Magyar historiája, 1592-1598. [Commentariorum de rebus Ungaricis libri qui exstant] A szerzö ...

발행: 1866년

분량: 428페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

391쪽

quod postquam Sigismundus rinceps forte e vivis excedens, quod Deus averteret, aut alia aliqua ratione imperio ransylvaniae se abdicaVerit, plenarie cesserit, et Imperatori eam resignaverit, ad idque universi Transylvaniae Status atqueordines solenni iureiurando, spontaneum, liberum, et benevolum praebuerint assensum tum Imperator quoque ipse in gubernatione Transylvaniae iisdem consiliariis utetur. Privilegia omnia, iura, ordines, immunitates, libertates, status donationes, et reliqua omnia obserVabit, ac rata firmaque habebit officiales praecipuos proVinciae Ungaros habebit. Religionis negotium in praesentiatatu iuxta articulos provinciae, e tempore quo rebelles sunt condemnati, et sequentibus Comitiis usque ad hoc tempus editos, relinquet, idque ipsos quoque omnibus viribus suis Imperatori consulturos. Haec ultro citroque iurata, ac publicia tabulis consignata

sunt, atque Alberio Seuve Regi Iudici ibini in

archivis asservanda tradita fuere, una cum literis, quas Imperator fise Legatis habendae gratia ad Ordines dederat. In iis significat, quam sollicitas ipse cum Sigismundo Principe aliquot iam annis deliberationes habuerit de salute ac incolumitate huius provinciae procuranda, cuius rei ut firmiora possent fundamenta poni, certas se cum Sigismundo riincipe ratione inivisse, et ad eas transigendas plenis cum mandatis legatos misisse, quibus ut fidem habeant, deque sua in provinciam benignitate atque cura spem optimam foveant, magnopere ab ordinibus Regni contendere.

392쪽

De aledictoria r ncipis ad Oreum oratione.

Ρrodierat triduo ante cumLegatisCaesaris ipsemet quoqueῬrinceps in exterius Palatium, ubi Comitia habebantur, partim honoris causa, partim vero ut iurament ab iis peracto ordinibus Regni Valediceret, causasque sui discessus ostenderet. Sed ingenti dolore animi manantibusque prae sollicitudine lacrumis impeditus, respondit in aliud se tempus sermonem suum dilaturum esse. Qua expectatione triduo elapso tamdem . Aprilis prodiit, et in frequentissima Caesareorum Legatorum, Consiliariorum, aliorum Regnifrocerum atque ordinum omnium corona Meminisse, inquit potestis, quam benevole et amanter me ab ipsis pene teneris unguiculis praeter meum meritum in Ρrincipem vobis elegeritis. Quo in supremo dignitatissastigio, ea ego quoque fide versatus sum, ut meo

iudicio nihil inde usque ab initio praetermiserim, quod quidem ad gloriam nominis Divini publicamque patriae

salutem sacere Videretur. Hoc Ver quo commodius facerem, religioso me iuramento paucis ante annis ad hoc adstrinxi, quod ego nullo unquam post hoc tempore, uua ratione Barbaris confoederari velim. Non me quidem latet, multas esse et regiones et nationes quod quidem pace earum dictum velim, neminem enim nominatim perstringo), multas inquam esse nationes. quae inter duos potentissimos orbis terrarum monarcha media consilia esse sequenda censeant, et pertinaciter statuant. At enimvero norunt omnes, qui Principatum aut gesserunt, aut vero gerunt, et ego ipse multa iam experientia odoctus loquor, nunquam media

393쪽

consilia regnis ac potestatibus fuisse salutaria, neque etiam ullo modo esse posse. Nam quod quidam cum exteri tum vero nostrates, nescio quod otium atque securitatem ex Turcica confoederatione sibi somniant,

tot certe ut dicitur coelo a Veritate rei aberrant. Nam primum quidem Deo ipsi ter optimo Maximo rem longe ingratissimam faciunt, qui mavult pro gloria

nominis sui ac defensione Ecclesiae vitam et sanguinem, si ita necessitas postulet, profundere, quam immanissimam Barbarorum crudelitatem, non olum assensione, sed etiam viribus nostris, quocunque tandem modo promovere. Sed et Barbaros ipsos, quibus impia hac gratificari videntur, inferenda potius poena quam referenda gratia hoc eorum factum compensaturos esse plane dubium non est. Nihil enim aliud magis intendunt, quam ut Christianis populis a se invicem dissociatis, Vires eorum enervent, dataque occasione eos simul omnes imparatos opprimant Quo ipso tempore sero nimium animadvertent, media sibi consilia captatae pacis nequaquam salutaria fuisse. Ego vero diversam omnino sectatus conservandae patriae

