Theologia dogmatica et moralis, ad usum seminarii Catalaunensis. Autore D. Ludovico Habert ... Tomus primus septimus Tomus primus. Continens tractatus de Deo uno & trino, angelis, atque mundi visibilis opificio

발행: 1736년

분량: 795페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

131쪽

o2 PRO LEGOMEN A consti:ueret. Et S. Hieronymus contra Jovinia Dum, inter duodecim unus eligitur , ut capite confli-ruto schismatis tolleretur occasio. Denique S. Augustinus serm. Io 3. alias 36. de verbis Domini,

non potest fieri, inquit, ut Ecclesia sit tina , nisi si

multi, qui recte credunt, in unitatem quandam Ecclesiastici Corporis coalescant. Da ergo unum , ct popula/es, tolle unum, o turba est. Quid est enim turba, nisi multitudo turbata 8 Hanc vero fidelium sic cohaereη- tum unitatem charitas facit, qua hoc ipso laeditur, dicorpus laceratur, quo membra pertinaeiter incipiant,vel diversa credere, vel eadem credendo , seorsim ab illa toto separata sibi conventicula construere: illud lueresim quos

Iri chimare esse non potest : hoe proprie dictumschisma

facit. Et traei. 33. in Joan. docet miraculum, quo unus Discipulus clie Pentecostes omnium Iinguis loquebatur, & ab omnibus intelligebatur, Praefigura sic unitatem doctrinae, quae est in vera Ecclesia , juxta quam quisquis Corpori Christi adunatur, id ipsum percipit, credit dc Profitetur , quod in omnibus orbis partibus dincetur & creditur : distisa Ecclesia per Gentes loquitur omnibus linguis: Ecclesia est corpus Christi, in hoc cor-

pare membrum es. cim ergo membrum sis ejus corporis, quod loqnitur omnibus linguis, crede te laqui omnibus. . Gitas membrorum charitate concordat, ipsa unitas i quitur , quomodo tune i die Pentecostest unus homo Ioquebatur. In hac Ecclam , qui non est , nec modo accipit Spiritum , praecisus enim di divisus est ab unitate membrorum; nam , ut alibi scribit, non potest vivere Spiritu Christi , nisi Corpus Christi. Ergo sectae Lutheranorum , 'alvinianorum s& Anglicanorum non int vera Christi Ecclesia, de immerito se Christianas dicunt ; quia deest eis unitas tum Doctrinae; variant enim circa fi dei dogmata : tum Cathedrae & regiminis Ecclesiastici ; Pastores quippe eorum nec ab APQ-

132쪽

THE Oxo cIAE. Io 3 talis continua successione ordinati sunt, ut diacetur, ubi de quarta Eclesiae nota, nec uni Q. premo capiti subordinantur. Q. '. Quaeliber haeresis separat.ne a vera Ecclesis pNegant i seudore formali, atque ut sibi concilient quandam unitatem, distinguunt intre fidei articulos fundamentales & non fundamentales , contenduntque solam haeresim , quae pugnat

contra articulum fundamentalem , excludere a

veta Christi Ecclesia, ac proinde unam Ecclesiam conflati ex variis sectis Lutheranorum, Calvinistarum . & Anglorum , quia hi omnes non dissentiunt in articulis fundamentalibus. Quinam aurem sint articuli fundamentales, non satis explicant. Certe cum hoc sit proprium fundamenti , ut sustentet totum aedificium , non negabunt eos articulos esse fundam vntales , qui continent doctrinam sine qua finis ultimus ac

quiri non potest; omnis quippe Religio dc socie ras ultimo suo fine veluti fundamento innititur. Beselluntur iv. quia hujusmodi distinctio ab ipsis excogitata, nedum fundetur in Scriptura, quam solam fidei regulam constituunt, illi manifeste repugnat , nam Matth. i 8. indiscriminatim dicitur de quolibet, qui pertinaciter Ecelesiae refragatur, Si atitem Ecclesiam non audierit sei tibi Aut ethnicas ct publicantis, & Tit. 3. haretiis cum hominem post tinam ct secundam correptionem de

vita.

