Exercitia spiritualia S. Ignatij Loyolae, Societatis Iesu fundatoris : cum breui instructione meditandi ex ipsismet exercitijs deprompta : et breue sanctissimi D.N. Alexandri VII de indulgentia plenaria pro ijs, qui exercentur

발행: 1663년

분량: 273페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

41쪽

EXAMEN

CONS CIENTI AE

tationum genus: Vnum ex proprio surgens motu ipsius hominis: Reliqua vero duo extrinsecuS aduenientia,ex boni scilicet, vel mali spiritur suggestiolie. De Cogitatione . mobus modis elicitur meritum ex mala costitatione

in materia peccati mortalis, de qua hic sermo est . Primo , quando 1uggeritur de patrando mortali crimine cogitatio, sed ea confestim repugnando Vincitur. Secundo , quando prauae istiusmodi suggestioni semel, ac iterum repulsae, & subinde nihilominus reuertenti, continue resistit homo, donec penitus expugnetur: quod quisdem victoriae genus, merito alterum antecellit. Peccat autem leuiter aliquis , seu venialiter , quando

in suborta peccati mortalis cogitatione , aliquantulum moxatur, quasi aliscultando: vel quando aliqua obiter sensus delectatione afficitur, vel in ea retundenda sese exhibet negligentem . Mortale vero Peccatum, Per CO gitationem duobus modis admittitur . Primo, quando cogitationi peccati praebetur quacumque ratione assensus. Secundo, quando peccatum illud opere completur: idque grauius est priore , ex tribus causis: videlicet, ob maiorem temporis decursum: ob aetiim intensiorem: Mob plurium denique offendiculum,sive detrimentum. De

42쪽

De Loquel. - . etiam multifariam offenditur Deus : ut in V Blasphemia,& Ilii amento.Nam iurandum non est,

neque per creatorem, neque per creatura, ullas, nisi concurrentibus his tribus, Veritate, Necessitate, ac Reuerentia . Porro intelligenda est Necessiitas, non in ve .ritatis cuiuslibet affrmatione; sed ei tantum, quae cim ca spirituale, corporale, vel etiam temporale bonum allinquod, momenti est non leuis. Reuerentiam dicimus, quando astuniens diuinum nomen adhibet considerationem, ut Deo Creatori ac Domino debitus honor trisbuatur .

Sciendum est autem, licet Iuramentum temere, seu vane factum per Creatorem, sit grauius peccatum, quam per creaturam ; dissicilius tamen esse,per hanc, quam per illum licite iurare , seruatis debitiS circumstantijs,

quas diximus. Prim6,quia in mentione creaturae facienda per iuramentum, non ita excitamur, aut reddimur attenti; ut ex veritate, ac necessitare iuremus, sicut nomia nato rerum omnium Creatore . Secundo, eoqiiod ad honorem Deo exhibendum cum reuerentia , longe debi- Iius movemur ex commemoratione creaturae, quam ipsius Dei Creatoris . inamobrem iurare per creaturas, perfectis magis conceditur , quam crassioribus, siue idiotis :quandoquidem persecti, ex conlcmplationis usu assiduo,& illustratione intellectus, considerant propiuS , atqυα deprehendunt Deum secundum essentiam, Praescutiam ν,& potentiam sitam creaturae cuilibet inesse: unde ad praestandam illi debitam in Iuramento reuerentiam paratiores sunt alijs, qui eo persectionis nondum proiiecti sunt. Tertio, quia creaturis ad confirmationem iuramenti crebrius adscitis, periculum esset idololatitae: id quod im

43쪽

VItandum est insuper Verbum otiosum sinter alitata locutionis peccato quale esse intelligitur quodcumque nec loquenti, nec alteri prodest, nec eo et tantio animo proseletur, ut afferat utilitatem . E conuerso vero minime otiosum censendum est verbum illud , quodcumque ad animae vel propriae , vel alienae , aut ad corporiS, aut rei etiam temporalis commodum pertinet: aut certe ad tale quippiam ex dicentis mente dirigitur: etiam si ouis de negotijs loquatur, ab instituto suo alienis,ut Relig osus de bellis, vel mercimonijs . Caeterum ex sermone quidem,ad finem bonum ordinato, meritum contingit: ad malum vero finem,aut fiitiliter prolatus sermo, generat peccatum. Sunt & oris peccata, Mendacium, falsa Testimonia , Detractio. Nam detrahendum non est alteri,nec obmurmurandum . Reuelato enim mortali alicuius peccato, quod publicum non sit, cum mala intentione, vel graui damno famae alterius , mortale itidem peccatum committitur : veniali autem, veniale solum . Ad haec quotiescumque alienum patefacimus vitium, vel delectiti O ;nostrum ipsorum vitium , Oc desectum simul commonstramus . Verumtamen, ubi reeia mens est,de proximi delicto licebit loqui bifariam . Primb,quango publicum est, ut meretricium, vel damnatum in Iudicio, vel perniciosum, puta ob errorem publicum, animos conuersantium corrumpentem .

Secuniih , quoties occultum alicuius crimen indicatur alteri, per cuius subitentionem , ille releuari a peccato possit: dummodo rei huius probabilis aliqua ratio, vel

comes lira offeratur .

