Theologia dogmatica et moralis, ad usum seminarii Catalaunensis. Autore D. Ludovico Habert ... Tomus primus septimus Tomus primus. Continens tractatus de Deo uno & trino, angelis, atque mundi visibilis opificio

발행: 1736년

분량: 795페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

741쪽

non discedis Angelus, nis jussus a Domino. I O'. Quaenam ministeria circa nos exercent Anis geli custodes ZR. Primo , avertunt exteriora pericula tam corporis quam animae nobis incognita , cogitationesque immittunt, quibus vel alio divertamur , Vel tentationem declinemus. Secundo, animam excitant ad operandum bo-, num , & fugiendum malum, quod praestant illuminando mentem, suadendo voluntati. Tertio , Daemones arcent, ne acrius tentent. Quarto , orationes alumnorum suorum offerunt Deo, ut habetur Tobiae 11. Ego Raphael

obtuti orationem tuam Domino. Apop. 8. Ascendit fumus incensorum de orationibus Sanctorum de manu An.

geli. Sanctus Hilarius Can. i 8. in Matth. scribit Angelos praeesse Fidelium orationibus , quod sanctus Bernardus asserit ser. 7. in Cant. non esse in dubium revocandum. Quinto orant & intercedunt pro suis alumnis , ex S. Bernardo lib. de Consid. cap. 4. &s. & serm. 3 r. in Cant. Sexto , corrigunt & puniunt poenis medici natibus , ex sancto Augustino lib. s. de Civ. cap. s. Dixi, medicinatibus; nam quae sunt in meram vindictam , per Angelos malos infliguntur, mn sit in eos iram indignationis suae ... immissiones per sη- gelos malas, Psalm. 77. Septimo , suscipiunt e corpore egredientem justi animam , deducuntque vel ad coelum , vel ad purgatorium , Luc. I S. Factum est . . . eu πο- reretur mendicus , ct portaretur ab Angelis in sinum Abrahae. Portabatur, inquit S. Chrysostomus hom. de Lazaro, in humeris Angelorum, ne fastem ambulans laboraret. Gaudet tint quisque auelarum tali oma

742쪽

DE CREATIONE. 687

De gratia ct lapsu Angelorum. , Q. I'. Α Meli fuerun ne in gratia conditi 32 L R. Fuerunt. Est contra nonnullos , qui docuerunt Angelos primo in puris naturalibus creatos, deinde Per gratiam Praevenien- rem ad Deum conversos, & ex congruo gratiam sanctificantem promeruisse. Probatur ex Scriptura. Ezech. 18. sub figura Regis Tyriorum de Lucifero dicitur : tu signaculum similitudinis , plenus sapientia, is perfectus decore , in deliciis Paradisi Dei fusi. . . in medio la- ε pidum ignitorum ambulasti, perfectus in viis tuis a die conditionis itia, donee inventa es iniquitas in te. Hunc locum de Lucifero interpretantur sanctus Hieronymus in cap. 28. EZech. S. Ambrosius lib. de Paradiso cap. 2. S. Gregorius lib. 22. Moral. caP. IS. Quid , inquit , doni non habuit,

signaculum Dei similitudinis fuit Z S. Augustinus lib. II. de Civit. cap. I s. ubi per lapides ignitos intelligit Angelos charitate flagrantes. Joan. 8.de diabolo ait Christus , ille homicida erat ab ini-rio , ct in vcritate non stetit. Ergo prius fuit in veritate, hoc est in justitia, quam mortem Primis parentibus inferret. Unde S. Augustinus lib. I 2. de Civit. Dei cap. s. scribit : Simul utfacti sunt, ei, a quo facti sunt, amore , cum quofacti sunt adhaeserunt: eoque sunt isti ldaemones j ab illorum societate discreti, quod hi in bona voluntate mansertim, illi ab ed deficiendo mutati sunt. Ergo Deus Angelos creavit simia in eis condendo naturam

M largiendo gratiam , ut loquitur S. Ausustinus

743쪽

σ88 DE CREATIONE. laudato cap. 9. de Civit. elique communis Sanctorum Patrum sententia : quae vero ex illis con . tra proferuntur, intelligenda sunt de gratia consummata quam deinceps Angeli perseverante. Promeriti sunt. Utrum autem gratia actualis tanquam dispositio habitualem seu sanctificantem praecessierit, disputant Theologi : assirmat