Refelluntur Σ'. ex constanti veterum Traditione. S. Irenaeus lib. 3. cap. g. scribit Apostoti O horum discipuli morem Miserant, ne verborenus communicarent alicui eoνum, qui adulteraverant veritatem. S. Cyprianus Epist. 76. neque enim , in-ΠUit, Dominνs noster . . . aliq&amoeeiem hae Geos de navit ; ὸd omnes omnino Haerericos. . . . adbergarissium esse ostendit. . . nec ipse ullam haeresim aui bima

133쪽

quae ad Christum pertinent cogitentur, nomine tenus invenitur Christus apud quoslibet Haereticos, qui se Ch-

βιanos vocara istunt. . . ostendere nobus longum est; quonram commemorandae siunt omnes hare es , e qu

Derunt, me quae fuat , e qua potuerunt ese Jb v aabulo Christiano. Et lib. de haeresibus: Possunt esemia haere1es, qua in hoc opere commemoratae sunt, quarum aliquam qui uis tenuerit, Christianus Catholicus non erat; modicum enim fermentiam sal talis . torammasam corrumpit.

Confirmatur: separati sunt ab Ecclesia 3R qui docebant I. seculo Iegalia cum Evangelio esse servanda. χ'. Aetius, qui negabat Episcopos esse I'resbyteris superiores. 3o. Donatistae, qui baptismum ab Haereticis collatum iterandum asse- fiebant. Q. Monothelitae, qui unam in Christo Voluntatem agnoscebant: Atqui Haeretici illi ninerrabant circa articulos fundamentales : Ergo. DIces : Peccatores sunt in Ecclesia : Ergo dc

Nego consequent. Disparitas est, quod pecca tores , nisi sint Schismatici , aut propter contumaciam excommunicati, unitatem non solvant rcmaneantque in corpore Ecclesiae veluti mem-Dra aegra & male affecta, quae lic, vix aut ne vix quidem a capite moveri possint, non carent tamen omni ejus influxu stoeccatores enim per fidem adhaerent Ecclesiae, audiunt Pastores, Cre ciuntque vera esse quae docent '. contra vero Haeis retici sunt membra a corpore separata , ut qui Ecclasiam non audiant , Doctrinam ejus rejiciant, nec legitimos Pastores agnoscant. Dixi , peceat cres nisi i Schismatici , aut excommuis mcati: nam peccator per Schisma Ecclesiam scincit , α tanquam ramus inutilis a trunco vitali leparatur: Propter contumaciam vero & inobe-

134쪽

THEOLOGI AE. Io Idiaeritam pertinacem auctoritate Ecclesiastica veluti membrum noxium a corpore exscinditur juxta illud , Matth. Si autem Ecclesiam non audiaris , sit tibisicut ethnicus θ publicanus, 1ed de exis

communicatione alibi. . - .

Q. s. Quid est Schisma, ct quinam Schismatici baia

hendi Z

Schismatis ascissura animorum vocatum est . . . ct ideo propriὸ Schismarici dicuntur, qui propria sponte di intentione se ab unitate ricis separant, quatenus scilicet pertinaciter praecepta Ecclesiae contemnunt ,& cum rebellione iudicium ejus subire recusant. Ergo, inquies, omnis peccator est Schismatiiscus, cum Praecepta Dei & Ecclesiae contemnar. Nego consequent. quia non omne Peccatum tollit communionem membrorum Ecclesiae, Mordinem quem habent ad ejus caput. Namque Dux provinciae v. g. dupliciter peccare potest in regem: vel quia privato suo commodo , potius quam publicae utilitati consulit , salvo tamen dependentiae ordine ad Regem : vel quiautontra Regem rebellat, mandata ejuS non acci- Pit, provinciamque propria auctoritate administrat. Posteriori duntaxat modo Dux schisma facit, provinciamque a caeteris resni partibus dividit. Similiter Photius cum suis fautoribus Graecis graviter peccavit, dum ejes O S. Ignatio. Sedem Constantinopolitanam invasit contra sacros Canones ; sed nec ille, nec elus fautores fuerunt Schismatici, donec communionem cum Apollolica Sede abjecerunt, & obedientiae illi debitae jugum excussierunt. Ceterum, quamvis schisma sit peccatum specie distinctum ab haeresi, cum illud directe pugnet contra charitatem, haec vero contra fidem,

