Magyar historiája, 1592-1598. [Commentariorum de rebus Ungaricis libri qui exstant] A szerzö ...

발행: 1866년

분량: 428페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

141쪽

ealculum Vocare, apparebit statim, nec de immensas, neque, uti Vulgus putat, omnino invictas esse. Bella, et pestes, quantumVi numerogas gentes exhauriunt. Haec continenter fere inter eos grassantur, depopulantur regiones urbesque ipsorum Belli etiam nulla est intermissio, nunc inferentibus ipsis contra alio arma, nunc illata propulsantibus. Cum ersis, Mi scimus, diutumum illis bellum fuit, in quo non Asiatici tantum eorum exercitus, sed Europaei etiam saepius caesi ad internecionem feruntur Arabes quoque, et Mauri non semel contra eos, pertaesi tot malorum, rebellarunt, quemadmodum et aliae finitimae gentes, quas omnes multis suorum cladibus necesse habuerunt rursum in ordinem redigere. De Christiam nihil est dicendum, cum constet, in eis et terra et mari persequendis, iam compluribus retro annis, plus illos accepisse semper incommodi, quam illis dedisse. acemus navalem illam Christianorum ad Echinades Victoriam, qua adeo tunc maritimos ipsorum nervos incidit, ut ab eo tempore praedae ubique Italicis navibus fuerint. Anno etiam superiori duodeviginti eorum triremes, Vitempestatigabreptas, nauseragium esse passas audivimus. Si his iam annumeremus, quid proxime in Ungaria amiserint, qualem

Veteranorum militum manum, quot exercitatissimos belli duces an non reperiemus, et imminutam multis partibus eorum potentiam esse, et quae iam ei residuae Vires sunt, eas, ex inermi, et seminuda barbararum gentium collari constantes, non tam ad bellandum, quam ad perterrendos frustra hostes, praedasque agendas comparatas, castra eorum secuturas. Si quis

autem id secum cogitet, praecipuam cogniti huius orbis partem ipsorum imperi teneri: is rursum illud

142쪽

cum animo Ru reputet, quotus quisque sit, in iis omnibus provinciis, et regnis, qui eandem cum eis religionem colat Iam ne ipsi quidem Mohametani in impia illa superstitione inter se omne conveniunt alii, inaequuntur marium, et ita divisi in ecta sunt, ut sicuti inter nos, ita in ipsis quoque vigeant intestina odia, mutua dissidia, et bella sed in Aaia potis'

simum, et Europa, ubi maximum eorum robur, et imperii sedea est, nonne ubique iis fere nationibua, et gentibus, quas nihil recensere est opus, cum sponte in omnium mentes incurrant, quae nomen Christianum profitentur, jura dant, easque habent Vectigales 3 nonne ridere est, eas omnes, quae tam graVi eorum iugo premuntur, et quae Vel in ipsorum visceribus reaident, prope inspectantibus, et audientibus ipsis, eo nomine quotidie Deo sacra facere, supplicationesque indicere. ut ab eorum servitute liberentur. ira sane re esse rideretur, quomodo, et quam pauci numero ut vix ad centenos quosque Christianorum, qui in Europa sunt, habito censu, singuli Turcae cederent et omni vera virtute destituti, in tam cultas gentes, et armorum gloria claras exercere impune adeo diuturnam tyrannidem potuerint, nisi eo animis recurramus, quod olim vatum temporibus populo Israelitico in ea orbis parte,

id ultimis his aeculia, quibus Dei voluntas patefacta

in ista quoque mundi plaga est, nobis evenisse. Ita illorum celera ultus Dena est, ut eos abiectissimis gentibus castigandos, corrigendosque daret. Ita nos quoque, per hanc profanae, impuraeque gentis in nos dominationem, expiatis ea noxa noatris vitiis, ad accipiendam suam diaciplinam, legemque, quae Vitae

nostrae, moramque regula esset, adducere Voluit. Quod autem antea tot magnorum Imperatorum te ο-

