Theologia dogmatica et moralis, ad usum seminarii Catalaunensis. Autore D. Ludovico Habert ... Tomus primus septimus Tomus primus. Continens tractatus de Deo uno & trino, angelis, atque mundi visibilis opificio

발행: 1736년

분량: 795페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

151쪽

r13 PRO LEGO MENA Contra I'. Falsum est Ecclesiam Romanam eos ordinasse eκ vocasse ad regimen artimarum. Lutherus non erat Episcopus, Oec ullius Ecclesiae pastor. Calvinus jactitat manus mas non fuisse pollutas foetido oleo, quo manus Sacerdotum Inaugurari solent. Contra χo. Si Ecclesia Romana eos vocavit demisit, ergo erat Apostolica Sc vera Christi Eccletia : quae enim ab Apostolis divisa est, & a Chri sto defecit, omni auctoritate & jurisdictione caret. Ergo rei sunt manifesti schismatis, uita pote quia vera Christi Ecclesia se separaverint. Αt, inquiunt, non nos separavimus, sed immerito & violenter ejecti sumus. Sed imponunt simplicibus, qui ignorant Historiam Schismatis de quo cit sermo. Nonne ipsi coeperunt seorsim

conventus agere Annon Ecclesia omnibus mo- 'dis studuit eos revocare ad sinum maternum,

'quem tandiu ipsis expandit, quandiu aliqua spes reditus eorum affulsit Qiud responderunt piis illis sollicitationibus, nili quod legitur in i S. articulo confessionis suae, scilicet omnem super stitionem vigere in coetibus, quibus Papa praeest, ἐκ eum qui iis sese admiscet, separatum esse a

Corpore Christi

' Contra 30. Ecclesia, quae totaliter a Christode- fecit , non potest ordinare nec mittere Pallores: atqui cx adversariis talis erat Ecclesia Romana' tempore scissionis; sic enim Calvinus scribit, lib. I. Institui. ca O..i. Doctrina citra quam Chriyianismus ' nsur constat, tota hepulta ct explosa est. Et in articu- lo tertio confessionis Calvinianae habetur : LV-' ' iat de l'Egi se a ete telleinem thi errompti, qu'il a falluque meti ait suscite des gens d'tine 'son extraordinatrex pota re esser luti se de nouυeau. Lutherus quoque tanquam Apostolus immediate a Deo mimis destio, o ait: opus minis erit ejus, ad quod vocatus sum

152쪽

s ta

TAEOLOGIAE. Ir 3 a Deo, aon accepi ab hominibus, neque per hominem; sed per donum Dei, o revelationem Iesu Christi. Hinc Dicunt 3 . suam missionem esIe partim ordinariam , partim extraordinariam. Nempe , in quiunt, alia est vocatio, seu missio fundame talis, qualis erat vocatio Aaronis & Apostolorum, quae fuit fundamentum missionis ordinariae Sacerdotum sibi succedentium, illa in vet crilege, haec in nova : alia collater iis, qual)s fulvmissio Prophetarum. Prima quidem iterari non potest, quin mutetur status Legis seu Religionis. Transato enim Sacerdotio, inquit Apostolus Heb. 7. necesse est ut oe Legis transatio fiat. Secunda potest saepius iterari , manente eodem statu Religionis, ut videre est tum in Prophetis, quos identidem Deus misit ad corrigendos pravos mores& tollendos ab usu si tum in Apostolicis viris, ut Eusebio Vercellensi, qui turbulentissimo Arianorum tempore per alienas Dioeceses disicurrebant, & Episcopos, ubi opus erat ordinabans. Porro ad alia necessaria charitatis officia vocatio expectanda non est , sicut ad extinguendum incendium, quod consumit vicinam domum, non expectatur Magistratus auctoritas : atqlle Lutherus dc Calvinus extraordinarie a Deo sus citati sunt, ut collabenti Ecclesiae succurrerent,& somnolentos Pastores , quemadmodum olimanseres, Gallis in Capitolium irruentibus, sopitos custodes, clamoribus excitarent. Quare, Inquiunt, non minus in sube Papistae a nobis inquirunt , quam alias Sacerdotes & Pharisii a Christo, in qua potestate haec facitis. Contra 1 o. Cum in Ecclesia identidem surgant. Pseudoprophetae ad seducendos homines, Deus ipse Deuter. I 8. v. 21. ded si signa. qnlbus Vcrus