sanctus Thomas qu. 62. art. 2. ad 3. . . 20. Omnes Angeli accepertin ne inaequalem gratiam iuxta majorem aut minorem natura filiae perfectionem pR. Communis est Theologorum sententia accepisse inaequalem. Probatur ex sanctis Patribus. S. Basilius lib. de Spiritu sancto cap. i ς. de illis sic scribit '. Cotiorum virtutes , no bapte natura sanctae seunt , sed taxia proportionem, qua se invicem superant , a spiritu , bent sanctimationis mensuram. S. Joannes Damascenus lib. 2. de fide cap. 3. pro suae dignitatis ominis ratione , inquit, illaminationem ct gratiam participantes circunscripti sunt. Id ipsum fuse prosequitur Auctor lib. coelestis Hierarchiae cap. 6. Rationem affert sanctus Thomas qu. 62. art. s. quia Deus Argelos alios aliis perfectiores condidit in ordine ad beatitudinem supernaturalem: ergo plus gratiae superioribus , per quam illam consequerentur , quam inferioribus contulit, ut puta, si adificator, inquit, lapides polit ad construendam domum, ex hoe ipso , quod aliquos

pulchrius ct decentius aptat, videtur eos ad honoratio νω parrem domus ordinare.

Objicit sibi sanctus Doctor : gratia non est ex

operibus , sed ex mera Dei voluntate datur. Ergo multo minus gratia uberior respondet naturae perfectiori r quia actus perfectior magis disponere videtur ad gratiam , quam ipsa praeci e natura, aut ejus minora, de quibus 8post

744쪽

DE CREAT io M E. 68'lus I. Cor. I. non multi sapientes secundῖm carnem , non mulsi potentes . . .sed quae sutia sunt mundi, Hegi3

- Respondet actus creaturae rationalis, cum sint ab iPsa, nullatenus posse ab ea ordinari ad finem supernaturalem : at natura immediate est a Deo illam dirigente ad finem quemcunque voluerit. EX eo autem non sequitur potiorem gradum sive gratiae, sive beatitudinis deberi naturae praestantiori, quemadmodum nec locus eminentior in

aedificio debetur lapidi , qui propter illum

excisus & politus est, sed utrumque debetur sapientiae opificis. Comparatio vero ducta ex hominibus , nulla est ; quia Angeli sunt diversae speciei & naturae, homines vero ejusdem : atqui ea quae sunt diversae speciei, ordinata sunt ad diyersos fines ;quae vero unius & ejusdem speciei unum Meundem finem spectant. Ergo non natura , quae Pares homines efficit, sed meta Dei electio alios aliis praeposuit , atque ad retundendam innatam filiis Adae superbiam iudes piscatores gratia & sapientia supra ceteros exaltavit. At Vero , cum Angeli naturaliter alii aliis sint suh- ordinati, & superiores sint conditi ad inferiores illuminandos perficiendosque divinae sapientiae& providentiae erat , ut illi Potioribus gratiae donis excellerent. . 30. Angeli fuerunt ne beati a primo instantios

conditionis ΘR. Minime , alias fuissent impeccabiles. Salmberrimὸ consilemtir , inquit Sanetus Augustinus

lib. de cor. 8c grat. cap. Io. Deum . . . m. ordinalis Angelorum o hominum vitam, ut in ea prius ostendercis id posset eorum liberum arbitrium , deinde quid posset sua gratiae benesicivm , justitiaeque judicium. Denique Anglii q*idam , Dorum Prisceps eg qui dici κν

745쪽

cyo DE CREATIONE. Diabolia, per libertim arbitritim a Domino Deo refugae effecti siunt. Refugientes tamen ejus bonitatem , qu/beati fuerunt Beatitudine inchoata in non potuerunt sugere judicium, per quod miserrimi effecti simi.

Ergo daemones mali sunt, non natura , sed propria voluntate. Et ita definitum est in Concilio Lateranensi sub Innocentio III. cap. Fimmiter , his verbis, Diabolus, ct alii daemones a Deo

quidem natura creati sunt boni , sed ipsi per se facti

sunt mali. o. P sibilis. ne est creatura tam perfecta , ut na

rura sua sit absoluto impeccabilis pR. Minime, probaturque ex sanctis Patribus

derans illud Psalmi i a. non iustificabitur in coηθpe tu tuo omnis vivens , sic scribit : Non dicit, omnis homo , sed omnis viυens, id es , non Evangelista, nos apostolus , non Propheta ; ad majora conscendo, nos Angeli, non Throni, non Dominationes, ceteraeque Hr-rutes e solus Deur est, in quem peccasum non cadit, cetera , cum flat liberi arbitrii, in utramque partem stam flectere possunt voluntatem. Sanctus Augustinus lib. 3. Contra Maximinum cap. 23. id colligit ex his verbis Luc. 18. Nemo bonus, ni, solus Deus, & cap. 12. cuicunque , inquit , creastim rationali praestatur, up peccare non possiti, non est hoc naturae propriae , se gratiae : S. Gregorius lib. 3. Moral. cap. 27. ait: Natura angelica , etiam si contemplationi auctoris suit haerendo, in statustio immobiliter permanet, eo tamen-ipsio, quo creatura es, in semetipsa vici tudinem mstabilitatis habet.

