Exercitia spiritualia S. Ignatij Loyolae, Societatis Iesu fundatoris : cum breui instructione meditandi ex ipsismet exercitijs deprompta : et breue sanctissimi D.N. Alexandri VII de indulgentia plenaria pro ijs, qui exercentur

발행: 1663년

분량: 273페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

61쪽

Secundum Exerestiun . Praeparatoria oratio eadem quae supra. P Rius praeludium eamdem exigit constructionem loci,

ut in piacedenti meditatione. Posterius vero fiet, poscendo id, quod hic quaerimiis, dolorem scilicet intentum de peccatis, atque abundantem

fietum a

Punctum primum, sit processus quidam,per quem peccata totiu vitae in memoriam reuocantur, percursiS gradatim, discussisque annis, & spatijs temporum singulis . Qua in re triplici iuvamur compendio: consideratis vi-Ωicet locis habitationis nostrae, conuersationum modis,& ossiciorum, seu negotiorum, quibus iuncti sumus, generibus diuersis. Secundum est, peccata ipse perpendere, quanta sit foeditas, & nequitia singulorum ex natura sua, si vel

prohibita non essent. Tertium est, considerare meipsum , quisnam, aut quam lis sim, additis exemplis, quae me in maiorem mei contemptum trahant: Vt si mecum reputem , quantulus sim ad hominum omnium coetum comparatus : quid deinde sit multitudo uniuersa mortalium , si cum Angelis , Beatisque omnibuS conferatur . Post h*c attendendum est,

quid rei sit tandem quicquid est creatum , prae ipsis Deo

Creatore . Iam quid homuncio ego vittis este possum 'Demum inspiciam corruptionem A ei totius, Prauitatem animae, atque corporiS foeditatem: ac me tanquam avicus , siue apostema esse ducam, ex quo tanta sa-ities Peccatorum , tantaque vitiorum lues defiuxerit . Quar

62쪽

Quartum est, cogitare quid sit Deus, 'uem ita offendi: collectis, compalatisque persectionibus, attributis Deo ut propriis, cum appositis meis viiijs , atque defectibus: summam scilicet eius potentiam , sapientiam,

bonitatem , de iustitiam, cum extrema mea infirmitate ,

ignorantia, malitia, di iniquitate conferendo.

in intum , In exclamationem prorumpere , ex eo motione affectus vehementi, admirando valde quomodo creaturae omnes discursu facto per singulas me sustinuerint tamdiu, & hucusque viuum seruauerint: quomodo Angeli, diuinae iustitiae gladium ferentes, aequo me animo tulerint, custodierint, suisque etiam iuuerint suffragijs : quomodo pro me intercesserint Sancti: quomodo Coelum, Sol, Luna, & alia Sydera , Elementa , cunctaque Animantium genera,& Terre germinridebitqvindictae loco; mihi seruierint: & quo denique modo non absorbuerit me dehiscens tellus, Sc mille insernos reserans, in quibuε perpetuas pinna. daturu. essem . Terminanda demum erit haec meditatio per Coli quium , extollendo infinitam Dei misericordiam, & gratias pro viribus agendo, qubd vitam ad hunc usque diem plorogauerit. Vnde, proposita in futurum mei cmendatione, recitabo semel, Paser xiser.

63쪽

REGULAE ALI OT AD MOTUS

anima,quos diuersi excitant Spiritus aiscernendos, Di bonisolum admittantur,ct pellamur mali. P Rima Regula est: Quod illis,qui facile peccant leth,

liter,& peccatum peccato addunt, fere solet inimicus noster illecebras carnis, di sensuum delectationeS obijcere,Vt eOS teneat Peccatis plenos, ac semper cumulum adaugear . Spiritus vero bontis, e contrario,conscientiam illorum pungit assidue, & per θnderesis, rationisque ossicium a peccando deterret .

SEcunda: Quod alijs hominibus, qui se a viiijs, & pe

catis purgandos curant, solicite,& in obsequij diuini studio magis, ac magis in dies promouent, immittit spiriuetus malignuS molestias, scrupulos,tristitias,rationes falsas,& alias id genus perturbationes, quibus prosectum illum impediat. Spiritui autem bono ex Opposito proprium , consuetum 'ue est recte agentibus animum, ac vires addere,consolari,deuotionis lacrymas ciere, iliuitiare mentem,& tranquillitatem dare : sublatis obstaculis omnibus, ut expeditius, alacriusque per opera bona semper ultra ten

dant .