Propheta dignosci possit. Unde S. Hieronymus in cap. 3. Isaiae, docet Prophetas mi Os ad Prae-

153쪽

r14 PRO LEGOMEN A ι dicenda quae non nisi longo post tempore Ventura essent, Prophetasse. nonnulla brevi tempore complenda , ut horum experimento auditores facilius adduceremur ad credenda remotiora.

Riqui Lutherus & Calvinus nedum probarent se a Deo extraordinarie mistbs, caraeteres, quubus b. Petrus epist. 2. cap. a. & S. Judas in sua epistola falsos Prophetas pincunt, utrique N vatori apprime conveniunt. At quippe homines audaces, sibi placentes, in conviviis suis luxuriantes , dominationem spernunt , majestatem autem blasphemant. Lutherus, inquit Calvinus epist. i magnis vitiis laborat. Apud Germanos Lutheranice vivere, idem est ac vo uptuOSe,

scripta eius daemoniis sunt plena, ex Theologis Tygurinis, ipsemet scribit lib. de abroganda Missia, sed ex colloquio cum daemone persuasum fuisse Missam abrogandam. Scripta Calvini non inspirant, scut Sanctorum libri, illam sapie tiam , quae desursum est, pudicam, modestam. sed quae ex zelo amaro proficisci rux, terrenam a nimalem , diabolicam, ut habetur Iac. 3. In iis quippe homo Petulans , & insolentissimae superbiae supra omnes mortales sese extollit i h mines etiam spectatissimos, & in Dignitate

constitutos, convitiis atrocissimiscontinuo Onerat, Maiestatem Divinam blasphemat, Deum

faciens tib. I. Instit. c. I 8. & lib. a. c. q. aucto Tem nom minus operis mali, quam operis boni,

aeque proditionis Iudae, ac confessionis S. Petri. Frustra dicunt Calvinistae se non esse discipulos Calvini, qui, ut homo errare potuit, sed Christi Domini ; namque adhaerent sectae, quam evi Mens est non esse a Deo, vel hoc solo titulo, quod collecta sit ab homine, quem Deus in hoco Pu, CxtraordinariC non misit, utpote hominem

stiperbum, tibi Placentem, contumeliosum ta

154쪽

riti

THYOLOGIAE. - rit Nec dicas Deum nonnunquam opus sirum perficere per homines impios , gratiam Sacramenti conferre per Ministrum sacrilegum. Id enim verum est duntaxat de concursu generali, quo Deus ordine naturae vel gratiae jam constituto, tanquam Primus motor concurrit ad exigentiam Causarum secundarum ad actiones bonas & malas, dat incrementum v. g. sementi furtivae, Perimpositionem manuum Pastoris impii imprimit characterem sacerdotalem in subjecto indigno. Sed absit, ut dicatur, Deum ut causam Particularem extraordinarie , & supra ordinem a se constitutu in eligere indignum verbi sui mini. strum 3 Peccatori .... dixit . . . quare tu enarras justiarias meas, ct assumis Testamentum meum per os tuum pPHl. 69. Contra 2'. Non licet domum alienam invadere , & omnem ejus supellectilem ejicere sub praetextu incendii, quod nec apparet, nec Praesumi debet : atqui conflagratio, quam Noratores praetexunt, nec a quoquam cernitur , nisi ab ipsis praedonibus, nec praesumi potest in Ecclesia, Christo dicente, Matth. 28. Ecce ego vobiscumsum usque ad consummationem seculi. Contra 3 o. Si antiqui Prophetae ordinem Leviticum a ministerio altaris removissent, & con- tempta Sacerdotum Aaronicorum successione, Sacerdotes ex alia Tribu & familia inaugurassent, profecto statum veteris Legis evcrrissent, dc alium substituissent, transeato enim Sacerdotio , necesse est , tir o Legis transeatio fat. Quo argumento Apostolus Hebr. 7. probat Per novum Christi Sacerdotium evacuatam fuisse Legem veterem : atqui Novatotes ordinem sacerdota Iem, qui ab Apostolis spirituali successione devocatione hactenus decurrerat, ficut in veteri L F ordo Aaronicus carnali generatione pro-

