recitasset, ipsi me Mahometis, et al- terius perfugae Ibriami, utriusque iam pridem iurati suorum hostis instinctu, et suggestione dictata fuisse, ideoque spatii esse aliquid interponendum, quo melius quid facto opus esset, perspici tandem, statuique posset Esse enim, aiebant, in aula Caesaris Legatos Ρrincipis viros industrios, qui haud dubie summa viamtterentur, ut et, quae ibi agerentur, et quanta Chansio fides habenda esset, brevi per literas significarent Chaustum autem abuti suo munere, Vel ex eo patere, quod moris non esset Caesaris, literis quicquam addere, cum illis, qui ita mitterentur, id tantum incumberet, ut tabelliones literarum non interpretes essent. Quam rem ita se habere, ipsiusmet postea hausit confessione cognitum fuit, cui cum indicatum esset, quomodo se gessisset, et quae illum poena maneret, si scripta ipsius in manus Caesaris cum expostulatione Ρrincipis pervenirent ire inficias non potuit, insipienter se fecisse, quod ea, quae in senatu rincipis recitasset, scripto etiam suo , quod iam sibi fraudi esse videret, publicasset

De Georgii Raeaadii literis ad Pri=icipem et cum Sinano colloq=ιiis. Ceterum minime vanam suisse eam, de Legatorum diligentia, opinionem, famulus Georgii Ravagdii,

119쪽

iisdem fere diebus Constantinopoli reversus, re ipsa comprobarit. Hi enim cum multa adversa in itinere passus esset, tam a Viatoribus urcis, qui vias omnes insestas reddiderant, quam a custodibus portus Danubii, quo interdictum Christianis Omnibus fuit, ne per eos fama belli ad vicinas gentes dimanaret, vix post

Varios viarum anfractus, salvus cum literi potuit do-- appellere Ravagdius autem, ex quo Constantinopoli gratulatum Sinano de recuperata rursus illa primi loci dignitate missus erat, complures iam dies ibi haeserat, Sinani sane pertinacia et morositate, qui iampridem mincipi infensus, nihil etiamnum de pristina erga eum animi feritate remitebat. Etenim, cum 8inano Ravagdius mandata referret, quam gratum Priu'cipi suo fuisset, cum eum promotum ad tantum honorissastigium intellexisset ille eo interpellato palam nega-vii, gratulandum de eo Transylvanis esse. Nam si viveret, curae sibi omnino lare, ut ea voluptas in exitium Transylvaniae, quod dudum ei meditaretur, Verteret. Cum postea quaereret, ecquid novi esset, cur Poloni quod pacti nuper cum eo essent, non repraesentarent, cur item Germani tributum non mitterent, qua in re spem collocarent. Nam si fiducia virium iit facerent, ridiculi prorsus essent, qui iam pridem tot cladibus affecti, nondum imbecillitatem suarum virium agn08cere, imperioque Caesaris subiicere didicissent, sed brevi eos extremo eorum periculo cognituros, quam malo eis mala eorum consulta cesserint. Agerent vero illi inquit coirent inter se omnes Christiani, viresque suas Merrent Acheronta moverent, quin Vos etiam Tran- sylvanos adsciscerent, nihil ea morari Caesarem, cum Vel mille cornicibus, ut in proverbio dicatur unus lapis sufficiat. Iam vero rediens famulus lavagdi cum

120쪽

literis eiusdem, et ipse, quo loco ibi res essent, retulit , et litterae ipsius idem continebant Mahumetum Chaustum, et Ibriamum authores Sinano fuisse ut cuncta pro eorum arbitrio rincipi perscriberentur, quod eo tantum ab eis fieret, ut aliquem sibi apud eum gratiae locum invenirent Verum eorum artes omni studio esse eludendas, ut cum sua spe excidissent, Si-nm quoque, quantum eis in posterum tribuere deberet, documento esset. Non videtur autem huic loco inconveniens, a de hoc Ibraimo, cuius toties fit mentio, pauca hoc loco dicamus.

De Patu MarkMaio, postea raraim appellauo. Erat huic Ibraim antea nomen Paulus MarkhAgius, qui cum ex Ungaria primum post proditam urcis inacgkeriensem arcem, metu poenae in Tran- sylvaniam profugisset, mox inde quoque, facto cum uxore opulenta foemina divortio, cum flagitiis et infamia notatus, serre ulterius conspectum hominum non posset, ad Stephanum RegemPoloniae se profecturum simulans, clam ad Turcas defecit. ostquam autem Constantinopolim pervenit, ingenio suo statim detecto, genus ementitum, Specie, cultuque corporis amplo item famulitio, opumque ostentatione professus alta illico sperare, tum gratiam Caesaris, multa de Transylvanis mentiendo, plurima de se ipso promittendo aucupari, alios ex aulae primoribus largitionibus, alios obsequiis, blanditiisque demereri coepit. Cum scelus in

omnes partes verteret eius animum, videretque onmia apud gentes illa venalia esse, eo amentiae provectus

SEARCH

MENU NAVIGATION