TErtia : Quod spiritualis proprie consolatio tunc esse

noscitur, quando per internam quandam motionem exardescit anima in amorem Creatoris sit: nee iam creaturam ullam,nisi propter ipsum, potest diligere. Quando etiam Iachrymae funduntur amorem illum prouocantes , siue ex dolore de peccatis profluant, siue ex meditatione passionis Christi, silue alia ex causa qualibet in Dei cultum , & honorem recte ordinata . Postremo, con latio quoque dici pqtest, Fidei, Spei, & Charitatis quodlibet augmentum . Item laetitia omnis , quae animam ad caelestiiim rerum meditati0nem,ad stridium sallitis,ad quietem,& pacem cum Domino habendam solet incitare. inarta : Quod spiritualis e contra de Iatio vocari debet quae utS animae obtenebratio,conturbatio, initia

64쪽

gatio ad res infimas, seu terrenas : omnis denique inqui ludo,& agitatio,siue tentatio,trahens in dissidentiam salute,& spem,chalitatemque expellens: unde se anima tristari, tepescere, ac torpere sentit,& de ipsius Dei Creatoris sui clementia prope desperare. Sicut enim cons lationi opponitur desolatio 3 ita etiam , quae ab utraquo oriuntur,cogitationes sunt inter se prorsus oppositae.

QVinta: QMd tempore desolationis nihil delibera

dum, aut innotiandum est, circa propositum animi, 'aut vitae statum, sed in eis perseuerandum, quae fuerant prius constituta, puta praecedente die, vel hora consolationis . Quemadmodum enim dum fruitur quis consolatione illa quam diximus, non proprio suo, sed boni spiritus instinctii regitur; ita, obuersante sibi desolatione , agitur a malo spatitu, cuius instigatione nihil unquam re-

ei e conficitur.

SExta : Quod tametsi desolatione affectus homo priora

sua colafilia minime debet immutare; expediet tamen prouideri,& augeri ea, quae contra desolationis impulsum tendunt: qualia sunt,insistere orationi, cum discussione sui, ac poenitentiae aliquid assumere .

SEptima: Quod quamdiu premimur desolatione, cogistandum est,nos interim relinqui a Domino nobis ipsis, Irobationis causa , ut per naturales quoque vires instillius inimici nostri obsistamus : Id quod possumus haud dubie,assistente nobis iugiter praesidio diuino , licet tunc nequaquam sentiatur , eo quod feruorem pristinum charitatis Dominus subtraxerit, relicta nihilominus gratia , quae ad bene operandum, & ad consequendam salutem satis

esse queat.

OClaua: bd hominem tentatione pulsatum mire

iuuat patientiae seruandae studium : ut quae vexationibus hiliusmodi proprie opponitur,& e diametro resistit. Accersenda etiam spes est , & cogitatio adfuturae breui consolationis: si praesertim per sanctos conatus, in sexta regula sigratos,desolationis impetuS frangatur .

65쪽

Nona: Quod causae desolarionis tres sunt praecipuae Prima,quia propter nestram in spiritualibus studijs,

seu exercitijs tepivitatem , atque acediam1 consolatione. Diuina merito priuamur. Secunda Vt Probemur, quinam sumus,& quomodo in Dei seruitiam, & honorem, absque praesente quodam consolationum, donorumque spiritu lium stipendio nosmet impendimu . Tertia, Vt certi plane simus nostrarum virium non esse vel acquirere, vel re tinere seruorem deuotionis vehementiam amoris , abu dantiam Iachrymartim, aut aliam quamlibet internam

consolationem: sed omnia haec gratuita esse Dei dona iquae si vendiremus nobis ut Propria,superbiae,& vanagloriae crimen, non siue salutis graui periculo, incursuri

DEcima: QSod fruenti homini consolatione, prospi

ciendum eii quo se Pacto gerere poterit desolatione deinceps occurrente, ut iam inde acrimoniam , & robur animi mature comparet,ad impetum eius reprimendum. VNdecima: Ut ille idem,affluente consolatione, selysium deprimat,ac vilifaciat quantum potest,reputando secum quam imbellis, quamque ignauus esse appatebit desolatione impugnante, nisi per gratiae, & consolationis diuinae opem cito subleuetur. Contra vero ille,quem d solatio molestat, aestimare debet,cum Dei gratia,se posse. plurimum, facileque aduersarios sum omneε deuicturum elis,dummodo in Dci virtute collocet spem suam, & ansemum suum corroboret

