Magyar historiája, 1592-1598. [Commentariorum de rebus Ungaricis libri qui exstant] A szerzö ...

발행: 1866년

분량: 428페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

121쪽

DE REB. VNG. DEC. . . II. 33

est, ut ausus fuerit ad rincipatum ransylvaniae

aspirare, tamquam in auctione aliqua se omnia oblata, immensa Lauri, sperans consecuturum gae. Quae reae tantum, in tanta illius aulae corruptela, exitu caruit, quod illius provinciae statum non tam facile Barbari mutare possent, quam Vellent, et qui id cuperent, nihil adserrent, quod ad id conducere rideretur, ut ran- sylvania non armis labefactata, sed integra, pacataque, ceu aureo aliquo malo, ut ipsis in proverbio est, potirentur. Cum aliquamdiu, ut promissa exolveret, per submissa secreto ad omnes Transylvaniae ordines litterea, adminiculatore hoc ipse Mahumete, id in- eassum procurasset, ut ei aliqua occasio rea novas moliendi praeberetur, tandem videns se aeque ab illis, Fos ea de se sperare iussisset, atque ab eis, quom malo inhiasset, despici, sensim Vilescente, apud eos etiam quibus antea familiariter usus erat, quod eis alendis sumptus iam non suppeterent, eius nomine, non ausus illis reluctari, qui, quod vanis pollicitationibus Caeaari illusisset, spem in eo tantum veniae ei repositam dicerent, si fidem abnegaret, ad eos tandem descivit. In cuius rei praemium, et quod fovendam sibi eiusmodi hominum perfidiam putarent, oppaniensem primum in Ungariairaefecturam obtinuit, postea Ie-neiensem, Varadisum versus, et Licensem tandem in

ematis, ubi ob amissum exercitum loco deiectus, diu priVatus, in magna egestate vitam duxit. Ροat tot demum aerumni is optatus hic ei die affulsit, quo Sinani delatis imperii militaris insignibus, cunctos, quibus

res uariae notae essent, conquirenti inter alios, quorum fideli opera in hoc bello uteretur, ab usu remm et peritia eorum locorum, in quae esse ducturas, Vel in primis commendaretur. In cuius familiaritatem,

122쪽

ut ille se magis magisque insinuaret, ad nota sibi artes, adulandi, calumniandi, mentiendique confugit, et partim elevando res Mngarorum, et Germanorum. partim ransylvania detrahendo, a quibus illum vehementer aversum videbat, non exiguum sibi apud eum gratiae locum conciliavit Ρroinde Sinanus, sive ut eum sibi hoc beneficio totum devinciret, sive ut odio iam suo prope Vatiniano in Transylvanos, cuius non Obscura semper indicia praebuisset, palam indulgeret, eum extemplo raesectura Lippensi Transylvaniae contermina donavit. Ibriamus tanto munere a Sinano

affectus, et ascitus in eorum numerum, quorum commodam sibi eo bello fore videret operam, primum legationem illam adirincipem decemere Mahomeli, deinde Ravagdium ad Transylvanos in fide continendos

in castris semper adesse, Sinano persuasit.

De Ranaadio domum cum novis ad Principem Sigismundum Legatis remisso.

Quae res, licet iam significata Ravagdio fuisset,

ab eo rursum tamen mutato consilio, vel ideo quod ei in mentem Venisset, ut Transylvanis hoc belli tempore amicis uteretur, ut cum commodum esset, incautos opprimeret, vel quod nullum ex Transylvania in aula reliquendum, e re sua duceret, Ravagdium domum remisit alterum vero Ioannem Bodogium castra aequi iussit. Adiunxit autem Ravagdio glaser Begum quendam senem, Versutum, et magni in Transylvania usus, ex eorum collegio, qui affines Ibraimo in confingendia adversus Transylvanos crimillibus habebantur. Nec