rationem, plurimis iuratorum Christiani nominis hostium iniuriis lacessitus, malui Christianis Ρrincipibus

me associare, quam foedus Turcicum prosequendo ut tum impedimentum victoriis fratrum nostrorum Obiicere. Qua in re scitis bene, nulli me labori, nullique periculo pepercisse, ut laudabilem contra professos Christiani nominis hostes operam naVare possem Meministis enim, quoties me, salutemque meam extremo discrimini pro salute patriae obiecerim, et quamvis non paucas domi manendi causas saepe habuerim,ri men Oram praeAensque semper susceptis expeditionibus interesse, oculatusque vestrarum virtutum testis,

394쪽

304 Io. DECII BAROVII nostrarumque copiarum imperator esse voluerim. Quam meam tuendae conservandaeque patriae promptitudinem, iis et successibus, gratiis atque ornamentia divina ad hoc usque tempus providentia condecormit, atque remunerata est, ut non solum sartam tectamque Dei beneficio conservaverim hactenus patriam, sed etiam nominatissimis arcibus oppidia urbibus, amplissimiaque provinciis atque territoriis adauxerim atque amplificaverim. Ad haec id etiam effeci, ut quod Christiani Orbis Imperator iure suo armisque repetere posset, id sponte nobis remitteret, liberamque provinciam nostram reliquis imperii membris associaret ac annumeraret, omnibusque praesidiis ac liberalitate contra proseaaon Christianorum hostes defenderet. Quod tua beneficium, ut ego quoque qua possem grati animi significatione declararem, multis sane gravibusque de causis statui regimen huius provinciae resignatum de manu quasI in manum eius attribuere. rincipio enim aestiam divinitus credo quidem ob multiplicia mea peccata ita esse orbitate punitum, ut ego nullos habeam, possimve sperare imperii haeredes. Quod quum ita sit, equidem multis modis longe consultius fore iussi cavi, si me vivo eum mihi designarem successorem, qui omnia vestra privilegia donationes, pacta con lventa, iura denique omnia religiosa asseveratione sponderet se confirmaturum, quam me satis forte ub llato de possessione Regni mutuae excitarentur digladiationes. Quid enim e perniciosius, et toti huic provinciae damnosius excogitari posset quam ut post sata mea, variae de principatu altercationes suborirentur, iisque ita ordine omnes labefactarentur, ut inter

reliquos litigantes haud Afficulter Turcae tanti mo

menti provinciam occupare possent quod ne fieret, et

395쪽

DE REB. VNG. DEC. XI. L. I. 305

totius Christiani Orbis multum interest, et meo imprimis consilio caveri portet. Quum enim haec regio imprimi sit horrcum Europae , ac propugnaculum Christiani Imperii circumvicinarumque regionum longe munitissimum, summo certe studio mihi incumbendum in id fuit, ut mature saluti eius ac incolumitati prospiceretur. Deinde nequaquam os latet, quam multiplicibus undique circumiacentium nationum odiisse

tamur, praesertim Ver qua rabie urcarum premamur, qui nihil unquam antiquius habent, quam ut hanc provinciam sub iugum crudelissimae servitutis mittant. In hac periculi magnitudine, ultimaque defendendae patriae necessitate, equidem nullam meliorem rationem fore putavi, quam ut summo Christiani orbis Imperatori curam eius resignarem; nam si conserVari adversus tanti hostis molitiones haec regio debet, Caesareis opibus atque praesidiis certe longe magis, quam ullius privati hominis patrocinio servari poteri Nam quod quidam obiiciunt, inauditam esse hanc rem, omnibusque historiis incognitam, ut quis imperium regni sui resignet, alterive cedat, multis exemplis id salsum esse demonstrari potest. Si quis enim historias Orientalis atque occidentalis Imperii legerit, et quidem cum intellectu atque iudicio legerit comperiet profecto nequaquam deesse quam plurima exempla huic similia. Legimus enim Diocletianum, Leonem Isauricum, Leonem iuniorem, et patrum nostrorum memoria Carolum Quintum, ac denique nuper admodita Ducem Bavariae imperium reaignasse. Si tantis monarchis, qui longe potentiora regna gubernarunt, licuit privati otii gratia gubernaculis se abdicare, quanto magis licebit mihi publicae salutis causa idem facere, praesertim cum illi privatis rebus studentes otium untaxat securita-

