Exercitia spiritualia S. Ignatij Loyolae, Societatis Iesu fundatoris : cum breui instructione meditandi ex ipsismet exercitijs deprompta : et breue sanctissimi D.N. Alexandri VII de indulgentia plenaria pro ijs, qui exercentur

발행: 1663년

분량: 273페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

31쪽

conseqtaendum illud, quod tunc quaerit, acriter laborare , perinde ac si nihil boni postea esset repei turus. Quinta est : quδd admonendus est is , qui exercit

tur, ut cum in quotidiano quolibet Exercitio, ex quinque infra describendis, expendi debeat uniuS horae tempus , curet semper animi quietem in hoc leperire, quod plus temporis potius, quam minus insumpsisse, sibi conscius sit. Frequens est enim Daemoni hoc ageret , ut praefixum meditationi, vel orationi temporis spatium

decurtetur.

Sexta est: quδd, cum facile sit ac leue, affluente eon

solatione, integram contemplationis horam traducere, dissicillimum e contra incidente desolatione, idcirco aduersus tentationem, ac desolationem semper pugnandum est, producto vitia praefinitam horam exercitio, vincendi gratia. Ita enim non solum discimus resistere aduersario ; sed eum etiam expugnare .

Septima est: qudd ei, qui a negotiis liberior est,& fructum consequi spiritualem optat , quam possit maximum , tradenda sunt omnia Exercitia eodem , quo procedunt, ordine. In quibiis secundum successiim communiorem tanto maiorem faciet progressum spiritualis vitae 3 quanto magis ab amicis, notis que omnibus , & ab omni rerum humanarum solicitudine sese abduxerit: ut si ab aedibus pristinis migret in domum, cellamve aliquam secretiorem , unde ipsi liberum, securumque sit egredi ad Matutinum, sacrum Missae, vel ad Vesperarum ossicium, cum libuerit, audiendum, absque familiaris cuiusquam interpellati ne . Ex qua quidem loci secessione , inter alias multas

commoditates, hae tres praecipue eoosurgunt. Prima ,

quod exclusis amicis & familiaribus, negotijsque minus recte ordinatis ad Dei cultum; gratiam apud Deum D n

32쪽

mediocrem meretur . Secunda , quod per huiusmodi secessum, Intellectu minus quam antea distracto in diauersas partes, sed collecta, redactaque omni cogitat1 ne ad rem unam , icilicet ad obsequendum Deo Creatori suo , & saluti animae suae consulendum , multo liberius , ac expeditius utitur naturae viribus in quaerendo eo, quod desiderat tantopere . Tertia , quod quanto se magis reperit anima segregatam, ac solitariam 3 tanto aptiorem se ipsam reddit ad quaerendum , attingendumque Creatorem, & Dominum latim : ad quem insuper ,

quo propius accedit , eo melius ad suscipienda bonitatis diuinae dona disponitur.

35쪽

Reatus est homo ad hunc finem, Ut Dominum Deum suum laudet, ac revereatur, eique seruiens tandem saluus fiat . o EIiqua vero supra terram sita, creata sunt hominis ipsius causa, ut eum ad finem creationis siue prosequendum iuuent .m TNde sequitur utendum illis, vel abstinendum eate-V nus esse; quatenus ad prosequutionem finis vel conserunt, veI Obsunt.

Vapropter debemus absque differentia nos habere circa res creatas omnes prout libertati arbitrij nostri subiectae sunt, & non prohibitae ita ut quod in

nobis est non quaeramus sanitatem magis, quam aegri tudinem : neque diuitias paupertati, honorem contemptui, vitam long m breui praeferamus: Sed consentaneum est, ex Omnibus sta demum, quae ad finem ducunt, eligere , ac desiderare .

39쪽

EXAMEN PARTICULAREEt quotidianum,tria tempora complectens, ad dispositionem fusiac dulicem discupionem aςςommoda.

PRimum tempus est matutiniim, quo debet homo, statim dum a somno surgit, proponere diligentem sui custodiam,circa peccatum, aut vitium aliquod particulare, a quo emendari cupit . SEcundum est pumeridianum , in quo petenda est a Deo gratia,ut reminisci possit ille, quoties in peccatum,seu delictum illud earticulare inciderit, & in posterum cauere. Deinde priorem faciat discussionem,exigens ab anima sua rationem de peccato,seu vitio iam dicto , &singulas diei partes Praeteritas percurrenS, ab ea hora, qua surrexit,vsque ad praesentς quoties ilFud commiserit, &punba totidem signet in priore linea figurae subscriptae :quibus reractis , denuo proponat per spatium diei reliquum diligentius sese cohibere. TErtium erit vespertinum tempus, in quo, post coenae horam,facienda est discussio secunda, percursis itidem horis singulis, ab examine priore usque ad praesen

lapsis: & eodem modo rememoratis, enumeratisque vicibus,quibus deliquerit, parem eis punctorum numeruir

signabit in pqsteriore line figurae sequenti similis, d hoς

praeparata . Iditioner quatuor antites ad Dcitiorem, σ celeriorempeccati, seu vit, cin uis extirpationem .PRima est, ut quoties id peccati, seu delicti genus homo commiserit, manu pectori admota, doleat de lapsu, quod fieri potest etiam assistentibus alijs, nec adue

SEcunda est, ut sub noctem numeratis,comparatisque inuicem punctis linearum,quarum prior priori exa', i mini,

40쪽

mini, posterior posteriori assignatur; attendat, an a priori examine usque ad secundum aliqua successem eme

datio .

TErtia est,ut conserat diei secundae , atque praecedentis examina inuicem: considerans, ecquid sibi emendationis interuenerit . OVarta, ut, collatis hebdomadarum duarum inter se examinibus; pari modo favitae , vel omitia emendationis rationem habeat.1Tem notandum est, ex sequentibus figuris primam ca te ris longiorem deputari diei primae, puta Dominicae: secundam vero diei Lunae paulo breuiorem: re ita deii ceps: cum rar sit diminui in dies erratorum nuruum .

SEARCH

MENU NAVIGATION