장음표시 사용
761쪽
ros DE CREATIONE. xcidetur , ct in ignem mittetur. Marci. 9. Ignis non minguitur, Apoc. LI. Infernus describitur tan-3uam stagnum ignis. Thessal. cap. I. In famna ignis dantis vinditiam. Petri 3. Igni reservatin die Iudicii, O perditionis impiorum hominum. Julae vers. 7. Ignis σι emi poenam sustinentes. His om-Mbus Praeponderat sententia supremi Iudicis,
Hatth. 2s. Discedite .... male disti in ignem aterium, qui paratus es Diabolo. Quis enim credet Iudicem contra reum decernentem metaphorire loqui. Probatur 2'. ex sanctis Patribus. Sanctus Iu- tinus Apol. 2. conceptis verbis asserit ignem aeternum peccatoribus esse paratum. S. Haeronymus e Plit. 69. supra laudata arguit Origenem , quod ignem tartareum ad metaphoram transtulerit. S. Ambrosius in Pal. 118. Octonario xx. exhibet confessorem in tormentis, cogitantem illam ignem perpetuum, illudfine me incendium perfidorum. Incorporeum quidem Vocat in cap. 1 . Lucae , sicut & sanctus Gregorius rap. I . lib. I s. Moral. tum quia pabulo non indiget: tum quia non virtute corporea , sed forte spirituali torquet spiritus ; nam lib. 4. Diat. c. 28. idem sanctus Gregorius sic de igne tartareo affirmat , corporeum esse non ambigo. Sanctus Augustinus lib. 2. da Civit. cap. Io. adhaerebunt , inquit spiritus lacorporei corporeis ignibus cruciandi. At quomodo λ Respondet ibidem , quamvis miris , tamen veris modis etiam spiritus incorporeor poste paὴ4 corporalis ignis assigi. Utrum autem sit ejusdem speciei cum nostro, docet citato lib. χo. de Civ.
neminem id scire posse. Et lib. ai. supra laudato , vult solum quae de Lazaro & Epulone
referuntur , parabolice esse dicta , cum animae separatae neque oculos , neque linguam, neque
digitos habeant. Ergo Patres de veritate ignis
762쪽
DE CREATIONE. 7o7 tartarei non dubitarunt, sed de ejus natura dc modo, quo cruciat spiritus. Excipiendus tamen videtur Tertullianus , qui Ap Olog. cap. 63. siuscribit, neque pati quidquam potest anima sola sines
bili materia, ia est carne. Hunc tamen errorem aliquatenus sietractat cap. 18. lib. de an a, ubi separatim puniri asserit I an autem poena ignis, non definit. De verme , utrum proprie , an metaphorice, sit accipiendus , oppositae sunt sententiae ; sed probabilis non videtur affirmans aquas nivium cum igne conservari : quae enim proferuntur ex cap. 24. Job. intelligenda sunt de poenis praesentis vitae, ut legenti patebit. Frigus ergo damna-tos crucians proprie est tristitia , cujus nimia acerbitas stridore dentium denotatur. Q. 60. Quo do ignis corporeus iorquet maior spiritus 'R. Certum est ignem ratione caloris nativi , quantumcunque intensi , non posse torquere
spiritus : quia calor nimius eatenus est noxius. corporibus nostris , quatenus eorum temperiem
corrumpit , & partium juncturas & vincula. quibus inter se connectuntur , dissolvit , quod in substaret iam spiritualem , utpote simplicem non cadit, ac proinde calor licet vehementissimus dolorem spiritui directe inferre nequit. Et hoc verum est etiam in opinionem eorum, qui dicunt inesse in substantia spiritali potentiam obedientialem ad recipiendam qualitatem corpoream , v. g. frigus aut calorem. Difficultas ergo maxima est, qua ratione is nis cruciet daemoneS. Respondet sanctus Augustinus. , epistola I. temus Deum aliquid posse, quod nos fateamur investigare non posse. Et lip. 22. de Civ. cap. lo. ait , amvis miris , tamen vcris modis etiam spiritus incorporeos posse poend corporalis ignis asylli.