123쪽

DE REB. VNG. DEC. . . II. 35

hie sibi modum ponendum ratus, alium etiam ex iunioribus, recens in ordinem haustorum cooptatum no- ne Alim ex Maro Turcam factum, cum eis mittit, eo ut credi par fuit, consilio, ut a diversis, quis Tran- sylvanis sensus esset, quod genti consilium, postquam ad se rediissent, exactius scire posset. Quia autem, Dod Legatos iusto durius excepisset quod gratulationem eorum ita despectui habuisset, Μ ometumque ellae eiusmodi mandatis in Transylvaniam ablegasset, ex quibus magna aliqua animorum commutatio oriri posset ideo Ravagdium mitius iam allocutus, humaniter a se dimisit, id tantum ab eo contendens,irincipe ad bene merendum de Caesare Verbis ac re ipsa,actenderet. Sed et Elafer Bego ac alii hausis ea mandata dedit, quibus quod maxime Vellet, facilius assequeretur. Hi omnes eodem tempore Albam Iuliam ad Principem pervenientes, diversi diversa retulere Raragdin imprimis nihil in Sinano inceri esse, idque tantam eum spectare, ut si possit, rincipem ad se

alliciat, ain minus, in hostes concitet, proVinciam ar'mis vacuam reddat, tandem, si cetera ei pro Voto auccedant, presso cum proceribus Ρrincipς Transylvaniam in provinciae formam redigat Ogiafer Beguatis contraria asserebat Sinanum iamiana muneribus

pacatiorem redditum, omnia sibi detrincipe polliceri, idque tantum requiri, ut Ρrinceps ossicium suum faciat, omnibusque modis de Caesare bene mereri studeat, ae inprimis Sinanum omni studio ibi devinctum reddat Mibegus similiter consona verbis Ravagdii dicere, 8inanum perfide omnia agere, glaser Begum autem decipiendo rincipem, quaestum facere, Mahometumque omnia ex ingenio suo depromere. Verumtamen

124쪽

36 IO DECII BAROHIneutrum in ullo apud Sinanum pretis futurum, at nullo cum legationis huius diues ad eum redeant.

De eaepeditis, et ad suos remissis Turcarum Legatis. His omnibus cognitia, eo statim res adducta est, ut quomodo Caesaris voluntati satisfaciendum esset, ex omnium ordinum sententia deliberandum videretur.

Legati autem ita dimissi fuerunt, ut velle quidem

incipem Caesaris causa omnia, sed an quae Velit, praestare possit, id non tam ab ipsius Voluntate, quam a coelo ipso, cuius intemperiei oculati ipsi state essent, pendere, Sinano renunciarent. Reatabat iam tam tum Mahumetes hausius, qui alteras etiam liter Caesaris adirincipem attulerat, in quibus significabatur haesisse nuper in Moldaria apud Aaronem -- hortem quamdam militum Transyisanorum, qui magno prorinciae oneri essent, proinde abducendo inde omnes, exceptis octingentis, quibus liberum sit ibi sti pendia facere, Princeps curaret, missis aliquibus ex suis, qui Fraesente ipso, ometo, eam rem in Moldaria ex sententia conficerent. Iussisse se praeterea Aaroni, ut duos quosdam, quos Mahometus oppram gothetum, et Regmanum esse significavit, homines noti sceleris, meritis poenis afficiat, cuius etiam negotii curam suis Ρrinceps committat, ut ii diligenter eos conquisitos Mahumeti ut edi in eo exemplum possit, tradant

Severum hoc Decretum Caesaris Visum, eoque vergere, ut Aaron eo satellitio, fidorumque eorum hominum praesidio privatus, totus insidiis eorum pate-

125쪽

ret eum vero praesenti periculo obiicere hominem, vicinitatis iura cum ransylvanis sancte colentem, et

singulariteririncipi addictum, nihil aliud esse videbatur, quam contra ius fasque novo exemplo, ad cuius imitationem posteri etiam obligarentur, alterius furoris ministrum se praebere. Itaque responsum haustolait, minime in riincipis potestate esse, alienae ditionis homines poenis a maleficio absterrere, militesque ipsos cum extremo suorum discrimine, ex quaestuosa provincia, quae eorum spes aleret, abducere. His ac- escens Mahumetes, eo maxime, quod ipsius, praeeeteris, iugulum petere viderentur, ad Sinanum rectaeontendiu