155쪽

116 PRO LEGO MENAPagabatur , subvertere praesumpserunt : manu armata , & instructo exercitu altaria suffode-Tunt, templa succenderunt , quae in eis erant sese ratiora Proculcarunt , omnibus Sacerdotibus hellum indixerunt , quos potuere, crudeliter enecarunt, & qui effugere manus eorum , in ilios anathema pronuntiarunt : Nous condamnom,

inquiunt in articulo 28. Confessionis suae, tourestis assemblera de la Papaste; ac tandem spreta, doquantum in ipsis fuit, abolita Apostolica successione , crearunt Pastores novae originis. Interim vero stomachantur, de modeste ferunt, quod cum Tertulliano lib. de praescript. capite 39. dc S. Paciano Epist. contra Novat. ab ipsistam inaudita & tam saeva molientibus quaeramus : sui estis p quando ct unde venisti r qua

potestate , limites meos commoves Z quid hic cereris haeretici ad voluntatem vestram seminatis, pasurist Mea es posessio, olim possideo, prior possideo, habeo oriagines Armas ab ipsis auctoribus, quorum fuit res: ust sum heres Apostolorum, Novatus novis linguis locurus syprophetavit Z suscitare mortuos potvit Z horum enim alia quid habere debuerat , . tit Evangelium novi juris indu

ceret. Sic Christus ipse missionem suam proba-Vit , meritoque Sacerdotes Aaronici ab illo petiissent ι quis dedisset ei hanc potestatem, uti ea opera non fecisset, quae ipsum a Deo exiisse manifeste declarabant. Joannes quidem Baptista nullum signum fecit; sed praeterquam quod er trie genere Sacerdotali, jusque habebat sedendi

in cathedra Moysis; miracula, quae in ejus nativitate divulgabantur per omnia. montana Ju

deae, & vitae ejus sanctitas testimonium perhibebant, quod esset Propheta Domini. Sanctus Eusebius Episcopus Vercellensis & alii, non sine

consensu ceterorum Episcoporum per alienas Dioeceses cucurrerunt ad reparandas ruinas ab

156쪽

THEOLOGIAE. I 2 Arianis sanctuario illatas , ordinandosque legitimos Paliorcs in Ecclesiis, quas furor Persecutionis invaserat. Nihil ei go Novatores juvant Prophetarum &aliorum Sanctorum exempla, tum quia illi sive ordinarie, sive extraordinarie fuerint missi, non taruerunt mediis , quibus suam missionem Pro- harent: rum quia Sacerdotum successionem non praesciderunt, Pastores novi. ordinis non Praefecerunt; sed In vitia duntaxat exarsit eorum Zelus , Peccantes increparunt, terruerunt Verbis Dei. Pseudoreformati vero nec ostendunt Patri Vocationem, nec solvunt quae contra objiciuntur , & quod caput est , Pastorum successionem ab Apostolis usque ad suum schisma decurrentem Interruperunt , novam Sacerdotum eriginem propria auctoritate instituerunt, nec COn tent1 clamoribus suis excitare custodes Sanctuaria ad mltar anserum, quas in parabolam assu munt, sest insupcr illos interfecerunt, & extraneos eorum loco praefecerunt.