143쪽

ribus imita certa ei resistendi iniri ratio potuerit, id confirmat potius, quam Vertit, tam hanc noAtram, cum dicimus, ita Deo placuisse, ut per infirma ista media ostendat vim potentiae suae in gentes ignaras sui, tum cum et ipsae modios irae, indignationisque divinae impleverint nefariis factis, detestandaque ipsorum vita. Addamus huc temporum istorem, in quae omnia ines' dimus, conditionem rerumque discrimina, et personaram, quae facile, quantum iis etiam debeamus tribuere nobis declarabunt. Tum plena erat Europa intestinis bellis, et praesertim Germania ipsa unde auxilia sperari poterant, et Ungaria, de qua duo illi Reges, Ferdinandua et Ioannes distractia bellicosae gentis viribus inter se digladiantes, non dissicilem hosti victoriam eoncedebant. Ea vero de regno concertatio ad vitaenaque exitum filii Ioannis Regis, qui Transylvaniam tenuit, magno cum reipublicae Christianae detrimento duravi Quid iam putamus, an non ipsi tum Solymamnum recepimus in Ungariam, cum tantum ei invadendae occasionem illius praebuimus, non secus atque

Graeci illi occupandi orientis imperii Amurasti primo-

quo nunc quoque poster eius potiuntur. Nunc Dei beneficio, etsi in remotioribus a nobis Christianae reipublicae partibus, non plane caremus civilibus turbis, in his tamen propioribus, quibus hodie Turcae vim minantur, Germania, Italia, Ungaria, Ρolonia, tantam interirincipes populosque earum regionum, studi et

opera Clementis Octavi Pontificis Maximi, et Rudolphi

Imperatoris, quibus hanc fata gloriam reservasse Videntur, concordiam esse conStitutam audimus, ut certatim omnes ad necessarium hoc bellum tamquam ad commune aliquod orbis terrarum incendium restinguendum accurrero credantur Nec est, qui nunc hosce

144쪽

56 Io. DECII BAROVII rerum conatu remoraretur, sublato cum stirpe aemulo

illo regni, ransylVaniaque in eum statum reducta, ut una cum Ρrincipe suo, qui tuendae dignitati suae alias iam rationes, a maioribus nempe uis acceptas, propositas sibi habeat, quantum commodo suo Osait, favere rebus Christianorum multis nominibus debeat. Res quoque nunc, et causa belli diVersa est ab ea, quae tunc fuit, cum et Ioannes, et eius filius, de regni possessione, adiuti Turcarum armis, cum Austriacia Ρrincipibus contenderent. Hoc tempore Ungaria iuris unius facta, Turcam, ut Violentum sui usurpatorem, et legum et libertatis, et religionis suae hostem agnoscit, eumque totis Viribus repellere a se conatur. Qua in re tamquam diiudicata, iam causa nititur aequitate, ac Dei etiam ipsius consensum, cuius imprimis est, ius ex aequo omnibus reddere, non putat sibi defuturum. Μultum etiam interest inter illos veterea Caeaares, et hunc, qui in praesentia apud Turcas rerum Ρο- titur, cum, ex quo imperium est adeptus, perpetuo intra privatos parietes delituerit, ipsorum etiam ur- carum tacita quadam confessione ad imperii eorum ruinam, perniciemque natus. Oris fuit antea ur-rum Imperatoribus expeditionibus interesse, belliis

cisque munia bene merentibus deferre, strenuos praemiis, ignavos poenis assicere, Onsiliis usu rerum peritos achibete, ueri iura, disciplinam imprimi milit rem in summo pretio habere, vim ab omnibus, edictis gravissimis prohibere. Nunc quid fit bella per legatos geruntur, sordi- dido homines, vilissima capita, quorum Vel temeritate, vel maritia, vel imperandi inscitia, errores saepenumero grarissimi committuntur, sicuti et in bellis illi Ρersicis primum, et in Ungaricis istis usu Venisse,