396쪽

temque vitae cum iucunditate coniunctam sectati sint: ego vero ob publicam patriae salutem id faciam. I enique non disputo in praesentiarum, quo iure olim Transylvania ab Ungaria sit divulsa, quave ratione Principes, qui me in gubematione praecesserunt, Provinciam hanc gubemarint hoc tantum dico et ass Vero, TransylVaniam inde usque ab initio legitimum corona Ungariae membrum extitisse. Quid iniqui igitur esse potest, si quo antea ipso iure pertinuit, emdem non armis ac violentia, sed iure legitimaque ration reducatur, et quod armis a summo Christiani orbis Monarcha repeti posset, id legitimis pactis legitimo possessori restituatur 3 Equidem per aetatem mihi iis rebus interesse non licui Verum non dubito complures ex Vobis esse eius aetatis, qui et meminemn et interfuerunt unioni illi, quam Divus Ioannes Secundus agitavit, dum esset in rivis, sed morte praeVentus. ad umbilicum perducere non potuit. Ossem equidem et plures huius mei consilii rationes afferre, sed cum sapienti uniuscuiusque vestrum iudicio cogitanda eas relinquam, ei labori supersedebo. Quod superest, scio me ob multiplices iuvenilis aetatis naevo tam imprudentia, quam aliis modis multa deliquisse, quae in summo hoc fastigio dignitatis fieri minime debeant. Sed cum in id emper meo quidem iudicio omnibus

nervis die atque nocte incubuerim, ut Divini nominis gloria promoVeretur, salvaque patria sarta tecta' que maneret aequum certe fuerit, ut a quid praeter spem Vestram evenerit, id mihi hac hora benigne condonetis. Si quis mihi obiiciat, rigidius me, ac severius. quam forte decuisset, imperium exercuisse id quidem non diffiteor, sed interim iusta mei consilii rationes habeo. Ρraevidebam enim, ac ipsa re deprehendebam

397쪽

D REB. VNG. DEC. XI. L. I. 307

fore, ut nisi eam severitatem adhiberem, currus bovem traheret plurimaque praeposter ordine gererentur. Id vero ne fierea, mei muneris fuit providere, et ne contagione morbi sincera pars quoque traheretur, putrida membra tempestive resecare. Equidem in posterum quoque ubi ubi terrarum futurus sum, memoriam Vestri, nullo unquam tempore deponam, sed sedulam vestri curam etiam absens habebo. Vos interim hortor, ut quam fidem duplici iam iuramento Christiano

Caesari devinxistis, eam sartam tectamque ei semper conservetis. Haec cum dixisset, lacrymantibus prae- dolore oculis finem perorandi secit, tanto cum omnium dolore, ut pauci lacrymas tenuerint. Respondit nomine

ceterorum legatorum Stephanus Zuhai Episcopus Uaciensis, paucisque praemissis Sicut, inquit, datis literis Caesar Rudolphus obnixe institit, ut mutato hoc

profectionis consilio, in gubernatione serenissimefrinceps, perseverares ita nos quoque hac hora, quam possumus humillime oramus, ut in hac nobilissima provincia permanendo inchoatum semel victoriae contra Barbaros cursum eliciter continues. Cum haec

Zuhai diceret Princeps magnis cum suspiriis Sero, inquit, sapiunt Phryges. Is interruptam continuaturus orationem: Quandoquidem, inquit, in proposito prosectionis perseveras, Princeps inclite, ex eo colligimus divino quoque fato hoc ita esse constitutum. Quapropter boni Caesar quoque noster consulit promptitudinem vestram, ac re ipsa ostendet, et te tuamque dignitatem, et populos tuos singulari sibi curae atque cordi sore. Respondit rinceps, interpositam eorum protestationem, et ad remanendum invitationem nimis iam seram esse. Se quidem in fide Caesari data constantissime perseVeraturum esse. Sed Caesaris rursus 20.