Q. s'. Quandiu Angeli fuerunt in statu vita pR. Communior est sententia, primo creationis die alios cecidisse , alios qui perseverarunt beatitudine fu isse donatos , 8c ita omnes terminum attigisse , atque in iis fuisse impletum , saltem in sensu mystico , quod legitur cap. I.

746쪽

DE CREATIONE. 69'Gen. divisit lucem a tenebris. Ita sanetus Augustinus, Sc alii plures.

Q. 60. Angeli ceciderunt-ne in magno numero λR. Communis est Patrum 8c Theologorum sententia , Angelos cecidisse in magno numero, minori tamen , quam eorum qui steterunt. Q. To. Cecideruntisne ex omnibus ordinibus pR. Nonnulli , ut S. Damascenus lib. 2. de fide RP. 4. Volunt Angelos ex infimo tantum ordine

cecidisse , 8c Luciferum fuisse primum illius

Ordinis , vel potius ex primo ordine tertiae Hierarchiae. Sed communior sententia est, Luciferum ex ordine Seraphinorum cecidisse , nec Angelum se superiorem habuisse , Angelosque, saltem ex pluribus, si non ex singulis ordinibus ei adhaesisse.

Probatur IO. ex Scriptura , Matth. 2s. Dis dite . . . maledicti in ignem aeternum , qui paratus est Diabolo, ct Angelis ejus. Luc, D. Beelzebub vocatur Princeps Daemoniorum. Ephes. 6. Non es nobis colluctatio adversus carnem ct sanguinem , sed adversus Principes o Potesates . . . contra spiritualia

neqtiitiae. Probatur χο. ex Patribus. Tertullianus lib. 2. Contra Marcion. cap. Io. vocat Luciferum eminentissimum Angelorum , Jc sapientissimum. Sanctus Chrysostomus hom. de Adam & Eva , dicit illum fuisse primum , & se culmine Angelico praecipitatum. S. Augustinus lib. I i. de Gen. ad lit. cap. 26. rejicit prIorem sententiam ,& huic posteriori adhaeret. S. Gregorius lib. 23. Mor. cap. 18. per Behemoth , qui dicitur principium viarum Domini, Luciferum intelligit , hunc primum condidit, quia reliquis Angelis eminenti rem fecit. Sanctus Hieronymus lib. a. contra Jovin. Luciferum appellat altissimam sublimit

747쪽

DE CREATIONE.

Objicit sibi sanctus Thomas qu. ari T.

EZech. cap. 28. ubi Lucifer dicitur Cherubim. Ergo non fuit ex ordine Seraphinorum. Respondet Luciferum non retinuisse nomen Seraphim, quo significatur ardor charitatis, quae

cum peccato mortali non consistit , propter eat dem rationem Daemones non nominantur Throni , in quibus Deus sedet; neque Dominationes,

quae quandam excellentiam denotant Daemonibus non tribuendam. Q. 80. Lucifer fuit-ne aliis Angelis causa ruina λR. Affirmant communiter Patres & Theologi, nonnullis exceptis , colliguntque ex Matth. c. 2 s. ubi dicitur ignis paratus Diabolo, & Angelis elus : quae verba innuunt Luciferum fuisse auctorem defectionis Angelicae.

Dices is . Lucifer absque mora poenam tulit peccati, quae alios deterrere debuit ', ergo Omnes simul peccarunt, nec alius aliis fuit peccati

auctor. Nego secundam partem consequentiae, cum enim Angelus sine mora alterius cogitationem percipiat , omnes eodem tempore peccare P tuerunt , Lucifer tamen natura PriuS.

Dices 20. omnes Angeli ex dicendis per superbiam ceciderunt , atqui superbiae repugnat, quod Angeli maluerint subdi Lucifero , quam Deo: Ergo. Respondet sanctus Thomas qu. 63. art. 8. ad I. distinguendo minorem ; si non sperarerint se sub Lucifero consecuturos quod inordinate appetebant , Concedit: secus , Negat. Namque inpoliticis cives perduelles unum inter se eligunt in ducem , cui lubentius parent, quam supremo Principi. Q. 9'. Lucifer deputat-ne singulis hominibus au malum t

748쪽

DE CREATIONE. 6, 3 Sic docuit Magister bententiarum in 1. dist. S.& post eum Sanctus ThomaSqu. II q. art. I. Cum enim Lucifer per superbiam ambiat Dei similitudinem, deputat sibi ministros determinatos ad hominum impugnationem. Omnibus, inquit Tertullianus lib. de anima cap. 39. genii deputamur, quod Daemonum nomen es. OI do tamen impugnationis non est a Daemone, sed a Deo, qui novit malis ordinate uti ad bonum. Q. I O'. Quod-nam fuit peccatum Luciferi y R. Certum est fuisse superbiam, colliguntque' Patres communiter ex cap. I . Isaiae, ubi l ropheta sub parabola Nabuchodonosoris sic loquitur , quomodo cecidisti de coelo Lucifer 8. . . qtii dicebas . . . in coelum conscendam ... similis ero Altissimo.