145쪽

DE REB. INO. DEC. . . III. 57

recens animadversum fuit. Deinde nemo nunc in aula illa meritis suis, quantumlibet illustribus, sperat se ulliun honorem consecuturum, si pecunia destituatur, honores omnes et domi, et foris, ceu in auctione aliqua venales Caesar reddidit, a quod indignissimum est,eanuchorum potissimum illorum suorum, muliercularumque pera, ac pusionum etiam, quorum greges

circa se alit, nullis perinde addictus atque istis homuncionibus. Qui praeges consilii eius est, illius authoritas summa habebatur ista quoque iam primi loci dignitas, quae antea Virtuti, et meritis dabatur, nunc pretio venditur, adeo alternante emptorum conditione, ut

saepe alii alios pretii magnitudine ex ea deiiciant Nemina est ignotum Sinanum hunc ingenti pecunia novissime eum locum mercatum, in singulo etiam menses quina millia aureorum nummum pactum esse. biiura nulla, nisi quae ab eo solo redduntur, illi soli et probi, et honorati, quos census commendat, aut Ortuna evehit, illis locus in consilio, qui eius nutui, et libidini obaerviunt, eis tantum apud eum perfugium, Fibusvis tandem vitiis constricti teneantur, qui copiis circumfluunt, soli inopes licet innoxii plectuntur. Militaris disciplina diu apud illos illibata mansit, nunc eam quoque ferme collapsam videmus, militibus in eam prolapsis licentiam, ut in ipsis Aulae penetralibus prope sub oculis ipsi me Caesaris caedes patrentur, Vele0m imprimis, qui in summa ipsius esse gratia conspiciantur. Hoc Beglerbei illius, quo nemo tunc Caesari charior vixit, ac aerarii quoque praefecti tristisas ante paucos annos satis fuit declaratum. Iam si stetera addas, tantam grassatorum manum, qui ubique obversantur incendiariorum, qui urbem pene totam, yel certe potiorem ejus partem superioribus annis igne

146쪽

58 IO DECII AHOmdeleverunt, foeneratorum, qui fortunas omnium X

hauriunt, et alias faeces hominum, qui inter antae illius ministeria numerantur, harpiis similes, cuncta rapientes, Vel foedantes, quid aliud coniicias, quam, eo iam perventum ibi esse, ut cum ultra tam aevum, labrumque imperium progredi sceleribus, et saeritia, n queat, necessum esse, ut brevi corruat. Quod autem aliqui obligationem fidei obtendant, id cuiusmodi ait vel ex eo perspicitur, quod nulla cum iis, apud quo ex aequo Christiani ita omnes exosi sunt, ut quidvis in eos iure sibi licere putent, fides coli unquam possiti

Turcarum genti innatum hoc est, ut etiamsi pacta cum externis ineant, ac in fidem etiam eos recipiant, cum tamen ipsorum commodo possunt, eosdem statim, nulla

tacti religione, tamquam coelitus oblatam praedam, sub iugum mittant mi artibus propagata sunt eorum imperia, cum in aliis orbis partibus, dum uomanus ille, a quo haec Caeaarum urcicorum progenies di fluxit, suos aeque ac alienos, partim vi, partim dolis imperata sacere coegit, tum in hac ipsa, quam nos incolimus, postquam a Graecia evocati, non eos innium ipsos, quibus subsidio venerant, sed cunctos etiam alios finitimos populos, terrore magis nominis, quod tum re cens in Europa auditum, perterritos, quam bellica Virtute, imperio suo adiunxerunt Sed nos, omissis aliis, in sola hac nostra Transylvania ostendamus, quomodo illi erga eos se gerant, quorum vitae, opibusque in hiant. Sicut ille pilos caudae equinae vellendos lim demonstrabat, ita hi beneficiarios suo putant sibi prius attenuandos, ut eis demum sine ullo impedimento potiantur. Tributa eis nulla susticiunt, munus si exhibeas quantumvis luculentum, id ubi exhibitum eat, periit statim eius omnia apud eos memoria, noVa illico