763쪽
os DE CREATIONE. Sed cum Theologorum sit explanare, quod videri posset impossibile & repugnans in fidei dogmatibus, varios modoS excogitarunt, qui - hus possibile ostenditur spiritum torqueri igne
Nonnulli dicunt ignem corporeum cruciare Daemones per speciem eorum intellectui im- Pressam , per quam illum apprehendunt, ut sibi dissentaneum eo modo , quo Pha asmata rerum tertibilium somniantes exagitant ; non insomniis, inquit sanctus Augustinus lib. ia. de Genes. ad liti. capite magni interes , uirum in laetis, vel in tristibus simus; quamvis imaginariasint pericula , ct cetera mala , quorum species gerimus, tamen vera , re tia sunt tormenta , quae ex iis imaginibus patimur. Du-hitandum autem non est, quod expressitora sent illa, qtus inferna dicuntur, atque ob hoc vehementius senti tur. Hanc sententiam videtur amplet i S. Gregorius lib. A. Diat. cap. 2'. ubi sic habet, ignem namque
eo ipso patitur spiritus quod videt; quia cremari
Equidem possibilis est ille cruciandi modus,
sed non videtur ad Scripturae sensum , quae VO-Cat Ignem devorantem, comburentem , namque cum ignis non sit magis contrarius spiritibus quam aer, aqua & alia corpora, idea seu apprehensio ejus non per 'se sed divina virtute Det Inones torqueret , ac proinde ignis ad illam Poenam non concurreret. Hanc quidem opinionem proPonit sanctus Augustinus, sed non ae-Probat. Sanctus vero Gregorius vult solum spiritus intellectu percipere ignem , non vero sensu, qui in ipsis non inest , sicut in omnibus :sed non explicat, quo modo fiat spiritalis illa Perceptio. Redit tamen, colligendum ex angeliacis dictis, quod incendium non solum anima videndo , sed etiam experiendo paxiasur.
764쪽
DE CREATIONE. IovQuidam , ut Suare sius , volunt ignem supernaturaliter producere qualitatem spiritualem , quae dolorem spiritibus inferat, sicut calor humanis corporibus. Quae sententia nec rationI, nec scripturae repugnat.
Alii censent Daemones igne torqueri , quod ipsi alligentur non quidem simpliciter , nam perinde est ipsis alligari, vel Soli, vel Lunae , vel aeri, vel igni ; sed quod alligentur eo fere
modo, quo anima rationalis ligatur corpori humano , per quam unionem fit ut cum dolore &quidem vehementissimo ignem percipiat Pro-Prium corpus devorantem. Hanc sententiam probat sanctus Augustinus lib. 21. de Civitate Ca P. I . dummodo non credantur spiritus per illam unionem evadere animalia, hoc est , neri unum totum substantiale ex daemone & igne, sicut ex spiritu rationali & corpore humano fit unus homo. Atque juxta hunc explicandi modum intelligitur quomodo tenebrae exteriores& locus inferior conferant ad spirituum tommentum , utpote quae sint accidentia & circumstantiae ignis detinentis illos sibi illigatos.
Tenebras autem exteriores inter reproborum
Poenas numerare cogunt Scripturae, Matth. 8 a L. & . Unde sanetus Gregorius lib. 9. Moral. cap. 38. ait: Si ignis ille, qui repνobos cruciat, lumen hibere potuisset , is qui repet tur , nequaquam in tenebras exteriores mitti dicereιur. Enimvero ardori cupiditatis mentem obnubilantis & excaecantis , respondet poenale tormentum ignis ardentis &tenebras offundentis. Attamen sicut in tenebris
densissimis , quas Egypti patiebantur, scintillae ignis identidem emicantes spectra horrore plena ex parte detegebant , Sap. IT. Sic ignis tartaretis, inquit. sanctus Gregorius loco laudato, in magis Usque at , ad aliquid lucet.
765쪽
io DE CREATIONE. Locum quoque materialem puniendis reprobis esse destinatum , communis est Catholicorum doctrina contra Calvinum lib. 2. Institui.
Ca P. I 6. Bucerum in cap. 27. Matth. & Begam in cap. 2. Acst.
Probatur I R. ex Scriptura, Psal. '3. habitasset in inferno anima mea. Ibi infernus distinguitur a sepulchro , in quo anima non jacet. Sap. s. Talia dixerunt in inferno hi, qui peremerunt. Matth. O. Et tu Capharnaum , inque in infernum debentis. Ergo internus est locus inferior superficie terrae , in qua sita erat illa urbs. 1. Petri c. a. δε- gelis peccantibus non pepercit , sed rudentibus inferni
detractos in tartarum tradidit eruciandos. Phil. 2. In nomine Iesu omne genu sectatur , coelestium , terrestrium , ct infernorum. Apoc. 23. Draco mittitur in abyssum , ibi clauditur , ut non seducat amplius gentes. Quod nonnulli intelligunt de Lucifero , non solvendo usque ad temPora Antichristi.