Possent inter oris peccata Irrisiones, Contumeliae , &alia id genus adscribs,

44쪽

De Opere . P Ropositis ante oculos decem Mandatis Dei, cum Ec clasiae Praceptis, de Iussis Maiorum seu Superiorum , aritimandum est , qui suid sit operis aduersus quodlibet

eorum,id peccatnm esse : leuiuS, aut grauius tamen , pro inaequali peccandi modo, & pro diuersa peccantium nabitudine . Porrb reduci ad Iussa ducimus Superiorum , Diplomata,seu Indulta Pontificum, pro Infidelium expugnatione, vel Christianorum pace,Concedi,atque promulgari solita: per quae ad confestionem peccatorum, & Eucharistiae sancta sumptionem, Christi fideles inuitantur . Peccat siquidem non leuiter, quicumque tam pias Rectorum Ecclesiae cohortationes , sanctionesque aspernari audet, ac transgredi .

46쪽

Ι. Gratias age. a. Pue lumen. I.Ex mina. q. DoL. Prorae.

47쪽

EXAMINIS GENERALIS

Modus a P Rimum punctum est, Domino nostro Deo , pro bene fcijs acceptis, gratias agendas esse . SEcundum , quod debemus pro cognitione, &expulsione peccatorum gratiam fagitare. TErtium , de admissis praesenti die peeeatis, rationem

ab anima nostra exigere, per horas singulas, ex quo iurreximus, vestigando . Et primo quidem Circa , cogitationem:deinde circa loquelam,atque operationem, eodem ordine, quo in particulari examine traditum est.

OVartum, poscere veniam de delictis ε

49쪽

ADDITIONES AD EXERCITIA

mesiiss agenda .PRima est: ut ego, post cubitum ante somnum, modico

temporis spatio, quo recitaretur semel Angelica s, lutatio, cogitem de hora, qua surgendum mihi erit, & de exercitio faciendo. Secunda: vi expergefactus, statim, exclusis omnibus alijs cogitationibus, animum ad illud applicem, quod in primo mediae noctis exercitio contemplaturus sum : vseque maioris verecundiae, de confusionis gratia, exemplum mihi huiusmodi proponam : QSomodo miles aliquis si rei coram Rege suo, & coetu aulico erubescens, anxius& confunis : qui in Regem ipsum , acceptis ab eo prius beneficijs, donisque Plurimis ac magnis , grauiter delia quisse conuictus esset. In secundo itidem exercitio, reputans quantum peccauerim, fingam me catenis vinctum esse, ac protinus sistendum coram summo Iudice, sicut mortis reus quispiam, terreis ligatus compedibus, duci ad tribunal solet. His igitur, vel alijs, pro meditanda .rum rerum genere a coSitationibus imbutus, vestitu meo me induam. Tertia : ut a Ioco suturae meditationis,uno,uel gemino adhuc passu distans, per tantillum tempuS , quo percurri oratio Dominica posset, animo sursum eleuato, considerem Dominum meum IESVΜ, ut praesentem, & spectan tem quid nam acturus sum: cui reuerentiam cum humiali gestu exhibere debeam.

Quarta est : ut ipsam aggrediar contemplationem 3, nunc prostratus humi,& pronus,aut supinus iacenS:nunc sedens,aut stans: & eo me componens modo, quo sperem

facilius id consequi, quod opto. Vbi aduerti haec duo

50쪽

debent. Primum, qlibd si ste is genibus, vel in alio quouis situ, voti compos tam , nil requiram ultra. Secu dumquod in puncto, in quo assecutus fuero quaesitam deuotionem , conquiescere debeo sine transcurrendi anxietate,donec mihi satisfecero. Quinta: ut completo exercitis,sedens,vel deambulans, per quartam circiter horae partem,mecum dispiciam, quonam modo meditatio, seu contemplatio mihi successerit. Et si quidem male; inquiram causas cum poenitiidine, ac emendationis proposito: sin vero bene λ gratias Deo agam, eumdem postea modum obseruaturus. Sextar ut cogitationes,quae gaudinm afferunt, qualis est de gloriosa Christi Resurrectione, subterfugiam : quoniam talis quaelibet cogitatio impedit fletum, & dolorem de peccatis meis, qui tunc quaerenduo est: adscita potius Μortis , vel Iudicis recordatione. Septima : ut eamdem ob causam omni me priuem lucis claritate, ianuis , ac fenestris clausis tantisper, dum illic moror: nisi quamdiu legendum, aut vescendum erit. Octaua: ut a risu, verbisque risum prouocantibus maxime abstineam. Nonar ut in neminem oculos intendam, nisi salutandi, aut valedicendi poscat occasio . Decima: ut aliquam addam satisfactionem, seu poenitentiam : quae quidem in interiorem, & exteriorem diuiditur: Interior est dolor de proprijs peccatis, cum firmo proposito cauendi tum ab illis , tum ab alijs quibusvis in posterum, Exterior autem est fructus interioris: videlicet castigatio aliqua de commissis: quae ilibus potissimum modis anumi potest.

SEARCH

MENU NAVIGATION