At, inquiunt, clamavimus, sed auditi non sumus , ad arma cucurrimus quidem, sed coacti , non ut bellum inferremus, sed vim vi repellei e mus Machabaeorum exemplo. Imo saepius fuerunt auditi, sed Ecclesiae judicio parere detrectantes schisma facere & seorsum in Gallis conventicula constituere coePerunt , obsistente licet Francisco primo Rege Christianissimo , unde regno suo metuens in re- helles tandem animadvertit. Quid hic carpere Possunt Adversarii 3 an non ipsi met in simili causa Michaelem Servetum Socinianorum Praecursorem , & in impietate sua obstinatum, Ge- nevae Vivum combusscrunt Calvino praeside Frustra . Machabaeorum exemplum ostendunt , ut qui non contra legitimos principes, sed con-

157쪽

PRox Ego MENAtra tyrannos terram, quam Deus in possessonem ipsis dederat, devastantes, strenue decertaverint. Sed hactenus inauditum, Christianos con ara praeceptum Apostoli, Rom. I 3. omnis mima otestaιibtissubhmioribus subdita sit, arma sumpsisse Imperatores a Deo sibi praepofitos, qui Injuste in illos servierunt, & omni tormento-Tum senere crudeliter torserunt, licet ipsi for-tItudine & numero impares non essent ad se defendendum , quem'dmodum exponit Tertullianus in suo Apologetico. Cum ergo ea ipsa, quae Novatores in sui defensionem proferunt , illos. xpertae rebellionis dc manifesti schismatis reos Constituant, nullus potest esse dubitandi locus quin Eccis fia Romana sit vera Christi Ecclesia, ut uae visibiles Ecclesiae Christianae notas praese ferat, ex quibus facile est eruere eius definistronem.

De notione Ecclesi mommodo definitur Ecclesia 'R. Definitur, coetus fidelium baptIzatam corpori reliquo , quam suo capiti vi-fibiti in terris adhaerentium. Dicitur ι'. coetu; r illud enim sonat nomen Ecclesiae, quod ex dictis congregationem significat. Dicitur Σ'. fidelium , quo ab Ecclesia exclu-ssiuntur Infideles & omnes Haeretici, ut qui sint membra a cor re abscissa ; lix resis enim tollitndem & charitatem , quibus tanquam vinculis membra Ecclesiae sibi invicem cohaerent. Ad haeresim autem duo requiruntur, nempe error con tra propositionem immediate revelatam, & con

.umacia, qua quis monitus pertinaciter resistis.

158쪽

ΤΗ E O L o G I AE. . ' Indes quis ex inadvertentia aut ex ignorantia

etiam culpabili erret, non est Haereticus, donec sitffcienter. monitus fiat contumax. Hinc. S. Augustinus, Epist. 43, alias .I εχ. scribit, errare quia dem potero, sed Haereticus non ero. 8 '..

Dicitur 3'. baptizaiori/m, sive illi sint justi aut praedestinari, peccatores aut reprobri ex dictis Paragrapho 4. quia sicut per circuncisionem olim fiebat professio Religionis Mosaicae; ita perba tisianum nunc fit professio Religionis Christianae. Hinc baptismus dicitur in decreto Eugenii

quarti janua ad Ecclisiam. i

Ergo Cathecumeni, quamvis fideles , actu non sunt in Ecclesia, nec subjacent ejus judicio , ut, si delinquant, ab ea puniri possint.

Dices : extra Ecclesiam non est salus: atqui de salute Cathecumenorum Ecclesia non desperat, teste sancto Ambrosio in oratione funebri pro Valentiniano Imperatore, qui obierat adhuc Catechumenus et Ergo Catechumeni non sunt extra Ecclesiam.

Distinguo majorem, extra EccIesiam non est salus iis qui nec actu nec voto sunt in Ecclesia et Concedo : iis qui voto sunt in Ecclesia , Nego

majorem. Porro Cathecumeni voto sunt in Ecclesia, & ut loquitur S. Gregorius Nanziazenus orat. in sanctum baptisma, stant in vestibulo pi Latis : vota Illorum , juxta S. Ausustinum, sunt Conceptionibus similia , non Mnpum ouiem conopi, inquit , sed o misci nece est. . . ut LDicitur 4'. Tam corpori reliquo, quam sint capiti visibili in terris adhaerentium; quibus ab Ecclesia eliminantur, 1'. Schismatici qui ejus membris, ac Praesertim capiti non cohaerent h Ecclesia

enim dicitur a sancto Cypriano Epist. 96 Plebs

Sacerdoti adunata , ct Pastori suo grex adhaerensisa'. Excomminicati, utpote ab Eccles praecisi ob