Probatur 2'. ex Traditione. In Symbolo Apostolorum profitemur Christum triduo mortis d2scendisse ad infernos; in inferno secundum animam , inquit sanctus Augustinus epist. s7. in sepiilchro autem secundum carnem. Et epist. 99. quis
ergo nisi infidelis negarii apud inferos fuisse Christum y
Denique lib. 2. Retras'. cap. 14. Expendens
quo i scripserat lib. 2 o. de Civ. cap. I 6. & lib. D. de Gen. ad uit. nὸminem scire in qua mundi Parte sit infernus,' sic: retractat: de isseris mihi videor magis docere debusse , quod sub terrissint. Ter-'tullianus lib. de anima cap. 3 i. scribit infernum
esse in fosia terrae , in ipsis visceribus. Sanctus Chrysostomus hom. 3 i. in epist. ad Rom. fabulam dicit illorum opinionem, qui infernum collocant in Valle Iosaphat, quae vocatur Ge-Bonnon , a quo nomine deducitur gehendi e
766쪽
DE CREAT ION E. TIrvultque extra mundum existere , scilicet habitabilem , quia in inferioribus partibuS terrae,
ut se explicat hom. 2 . in Matthaeum. Sanctus Cyrallus Alexandrinus orat. de exitu animae, docer, animaS, quae cum Peccatas exeunt, deduci in terrarum opaca , in infimas infernorum carcerum Partes. Eadem tradit sanctus Joannes Damascenus in historia Barlaam. Concilium Florentinum siem. ultima sic habet: hoc sacro unia versali approbante Concilio desinimus . . illorum animas , qui in actuali mortali peccato, vel sola originali decedunt, mox in infernum descendere , poenis tamen disparibus puniendas. Et haec probant non solum reprobos puniri in Ioco determinato, sed iIlum locum esse subterraneum. Utrum autem sit profundissima pars terrae, non ita clare Scriptura exprimit; sed probabilior & communior est sententia affirmans. Dices: constans est sanctorum Patrum sentemtia , daemones versari in hoc caliginoso aere ;docetque sanctus Augustinus lib. II. de Gen. ad lit. Cap. 26. pertinere ad fidem Apostolicam iait enim Apostolus Eph. 2. Aliquando ambulasis secundum seculum mundi hujus , secundum principem potestatis aeris huiua , spiritus , qui nunc operatur in filios dissidentiae. Et c. s. vocat damnones Principes tenebrarum harum , mundi rectores. Unde Auctor Commentariorum in epist. ad Ephes. inter opera sancti Hieronymi , sic scribit : e- omnium Doctorum opinio est , quod aer se .... plenus est contrariis fortitudinibus. Similia habet sanctus Chrysostomus homilia 4. in eandem epistolam. Ergo daemones in locis subterraneis non sunt reclusi. Distinguo anteced. versari in aere ex dispensatione divina , concedo , quemadmodum enim
Patemfamilias noctu canem laxat ad custodien
767쪽
DE CRAATIONE.ciam domum, & arcendos latrones; sic Deus e carcere Infernali solvit daemones, tum ad excitandam Electorum solicitudinem, juxta illud I. l'at ' estote , ct vigilate , quia adversarius
vener Diabolus tanquam leo rugiens circuit, quaerens
quem devoret: tum ad puniendam peccatorum socordiam , & impietatem : daemones dicuntur 'versari In aEre , tanquam in loco suis suppliciis cellinato, Nego anteced. nam de Lucifero IN
pyrabo Regis Babylonis , Isia. I .
M anfernum detraheris in profundum Mei ; nec inde exire liberum est daemonibus , nisi a Deo sol-Vadt:r Propter rationes mox aIlatas. Instabas : esto, fuerint damnati Angeli apostatae ad poenas infernales , constat tamen ex ScripturIs hujusce Iententiae executionem differri adolem Iudicii; namque Matth. g. sic apud Chri-Itum conqueruntur: suid .... venisti huc ante tempus torquere nos ' Σ. Petri 2. v. 4. & Judae vers. 6.caligine reser vati in Judicium: Ergo. Distinguo anteced. differtur sententiae eXecutio quoad nonnullas poenas accidentales, COncedo et quoad omnes & quidem praecipuas , ac veluti essentiales damnatorum statui, Nego anteced. Superbi itaque spiritus , sicut & homines reproba, iam ignibus aeternis traditi reservantur ad silemnem Christi victoris triumphum uetan quam rebelles devicti & captivit futurae autem di ς ita Octum ignomimae tum praeludebat Christus, cum eos palam e corporibus elici bat , & inde torquebantur. Urgebis : Matth. 2 s. regnum paratum est Electis a constitutione mund1, sicut ignis Diabolo,oc Angelis ejus : atqui Elei hi non possederunt Ie8num a constitutione mundi : ergo neque