nihilominus ex S. Thoma laudato articulo ,

135쪽

& ex sancto Hieronymo in epistolam ad Gal. ηαἰtimschisma est6ttod Ubi aliquam haeresim confingat, ni recte ab Ecclem recelsi videatur. Sic Graeci εἰ ut suain separationem excusarent, brevi in apertam haeresina prolapsi sunt, negantes summum Pontificem esse jure divino caput Ecclesiae, &Spiritum- sanetum a Filio procedere , quemadmodum docebat, & nunc docet Ecclesia Latina. PARAGRAPHUs IV. . De Sanctitate Ecclesia. I'. Cclesia est nefancta p. .L 1 R. Jna est Catholicorum fides &con. xemo . veram Ecclesiam esse sanctam ; sic enim Babetur in Symbolo Nicaeno &Constantinopolitano, quod decantant inter Missarum solomnia. Probatur ex Scriptura, I. Petri χ. Vos amem genus electum, regale sacerdotium, gens sancta. EPla. s. scribit Apostolus Christum se tradidisse , ut em iberet ipse bi glorio iam Ecclesiam, nonhabentem ma cuiam aut rugam. .. sed in si ancta ct immaculata. Q. i. Sanctitas qua est Ecclesiae propria, excludit-ης peccatores ab ejus corpore 'Amrmarunt Donatastae con tendentes sana Eoclesia membra infici communione peccatorum ,

ac praesertim eorum quos accusabant metu mo

ris tradidisse sacros libros comburendos, civiem te in Christianos Diocletiano. Refellitur hic error. 1 o. ex Scriptura, ubi Ε Geta comparatur convivio, in quo reperituτhomo non habens vestem nuptialem, ac pro terea elicitar projiciendus in renebras exterio-IeS, Matth. 22. 2'. sagenae missae in mare , quanc gregat pisces bonos, & malos noni nisi in fine trucula ieearandos, Matth. 3'. decem Virgi

136쪽

Ribus , quarum quinque erant fatuae, & quinque prudentes, Matth. 23. 4'. areae , in qua Permixtae sunt paleae cum tritico , Matth. 3. hinc posteriorem locum occlusisse ora Dona istarum testatur S. Augustinus in breviculo collationis habitae Catholicos inter & Donatistas, cui pra sens adfuerat ; cum solerent eludere alios Scri Pturae textus , nam per aream manifeste significatur Ecclesia , in qua fideles ex mundo conis gregantur, sicut segetes ex agro. Refellitur Σ'. tum ex frequentibus Conciliis, in quibus Donatistae damnati sunt : tum ex sanis ctis P tribus, praesertim Cypriano, quem D natastae in patronum assume bant: impediri non Diabes , inquit, fides aut charitas nosra, ut qui zizania esse in Ecclesa eernimus, ipsi de Ecclesia recedamur. Optatus Mileuitanus & S. Augustinus multum insudarunt ad extinguendumDonatistarum schisima , variosque libros, praesertim S. Augustinus,

in hanc rem scripserunt

Calviniani, ne in Donatistis damnati videantur , fatentur quidem peccatores & reprobos simul cum iustis & praedestinatis contineri in Ecclesia; sed duplicem distinguunt Ecclesiam ,

alteram visibilem, quae est peccatorum & reprΟ- horum ; alteram invisibilem , quae est Praedestia

natorum. Docent autem adversus Primam portas inferni praevalere , ut quae non fit Corpus Christi, sed cliaboli: membra ejus esse haedos nou oves Christi ; zizania, paleas ex quibus certe non conficitur Ille panis, de quo Apostolus I.