159쪽

iso PRO LEGOMEN Acontumaciam , juxta liud, Matth. 38. SI Eccle Fam non audierit, sit tibi sic t ethnicus o publicanus. Hactenus de existentia Messentia seu definitio. ne Ecclesiae, superest ut dicamus de elus proprie-

PARAGRA pirus VIII. De vi ilitate Ecclesiae. Q. V Caesia est ne semper visibilis pn R. Constat ex dictis veram Christi Ecclesiam semper esse visibilem; namque Ecclesia, quae nunquam non habet notas visibiles & sentibiles , sane est visibilis : atqui talis est vera Christi Ecclesia: Ergo

Confirmatur I R. ex Scriptura, in qua haec tria leguntur. Primum, fidem non concipi sine praedicante , Rom. Io v. II. fides ex auditu, auditus furem per vectum orsi. Secundum, fidelem debere exterius profiteri quod intus corde credit.. Et V. I corde. . . creditur ad justitiam : ore autem

Ar confessio ad salutem. Tertium, semper is turam in Ecclesia verbi Dei praedicationcm, Isaiae ist. Σpiritus meus qui est in re, di verba mea, quae poqui is

re rus , non recedent de ore ιuo, o de ore seminis tui, dicir Dominus, &c. 6 3 . stiper minos tuos Ierusalem constitui castoris, tota die ct nocte in perpetuum non tace

.unt. A qui visibilis est illa societas, in qua seminPer existunt, & qui verbum Dei praedicent, di qui illud audiant credant, & ore confiteantur:

Ergo Confirmatur a'. ex S. Augustino lib. I9. contra Faustum cap. II . In nullam nomen Religionis seu verum seu 'Vum homines eoadunari possunt , nissuquo signaculorum vel Sacramentoram eost sortio collia gentαν. Iib. de fide &symbolo eap. K FHues o no-

160쪽

ΤHEOLOGIAE. 232δis ossicium exigit is cordis ct lingtia: lib. 2. contra litteras Petiliani , cap. I9. Ecclesia abscondi non

mis , etiam in persecutionibus quibusque , ut idem sanctus Doctor scribit Episti alias 48.

CaP. 9. Aliquando obscuratvr ct tanqtiam obnubilatur multitudine scandalorum, sed etiam tunc in suis firmi semis eminet... no frustra dictum est de semine Abra- .hae , sicut stellae coeli, & sicut arena maris, ut in sellis caeli pauciores, firmiores , clarioresque intelligantur e in arena autem maritimi littoris magna multi- udo infirmorum atque carnatium, quae aliquando tribu-iationum o tentationum fluctibus operitur. Tale ruης

erat tempus, de quo scripsit Hilarius nempe quod Ariani freti potentia Imperatoris Constantii idem in maximum periculum adduxissent, &multos qua vi, qua arte & fraudibus seduxilia senti quanquam ct illi qui Armi mi fuerunt, o verba Haereticorum insidiosa intelligere potuerunt, pauci quidem in comparatione ceterorum; sed tamen ipsi quidam pro me fortiter exidabant, quidam toto orbe lati-xabant. Latitabant autem sicut olim Christiani iii Persecutione Diocletiani, Decii & aliorum Ina ratorum Paganorum, in qua non erant omnino invisibiles , quemadmodum testantur tot gloriosae nominis Christi confessiones. Annon Martyres innumeri , quos gladius Paganorum de Arianorum coronavit, Ecclesiam reddebant ubique conspicuam tDices ex sancto Hieronymo: universius orbis tempore Arianorum , miratus se Arianum esse, ingemuit: Ergo. . 'Distinguo antecedens, esse Arianum specie te . nus & secundum vulgarem famam , Concedo :in rei veritate, Nego antecedens Atqui ut intelligatur haec solutio, opere pretium est referre qua occasione S. Hieronymus ita scripserit.

Igitur in Ariana persecutione Episcopi nume-

SEARCH

MENU NAVIGATION