147쪽

DE REB. VNO DEO X. L. III. 59

petunt, nec si ea consequantur, ulli unquam finem cupiditati oorum faciunt An nobis excidit, quam sub dola ratione, ad pendendum eodem anno duplex tributum quod nunquam antea fando auditum fuit), nescio qua dierum intercalatione, ex decem anni solaribus lunarem muti reliquum confingentes, quem a nobis praetermissum contenderant esse, importunissime nos coegerint Quid autem non fecimus, ut exemplum hoc non ignari moris eorum in servandis iis, quae semel quoque modo inVenerint caveremus, cum Vel eo ipgo, quod tributum ipsum aequaret, redimendum id nobis susciperemus 3 sed necquicquam fiunt omnia, ubi semel in concepta de re aliqua sententia in odium Christianorum induruerunt. Iam vero in illa de limitibus controversia, quid aequi unquam consecuti sumus ab

ei. Viderunt hoc omnes aequi et iniqui, limitea ad eam formulam, qua iussu Solymanni descripti olim, et Tran- sylvanicae ditioni attributi fuerunt, esse redigendos, idque ut fieret, missi aliquotiea nunciis, datisque adeo lueris, quibus ea cura demandata fuit, non semel perfecerunt, sed eo tantum praetextu, ut promissis fatigati, et Vana spe delusi, cum nunquam tergiversandi ei ratione deessent, a coepto tandem ultro desisteremus. Ita nunc quoque ea res integra nobi cum eis manet, nullo ali eventu, quam, uti continuas de tantis finitimorem Turcarum iniuriis, cum risu, et delectatione eorum, expostulandi occasioneshabeamus. Qua vero unquam in re aequitatem eorum, aut animi moderationem perapeximus 3In ea fortassis, quodirino, pis dignitati, dum ei Poloniae regnum deferrent, faverint, cum tamen nihil iis notius esset, quam Ρolonos, explosa iam pridem hac eorum insania, qui dare ae id, quod eorum non esset, falso iactarent, quantum

148쪽

legibus ac libertati suae tribuerent, vel tum satis auperque declarasse, cum superioribus ad Varaoviam creandi novi regis comitiis, Turcae Legatus, uatasa Chausius, qui eo nomine, ut de eligendo rege ordines appellaret eo Venerat, nonnisi electo, proclamatoque iam rege, solumque magna ex parte conventu, sit ab eis auditus 3 In eo, quod non exspectas ab ia, munificos se praebent quod velis, id negant petenti satis egse ducunt, si salvum a se dimittant, raro sine verborum aculeis, et non aliqua ignominia notatum. Mereri aliquid in eorum gratiam, perinde est, ac si id tantum agas, quod iam actum est grata eis nulla beneficia sunt, nisi ea, quae cum damno eorum fiunt, a quibus conferuntur moldaris istis nostris vicinis, quorum regi Barbarorum incursioni nimis est exposita, Caesari iussu, iustas copias saepe auxilio misimus, eosque tutos hactenus apericulis praestitimus, hostium etiam ipsorum confessione, quibus non Turcae, sed Transylvani tantum eum terrorem incutiunt, ut ab infestanda ea provincia abstineant Sed quid tum postea 3 an his ossiciis adducti aliquando e sunt, ut iustis quantumvis nostris postulatis locum darent Im id sumus assecuti, ut in nos odio incensi, quod armis aliquid valeamus, ita detonsos nos cupiant, ut tamquam Valachi ipsi, et oldavi ab eis devexati consumptive, qui iam vix spiritum ducunt, opportuni omnibus eorum iniuriis existamus. agnae eis ab initio curae fuit, quomodo Transylvaniam occuparent, dum in omnes occasiones intenti, ignavissimis etiam mancipiis, sicuti Markhfigi illi, ingenti preti eam addicerent Qui credat, nunquam alio in nos animo, quam tum fuerunt, esse 'Nonne testis locupletissimus est RaVaκ-dius, Sinani consilia omnia eo spectare affirmaus, ut