DVodecima: Qubd hostis noster naturam, S morem muliebrem refert,quoad imbecillitatem virium, &animi pervicaciam: nam sicut foemina cum viro rixans, si hunc conspexerit erecto,& constanti vultu sibi obsistere , abijcit illico animum,ac terga vertit: sin vero timidum , fugacemque esse animaduerterit,in extremam stirgit audaciam, de in illum serociter invadit , itidem consueuit Daemon animo, dc robore plane deititui, quoties spiritualem athletam corde imperterrito, ac fronte ardua tentationi-

66쪽

bita videt reIuctari . Sin autem trepidet ad primos impe is susti: cndos, & quasi a. imum despondeat ; nulla estuc λ a luper terram inimico illo tunc efferatior, acrcior, &Deis nacior in bommein, ur,cum pernicie nostra, malimiae, o icinataeque ilienta, Miae desiderium adimpleat. . cilaateitia : Quod idem inimicuS noster Betorem

uale ii H r nequiis; i cuiuspiam amatoris, qui puella rhoneliolum parentum filiam,vel uxorem viri alicuius icta volens seducere junim pere Procurat, ut verba, &conmia tua occulaa sint, nihilque reformidat mamis, ac aegre teri, quam si puella patri suo, vel uxor marito illa late faciat: cum Iciat hoc Pacto de votis, ac conatibus litis actum esse. Ad eundem n odum obnixe sata te Di bolus,ut anima, uam circumuenire cupit,ac perdere,fraudulentas :uas suggestiones teneat secretas . Indignatur velo ir alime,& Si auissime cruciatur, si cui vel consevionem audienti, vel spirituali homini molimina sua detegantur,a quibus ita excidere se funditus intelligit. DEcimaquaxta: Qu'd solet etiam aduersarius imitari

aliquent belli diicem, qui obsessam arcem expugna te, atque depraedari cupiens, explorata prius natura , &munitione l8ci,d iliorem parteat aggreditur:sic laimirum&ille circuit animam, & callide anquirit, quarumnam virtutum prφsidijs,moralium scilicet,aut theologicarum ipsa vel munita,vel destitiita sit: eaque potissimum parim, machinis omnibus admotis , irruit,ac subuertere nos spe-

68쪽

TERTIUM EX ERCITIVM

Post Praeparatoriam orationem, & duplex praeluditim, repetenda erunt praecedentia duo Exercitia , notatis punctis, seu locis , in quibus maiorem senserimus conso lationem, clesblationem, aut aliam quamcumque spiri-ttialem aflectionem , ac in illis diutius , diligentilisque immorandum erit: Deinde occurrente nobis spirituali motu, ad Colloquia, quae sequitiatur, tria veniemus . Colloquium primum sit ad Dominam nostram Christi Matrem, flagitando intercessonem eius apud Filium& gratiae impetrationem nobis tripliciter necessariae,

Primo, ut in internam criminuni nostrorum cognitionem, ac detestationem sententiamus. Secundo, ut operum nostrorum agnostentes, abhorrentesque ordinem perue sum , correcto eo, nosmetipsos tecundunt Deum recte ordinemus. Tertib , ut perspecty,& damnata mundi prauitate , a rebus mundanis , ac vanis nos recipiamus . His expletis , semel recitetur, Aue Maria .

SEcundum Colloquium fiat similiter ad Christum Dontinum , & Media . orem nostriim, ut illa eadem nobis impetret ab aeterno Patre . Subdetur in fine oratio, quae sequitur.

AN ima Christi fantifica me: Corpus Christi salua anguis Christi inebria me : aqua Lateris Christi lava me: palso Christi consoria me: o bone

IE, V exaudi me : intra rua vulnera absconde me : nαὼ permittas me separari a te : ab lioste maligno defende me: in hora moi tas meae voca me , & iube me venire ad te : ut cum Sahetis tuis lai dem te in saecula seculorum .p mena

Thrtium eodem processu faciendum est ad Deum trem , Ut triplicem illam gratiam nobis largiatur, Sin fine semel recitandum , n ur.

69쪽

conficitur ex Terti, repetitione.

Ponitu repetitio eiusmodi, Veluti quaedam eorum rumina io , quae meditatus sum aia Exercitijs prioribu : ut ea continue reminiscendo , discurat facilius intellactus sine divagatione. Adij cienda quoque erunt tria eadem Colloquia.

SEARCH

MENU NAVIGATION