126쪽

38 Io. DECI BAROVII

De Aarone eae Principatu Moldaviae deiecto. Antequam autem ulterius progrediamur, videtur hic paulo altius repetendum, quae causa Caeaaridierit Aaron in hunc modum debilitato, propositum sibi finem assequendi. Erat Aaroni non ita multo ante rincipatus oldariae ademptus qui quaria de causa, maxime, siquis pluris liceatur, mulari ibi subinde etiam consuevit Aaron igitur cum iam privat ad aulam Turcicam iter suum intendisset, nec longe Constantinopoli abesset, a Sciansio Bassa, qui tum

aulae uroicae praeerat, ut eius opibus potiretur, o tus, et per summam contumeliam vinctus, in urbem

adductus fuit. Ea res Caesari renunciata, hominem supplicem, ad eius misericordiam sponte confugietitem, tam indignis modis fuisse acceptum, sicuti salutem attulit Aaroni, ita parum abfuit, quin Sciansium ex primi loci dignitate praecipitem daret. Ita siquidem accensus in eum Caesar fuerat, ut vix omnino exorari potuerit, ne ei dignitatem abrogareti roinde laertus Caesar Aaronis, rincipatum rursus ei pristinia cum conditionibus restituit.

127쪽

Interea, dum haec ibi aguntur, etrus quidam, in uoldaria mincipes genus suum referens, ascitis sibi nonnullis intoloniae, Rustiaeque finibus militum evita, tumultum in provincia illa non exiguum excitavit Contraxerat enim non exiguam agorum militum manum, quos Cogahos Vulgo Vocant, serum genus hominum, in paludibus Borysthenis per aestatem piscatione vitam tolerantes, et vicinos urcas, Tartarosque, nec non MoldaVos continuis fere incursionibus infestantes, ita ut nullarum partium omnino sint, sed quoeunque se fortuna inclinat, e propendere, praesertim si pretium interveniat, soleant Ρetrus igitur, i petu in vacuam provinciam facto, assiam statim in qua sedestrincipatus est, eiecto inde hausto, qui aeterea, donec novus Ρrinceps adveniret, iura genti serae dabat, occupat, seque pro rincipe agnosci ab omnibus imperat. Mittit illico in Transylvaniam etiam ad Principem, iungendae cum eo amicitiae cauSa, et ad Aulam similiter urcicam Legatos, qui indicarentem Caesaris imperata facturum, et eius beneficio, eum solita tributi annui pensione praefuturum. Verum, et legatio eius reiecta a Caesare, et bellum simul inem decretum. Sed et Ρrinceps Transylvaniae admonuit hominem, ut loco cederet, nec Ρrincipatum invito caesare, sed inaula precibus obtinere conaretur Verum id Ρetro peralienum visum est, eo quod putaret, ei turpe sibi, et incommodum futurum, si inani Verbo-

nun terrore perculsus, quem locum, comite fortuna, nactus fuisset, eum ignavia desereret.

128쪽

Itaque militem statim cogit, omniaque ad vim armis repellendam instruit, ut cum adventantes validas Turcarum vires duo Belle Bego Graeciae intellexisset nihil territus, ut qui apud Turcas educatus --nus eos, quorum Vires exploratas haberet, reformid ret, nequaquam loco decedere, nisi pulsus, fugatusque,

secum oonstituit Sed ne Belle Begus quidem, quamvis ad quinquaginta hominum millia in castria habere diceretur, tantum animi habuit, ut hominem tanti apiritus, Verbisque ferocientem, temere aggredi auderet, Ρrincipem duntaxat Sigusmundum literia sollicitabat,

ut misso exercitu, uti Caesar imperasset,letrum loco deturbaret.