149쪽

DE REB. KO. DEC. . . III. 61

finem rebus nostris imponat Indicio id quoque est, Marisagi non alio fine Praefecturam Lippensem commissam, quam, ut ex proximo, et consilia Omnia, actionesque nostras speculandi, et cum tempus tandem ipsum admoneret, infestis etiam armis Transylvaniam invadendi, maiorem opportunitatem haberet. Hoc scilicet illud est, quod audimus, Sinanum, cum discessuras in bellum, de more Caesari valediceret, hunc etiam Markhagium, qui apud eos Ibraimus est, una secum in conspectum Caesaris produxisse, nimirum, ut qui tantum de se Caesari polliceretur, ut in subiuganda Pransylvania, omnem statim opinionem esset superaturas, non tantum nomine, sed ex facie etiam notus ei in posterum esset. Quo tempore id etiam palam est, 8inano ad Caesarem ingredienti, spectantibus id ipsum nostris quoque Legatis, braimum scripta sua in manus tradidisse, in quibu haud dubie ea erant annotata, quae ille de ransylvania praestiturum se promiserat, ut Caesaris assensu comprobata, vim ei ad patrandum, atque audaciam adderent. Illud vero maxime omnium ab universis, et singulis esse considerandum, quodsi nunc Transylvani, desertis Christianis, urcis adhaereant, Verendum imprimis esse, ne et a ceteria Christiani foederis proceribus, seu ineant, e Vincantur, et praesertim ab Archiducibus

Austriae, quos superioribus temporibus tot iniuriis, a Barbaris ipsis instigati, affecissent, infestis armis

petantur, nec ab iis, quantumvis in extremo discrimine positi, ullis a sidiis releventur. Quae omnia, et multa alia, in quibus recensendia, cum nota sint onmibus, tempus terendum frustra non est, eo nos adducunt, ut credamus, Turcis istis, qui Christianos omnes extinctos inpiunt, quo minus hactenus impiam hanc eorum in

150쪽

Τransylvanos mentem atroci aliquo facinore explere potuerint, non animum, sed occasionem tantum defuisse Quorum furenti in Christianos libidini subaervire, quid aliud esset, quam in sua aliquem viscera

ferrum stringere, aut eos iuvare conari, quibus paulo

post ipse quoque iugulum ait praebitum. Si itaque

patriae charatis nos movet, si alus, atque liberina obversantur animis nostris, nunc tempus est, ut ipsi vocanti Deo obtemperemus, miseram hanc servitutem, quam falso libertatem huc usque appellarimus, exuR-mus, et aut nos in pristinum statum, quod iuvat sperare, Christianorum adiuti armis vindicemus, aut honeste potius omnes cadamus, quam desertore communis omnium Christianorum causae nostraeque Simul salutis, per omnium, et qui nunc vivunt, et qui deinceps victuri Aunt, hominum ora circumferri nos patiamur.

De consiliis Transylvanorum in tanta rerum distinctil-tate initis.

Cum in hanc sententiam multa fuissent ultro cibroque disputata, placuit tandem ordinibus, ut non eo tantum, quod Caesar iuberet, delectua haberentur, sed, ut, cum Princeps opportunum iudicaret, cuncti statim, quo usus postularet, armati convenirent. Additum etiam eat ad veterem militiae ordinem, quo ex instituis provinciae, a vicenis portis tributariis singuli equites, itidemque pedite in bellum mittuntur, ut decimus quisque ex omni plebe Transylvanica, ad subitos casus ita armis instructus domi se contineat ut

SEARCH

MENU NAVIGATION