Sise in lapsti Diaboli, inquit sanctus Ambrosius

lib. q. epistolarum epistola 33. sive in praevaricatione hominis, initium peccati superbia est. Et sanctus Rugustinus lib. II. de Gen. adiit. cap. . ait, hine Diabolus cecidit , qui non amavit pec niam , sed propriam potestatem. Et cap. 3. lib. I A. de Civ. Dei, Diabolus non est fornicator , aux ebriosus, neque aliquid hujusmodi. o ramen superbus oeinvitas. Spiritus enim peccare non potest, nisi inordinate appetendo propriam excellentiam, dcconsequenter invidendo aliis , qui sibi praeponuntur. Non assiciuntur ergo Daemones obscoeianitatibus carnalium peccatorum , ut loquitur

Sanctus Doctor citato cap. sed ex invidia delectantur, si in iis volutentur homines. II. Quod-nam fuit illud superbia peccasum pR. Primδ, non fuit nimia sui complacentia, namque ex laudatis Isaiae verbis peccavit appetendo quod non erat , similis ero Altissimo. Secundo, neque fuit appetitus aliis dominandi ; quia ex dictis Luciferi peccatum inferiores traxit in ruinam, hujusmodi autem ambitio

749쪽

gρ DE CREATI NE .

illos abalienasset, nedum attraxisset. Tertio , non peccavit Lucifer appetendo re- qualitatem cum Deo; quia talis appetitus, utpote rei evidenter impossibiis, in hominem, nisi amens sit , nedum in Angelum, cadere nequit. Quarto , neque Peccavit Lucifer ambiendo unionem hypostaticam , qua a dextris Dei sederet, nec consequenter invidendo naturae humanae tantam excellentiam θ quia unio hypostatica, utpote supernaturalis , naturaliter non cognosci.

tur ab Angelo , nec sine Dei revelatione apprehendi potest tanquam possibilis. Ex eo autem colligitur Incarnationem Lucifero non fuisse revelatam , quod Incarnatio peccatum Luciferi praesupponat, juxta illud Joan. 3. In hoc apparuit Filius Dei tit dissolvat opera Diaboli. Quinto , probabilior est sentent1a sancti Thomae qu. 63. art. 3. & in Scholis communior, in eo superbum fuisse Luciferum, quod inordinate , hoc est, propriis Viribus voluerit acquirere suam beatitudinem, in qua seipso frueretur, tanquam sibi suffciens , & eatenus similis Altissi. mo; solus enim Deus sibi est beatitudo. Probatur ex sanctis Patribus , Ambrosio in Psal. 118. ipse sibi ad beatam vitam submere voluit. Augustino lib. 18. de Civ. cap. I. se sibi sufficere iudicavit. Sancto Bernardo Serm. 3. de verbis Isaiae, seipso voluis este contentuti

750쪽

DE CREATIONE.

Quae poena consecuta est peccatum Angelorum ZR. Uadruplex : Io. caecitas mentis , propter quam Daemones simpliciter dicuntur tenebrae, Luc. 22. Haec est hora vestra, ct potestas renebrarum. Ephes. 6. Mundi rectores tenebrarum harum. 2P. obstinatio voluntatis in malo , a qua denominantur spiritus mali, spiritus nequam. I. Reg. I 6. Spiritus Domini malas arripiebat Satil, Psal. 77. Immissiones per Angelos malos. 3'. exclusio a gloria. 4'. tormentum ignis, Matth. 2 s. disce- Ate ... maledicti in ignem aeternum , qui paratus est

Diabolo ct Angelis ejus. In quibus verbis intelligitur etiam exclusio a gloria. Q. 2φ. Quae ct quanta est Daemonam tacitas ρR. Carent omni prorsus lumine supernaturali, non vero naturali. Ita sanctus Bernardus epistola 77. ad Hugonem , Reprobi Spiritus, inquit :etsi destituti sunt participatione gratia spiriιualis , non

tamen vivacitate industriae natumatis.

Prima pars probatur ; quia lumen gratiae est

ordinatio quaedam ad Vitam aeternam i atqui Daemonum status nullum habet ordinem ad vitam aeternam : Ergo nullum gratiae lumen in ipsis remanet. 2Dices : Iacobi 2. Daemones credunt, comparanturque peccatoribus, in quibus remanet lumen fidei : Ergo. Distinguo anteced. credunt fide naturali, &latius sumpta pro persuasione ex effectibus, Pro. Phetiis adimpletis,'miraculis editis in confise

SEARCH

MENU NAVIGATION