De eaepeditione Transyisanorim in Moldariam contra

Petrimo

Iam vero Ρrinceps accepto Caesaris mandato delectum haberi iusserat, eique asparem Sibririum aulicae suae militiae raefectum ducem constituerat, addito praecepto, ut in Moldariam ingressus,ietrum, tempestiva virium ostentatione, eo potius adduceret, ut mutato consilio, saluti suae consuleret, quam Vim expertus, manifestum Vitae capitisque discrimen adiret. Sed ea quoque re nihil permotus, Iasaio solum oppido se tenebat, tanto silentio, ut nullam prora significationem animi aut in utramvis partem daret. Quo factum fuit, ut Sibrihius nemine resistente, superatis alpibus in fines regionis ingressus, ita quietum ubique agmen duceret, ut tum primum ab exploratoribus etri adesse visus sit, cum iam instructa acie, proxime ad oppidum accederet, tum demum ad-

129쪽

verso su fato, amens obstupuit, inopinatoque oppressus malo, vix tantum spatii habuit, ut copias oppido educere Quibus nihilominus, ut in tanta temporis an gratia fieri potuit, per aversam oppidi regionem se- eam raptis, ita in conspectu nostrorum constitit, ut praeli dimicaturas omnino videretur. Verum Vix primos eorum, qui praemissi erant, sustinens, equitatu prope omni in proximos saltu arboribus densos recipiente, peditibus Vero, quorum maior pars Transybyani erant, pugnam cum cognata gente detrectantibus, misere a suis desertua, Sibrihil fidei se permisit. Ita capto Ρetro, potiuntur oppido quoque nostri, Α ο-nemque cum Caesaris Legato Velio Aga, qui in castris Belle Begi, eventum rei expectantes, substiterant, accersunt, traditoque eis Ρetro, simul et oppido, ipsi raraum incolume onmes domum reVertuntur, et claudiopolim adirincipem, ibi tunc forte commoraniem, cum signas aliquot hostibus demptis, ac pima praeda triumphabundi se conferunt. Erat Ρetras non minus proceritate corporis, quam reliqua formae dignitate imprimis conspicuus, et paucis omnino conferem. illis, sed mente, uti eventus ostendit, stolidiore praed, ita, ut quem sola generis, quod ementiebatur, ac sor-aeae fiducia ad ambiendum eum Ρrincipatum incitaverit. Lam itaque Moae Aaron summa ope adnitente, et Turcis sat grandi pecunia id emercante, tranoatis ira naribus, ne unquam amplius, si forte eVaderet, Principatum ambiret, quod moria apud Valachos est, deformatum esse Bego mittunt, a quo statim GD- uastinopolim missus, et Caelaaria uasu in uncos ferreos coniectus, magnis cruciatibus vitam finiit. Ita hο- Rides, incertam dominatus spem, non solum peridulis

130쪽

42 IO. DECII BAROVII

maximis, sed etiam iactura Vitae redimere non dubitant. t. Haec memini, quando gesta sunt; sed omiti

quorum consilio, et Vlatute res ea praecipue gesta fuit, quod et carmine in ransylvania celebrari Gregoriiι Nanfrios.

r urcae rursus Aaronem conati sint Principatia

privare.

Ρosteaquam aron adepto in hunc modum Principatu sublatoque regni aemulo, liberiorem iam aefactum vidit, ad id statim animum adiecit, quibus, xime praesidiis tutiorem sibi inposterum, diutumioremque recuperatae provinciae possessionem redderet. Ρrimum itaque eos de medio tollendos curat, D rum clandestinis artibus, antea loco motus fuerat, ac in iis Brutum quemdam, Epirotam quidem natione, Sed qui ingenii solertia linguarumque cognitione, et Hilansitatis ei genti artibus, ad magna Opes pervenerat. Quo sacto, videns se omnium, et domi, et laris, in aula praesertim Turcica, propter Bruti ipsius, qui Sin num etiam propinqua sanguinis coniunctione atting bat, indignam necem, odio expositum, valida militum, quorum magna pars Transylvani erant, cohorte Sestipavit, ita se iam gerens, ut palam praeseferret, nunquam amplius id se commissurum, ut barbaris illis gentibus a quibus nuper tam contumeliose habitus fuisset, se crederet. Huius rei fama Constantinopolim perlata, cum alios omnes, qui apud Caesarem

SEARCH

MENU NAVIGATION