Diabolus passus est poenam ignis. mego min. namque Angeli, qui steterunt ab
768쪽
DE CR p AT 1ONE. initio , donati sunt beatitudine : ergo & qui cecidere , statim ameeti sunt suppliciis. Deinde coelo per Christi mortem reserato , electi ex hominibus , plene purgati in illud post exitum
statim assumuntur. Ignis autem potius dicitur paratus Diabolo & Angelis ejus, quam hominibus reprobis : tum quia ante homines Peccaverunt , & pro illis primario accensus est : tum quia Deus Omnes homines etiam reatu originis in Delos, vult salvos fieri, i. Tim. a. nisi tantam salutem neglexerint ad Daemonum Vota. Q. 7'. Daemones sunt ne liberi a poena ignis, quandiu in aere versantur λR. Affirmarunt nonnuli, teste sancto Thoma , qu. 66. art. q. ad tertium sed dubitandum non est , quin ubique poenam ignis sustineant: rudentibus inferni detracios in tartarum tradidit crucianis dos , ait sanctus Petrus a. epist. cap. 2. Unde glossa in cap. 3. Jac. Diabolus ubicunque sit , secum fert tormenta suarum flammarum. O. 8'. Quomodo ignis crnciat daemones in aerest exsentes pR. Hic libet repetere verba sancti Augustini,
lib. 2 r. de Civ. cap. 1 o. id fieri veris quidem, sed miris & ineffabilibus modis. Alii volunt qualitatem doloriferam igne impressiam a Deo com servari : alii Ignem supernaturaliter agere in distans di alii Daemones torqueri eo ipso , quo cognoscunt se damnatos ad ignem Tartareum , etiamsi actu ei non alligentur. Ita sanctus Thomas qu. 64. arr. 4. ad rertium. Nullatenus vero probabilis est sententia eorum qui docent Daemones secum ignem deferre, tum quia ignis penetrare non potest corpora densissima , quae spiritibus malis sunt pervia : tum quia illo isne cruciarentur, quibus Daemon est intime praesens..t Q. 9'. Paena Damonum sunt-ne aeterna
769쪽
i DE CREATIO NE. Negavit Origenes , ex sanctis Epiphanio epist. ad Joannem IeroBlymitanum , & Hieronymo ep. sad Pammachium. Sed R. De fide est poenas Daemonum esse aeternas. Probatur a Q. ex Scriptura , Matth. 2s. Disciante. . . mcladicti in ignem alernum. Et infra , ibunt hi in supticium alernum , justi autem in vitam aeternam. Quae posteriora verba demonstrant poenam non minus esse aeternam , quam ipsum ignem. Probatur 2'. ex traditione. Sanctus Augustinus
lib. de fide & operibus cap. is . sic scribit, neque illud diei hic poterit, in qtio nonnullijei os sedumar,
ignem aeternum dictum , non ipsam combustionem atemnam ... cum θ hoe pravidens Dominus sententiam
suam coulusit ita, dierasse, ibunt illi in combustio. nem aeternam , justi autem in vitam aeternam. Erit ergo combustio aeternis scut ignis. Adde , sicut& vita aeterna in justis. Sanctus etiam Fulgentius lib. de fide ad Petrum cap. 43. Firmissimis
rene, inquit nullatenus dubites iniquos omne Buros in combustionem aeternam. Denique Concilium
generale qui nitim sub Vigilio summo Pontifice, & Justiniano Imperatore damnavit Origenem, iquod diceret omnium impiorum hominum , ipsorum quoque Daemonum tormenta finem habitura.
770쪽
De mundi visibilis opificio. CAPUT PRIMUM.
Or- Mundus sit ab aeterno pR. E fide est mundum non esse ab aeterno. L Ita enim desinit Concilium Lateranense IV. sub Innocentio III. cap. Firmiter , hi S Ve his , aetramque de nihilo condidis creaturam spiritu lam ct corporalem, Angelicam videlicet ct mundanam. Probatur ex Scriptura , Prov. 8. Sapientia de se ipsa sic loquitur, Dominus possedit me In initio viarum suartim , antequam quidquam faceret a principio : Ergo fuit , cum Deus non fecerat quidquam. Genes. I. In principio creavit Deus carintam ct terram. Quamvis enim plures e Patribus nomine principii intelligant Verbum divinum . in quo condita sunt omnia , alii sic interpretantur , ut coelum de terra sint principium eorum omnium , quae a. Deo creata sunt : principium autem creatum in eorum sententia possit esse aeternum ; attamen Patres communiter. ex hoc loco colligunt mundum non esse aeternum, sed creatum in principio temporis , seu primo tem
Dices pro veteribus Philosophis , qui statuebant mundum , seu materiam rerum omnium esse ab aeterno : ex nihilo nihil fit: Ergo