Cor. Io. unuo p is , unum corpus multi sumus. Deni

que sententiam esse eiusdem Apostoli Rom. 8 di quis aurem Spiritum Cissi non habet. hic non es eius. Atqui manifestum est peccatore, non habere Spiritam Christi, sed a diabolo incitari; Ergo aci lirastum non pertinent tanquam

137쪽

ro 3 PRO LEGOMEN A membra: ex nobis prodiemur, inquit S. Joannes

I. epist. cap. 2.βed non erant ex mbis.

At societas Praedestinatorum , inquiunt No-Vatores dest vera Ecelesia, verum Christi Cor Pus, cujus seiritus diffunditur in fingula ejus membra; illi quippe & nulli alteri competunddivinae promissiones & eximiae dotes , quae in Scripturis leguntur: quod portae Infer, adversuuillam non praevaleant, Matth. c. I s. ait enim Christus de Praedestinatis sub ovium nomine ν Oan. I Ο. Ego vitam at emam do eis, o non peribam in aeternum, di non rapiet easquisquam de manu mea ἔquod sit hortus conchisus, fons fignatus , Cant. 3. quod non adjiciet ultra, ut per eam transeat incircuncisus, Ilaiae set . quod fit sancta& immaculata, fine macula aut ruga, Eph. c. s. I. Joan. 3. Omnis qui natus est ex Deo, peccatum non scit. . ωCr non potest peccare , quatenus scilicet nulla peceata etiam gravissima imputantur. Refelluntur , i'. quia illa distinctio, quam Novatores fingunt duplicis Ecclesiae, incognita di inaudita fuit omnibus Ueteribus, qui con stanter docent veram Christi Ecclesiam in terris militantem complecti bonos & malos , re Probos & praedestinatos. S. Hieronymus Dialogo contra Luciferianos errore Donatistarum implicatos, scribit arcam Noe fuisse typum Ecclesiae; ut in ilia, inquit, omnium animatium genera ; ita di in hae universarum gentium ct morum ho mines θηr: ur ibi partas ct Medi , Iutis di agni ; ita -se justi ct peceatores. Extra arcam Noe, quae includebat animalia munda & immunda , Omnes acuis diluvii suffocati sunt i& extra Ecclesiam, quae colligit bonos & malos, nulla porest esse salus. Anmhema. inquit S. Augustimis epist. IoT.& 48. nunc autem 2 7. & 93. quisquis ammmiaveris EcιIesam'aieν communionem omnium gemium.

138쪽

TAEOLOGIAE. . IS'

Et trach. s. in Ioan . Nos fatemur in Ecclesia cath hca bonos di malos esse, sed tanquam grana ct paleas. Vide S. Chrysostomum in Psalm. 39S.GregOrium hom. II. & 38. in Evang. & S. Fulgentium lib. de fide ad Petrum cap. 43. Refelluntur Σ'. quia eorum doctrina nititur falso & impio fundamento, scilicet quod nullus reprobus & pcccator habeat veram fidem , aut ullum motum dc influxum accipiat a Spiritu saneto: quod frustra reprobis administre- . tur baptismus, Eucharistia , verbum Dei, cum Christus nullatenus sit pro eis mortuus , nec Deus velit illis ullam gratiam concedere : quod Praedestinati nec fidem nec justitiam, quam hahent in Christo, amittere possint: quod nulIaeis peccata sive levia , sive gravia imputentur ;sed semper oculis Dei sancti & immaculati a P. pareant iustitia Christi induti. Cum autem Pra jecta hujusmodi fundamenta sint falsa de impia, quemadmodum ex professo demonstramus trai'. de Incarnat. a Pagina ar . usque ad Paginum 326. & Tractatu de Gratia a pagina 4 '. ad paginam 4 sq. doctrina de duplici Ecclesia , quam iisdem fundamentis Novatores superstruunt, corruat necesse est. Quare ad propositam quaestionem. Rein. vera & una Christi EccIesia, quandiu in terris peregrinatur, colligit praedestinatos de reprobos , bonos & malos, sive occultos, sive manifestos. Probatur iis Scripturae, & Sanctorum Patrum

testimoniis, quibus oppositos tum Donatistarum, tum Calvinistarum errores confutavimus. 4 3'. Quomodo Ecclesia complecte s plares malos quam bonos, quemadmodum in area plures sunt paleae

quam grana , pliciter θ absiolaiὸ diei potest ancta tR. S ancha est, I R. ob sanctitatem capitis, ne