398쪽

308 IO. DECII BANU Hesse ossicii, eam huius provinciae curam habere, ne quid iure in ea desiderari possit. Eam enim esse huius provinciae dignitatem eaque cum laudo operam Suam

bello uresco navasse, porroque navaturam esse, ut

nulli totius orbis terrarum Regioni sit ullo nomine secunda. His ultro citroque habitis sermonibus, respondit publico nomine ordinum Regni Demetrius Na- pratus Episcopus atque Cancellarius. magno cum animi dolore accipere ordines valedictionem Principis, quem ipsi ut filium enutriverint, utque patrem coluerint. Sed quum non deceat sapientes eius rationes excutere, ac liquidius inquirere, se gratias ei pro paterna gubernatione agere, Veniamque suorum erratorum precari, ac non solum perpetuam eius memoriam grata mente retinere velle, sed Deum quoque orare, ultrincipis mentem, consilia ac actiones omnes clementer

regat, atque gubernet Princeps ad haec: Hactenus inquit, Princeps vobis atque Dominus haereditarius extiti imposterum non me Dominum ac herum obis, sed benevolum atque amantissimum fratrem atque amicum semper et ubique fore profiteor. Si quid est in quo vobis universis ac singulis ex animi vestri aententia gratificatus sum, ac publice vel privatim prosui, est quod et ego mihi gratuler et vos illustri gratia exobpiatis. Sin vero quid commissum est, Vestrae est aequitatis id totum mihi condonare. Haec cum dixisset, non secus omnibus atque vivam eius sepulturam ingenti dolore atque deploratione prosequentibus, ac nunquam amplius Vivum eum Visuros prae nimia moestitia ario stantibus, ipsemet quoque lacrymis obrutus, in intimum

conclave se recepit s

399쪽

DE REB. VNG. DEC. XI. L. II. 309

LIBER SECUNDUS.

De eaepedittone clanctuaria adversit Iaurim is Christianis Τιscepta.

Excepit tristem hanc actionem faustissimus nuntius de capto Iaurino, quod iisdem diebus Adolphus

Comes SchWargenburgicus et NicolausPalfius mira Dei providentia ac singulari stratagemate in potestatem Christianorum redegere Tentata enim irrito conatu oppugnatione Iaurini, accepta non exigua clade Comitem Schwargenburgicum Imperator ad se VocaVerat, eumqueῬraga ad stragem Barbaris quocunque modo inserendam faustis ominibus summo cum imperio in Ungariam ablegaverat. Is memor mandati, animadverso quantum periculi a Iauriensibus Turcis non solum reliquiis Ungariae, sed etiam toti Germaniae incumberet, omnem animi intentionem ad eius expugnationem applicare statuit. Itaque Comarum prosectus, in id imprimis omni cura atque vigilantia incubuit, ut tormentum illud ligneum a Francis primum mirando prorsus artificio his proximis annis inVentum quam posset occultissime consciendum curaret, cuius impingendi quae sit ratio, nec nisi a paucissimis scitur, nec si sciri etiam posset, publicis literarum monimentis ad notitiam multorum propagandum videretur. Hoc igitur tormento confecto, alterum id fuit in quo satageret.

400쪽

ui per captivos ac exploratores lucicos iuxta atque Ungaricos, aliosque rusticos, quibus libera hinc inde commeandi facultas erat, de omni statu portarum, propugnaculorum, transituum, Viarum, Semitarum, et pontium, qui tam extra quam intra ciritatem sunt, certo cognosceret. Quod ubi praestitum est, quum nostri copiosa nive et fluviorum inundatione Variisque Ventorum tempestatibus impedirentur tamen quam pomunt occultissime copias Comarinum convenire iubent. In

iis fuere mille selectissimi equites, totidemque pedites Ungarici, nongenti Galli, totidemque Vallones CCC

Strigonienses, et L Comaromienses Germani at

phracti Cum his igitur copiolis XXVII. Martii Co-

marino horam circiter primam pomeridianam iter capiunt, et ponte, qui praecedente eius diei nocte in Danubio velocissime ex navibus compactus erat, Danubium faustis ominibus traiiciunt Simulac enim oram Comarino soluerant, extemplo duae aquilae exercitui supervolitare, et non parvo intervallo progredientes

subsequi conspectae fuerunt. Quibus in aerem dilapsis, alia rursus quod mirere aquila superVenit, ac frustum carnis rostri tenens capiti Nicolaiialfi placide supervolitans deprehensa est. Quo viso Palfius boni id ominis loco accipiendum ratus, occasione inde sumpta milites omnes bono esse animo iussit mi accessit et pica quaedam, quae virgulam ore tenens tamdiu euntes comitare visa est, donec ad ripam fluvii cuiusdam pervenissent. Ibi virgulto placide deposito in aerem se sustulit. His auspiciis in meliorem spem erectitam duces ipsi, quam milites, confestim antecursores expeditissimos equites quaquaversum dimittunt, eisque mandant, ut vias omnes atque transitus obsideant), quibus Iaurinum ituros attentissima cura observent,

SEARCH

MENU NAVIGATION