139쪽

Mo . PRO LEGOMEN Ape Cgristi, qui Spiritum suum diffudit in omnia membra sui Corporis, secundam operationem inmensuram uniuscujusque membνi, inquit Apostolus Eph. q. aliis tribuens gratiam justificantem, aliis Perseverantiae donum, omnibus fidem. Unde sicut homo simpliciter-absolute dicitur ration lis; quia licet secundum omnes potentiaS non ratiocinetur, tamen spiritu S, quo vi vit, Omnes pintentias ejus rationabiliter movet & agit , sic hci clesia simpliciter & absolute est sancta ; quia Spuritus Christi capitis sui, qui eam vivificat, si gula ejus membra sancte incitat, donec illam enhibeat sine macula & ruga, scilicet cum ad patriam caelestem triumphans pervenerit: nunc imi rim militat contra carnis concupiscemias &mundi errores , hac spe innixa, quod Deus non Patietur ipsam tentari supra id quod potest, . Cor. I o. quod que portaeinferi adversus eam non Praevalebunt, nec membra ejus Peccare Poterunt, quandiu Spiritui sancto, qui in ea operatur, ob temperaverint. Cum autem aliqui fideles volum rarie a gratia excidunt ,& a doctrina Ecclesiae re, Cedunt, non magis portae Inferi adversus eam Praevalent, quam hostes adversus urbem inexpugnabilem , cum nonnullos cives praesidia ejus derelinquentes invadunt, SO captivos emciunt.

χ'. Sancta est ob sanctitatem finis , scilicet ob cultum divinum, quem amplificare unice imtendit. 3'. ob mltituti sanctitatem ; omnia qui Pe ejus praecepta, consilia, Sacramenta sancta sunt, & ad fanctificandos fideles accommodata. 4'. Ob viva ejus membra , maxime si praedestinata sint ; sicut enim urbs simpliciter dicitur d Ves ob praecipuoS cives qui in ea sunt praedivites , quamvis non desint in plebe pauperes : ita recte dicitur Ecclesia sancta, propter Praeci Puzejus membra lanchaia

140쪽

THIOLOGIAE H - Dices: ex sancto Augustino,lib. contra Crest nium cap. 2I. Non potes habere Christus membra damnata; Atqui peccatores reprobi sunt membrae

damnata. 'Ergo.

Respondeo 1'. mirum s sanctus Augustinu&impegit in errorem, quem tam acriter insectatus est, & Propter quem evertendum tot libros scripsit. Respondeo a'. distinguendo majorem, noni potest habere Christus membra damnata, membra , inquam, simpliciter dicta , sibi plene unita . Concedo ; membra secundum quid dicta , dcsbi unita saltem per fidem, Nego majorem :.sic qui Scholas frequentat, & quae sunt optimi di cipuli negligit, potest dici discipulus, & non discapulus . Duscipulus quidem, quia magistrum, audit, & ejus doctrinam amplectitur : non disia Cipulus vero , quia partes discipuli non impleria sui Sacramenta habent, inquit S. Augustinus ita Psalm. 47. ct bonos mores non habent, eT Dei dicunia sur , ct non Dei e O ejus dictinivr, ct alieni r ejus pro-- pter ipsus Sacramentum: alieni propter proprium via

lium

Instabis, idem non potest esse membrum Chri. sti & membrum Diaboli, quae enim conventi Christi ad Belia inquit Apostolus 2. Cor. 6 Atqui peccatores sunt mcmbra Diaboli. Ergo. Distinguo majorem ; idem non potest essae membrum hristi perfectum,Concedo: impe Lectum , Nego maj. nam civis proditor est sis mul membrum sui legitimi Principis,circa quem Utcunque ordinem servat,& hostis, cujus com csiliis regitur. Instat Molinaeus : ergo propter plures impios Ecclesia potius dici debet corpus Diaboli , quam Propter P ciores junos Corpus Chrjsti Nego conseou. namque Ecclesia, ut sic, est si

SEARCH

MENU NAVIGATION