Theologia dogmatica et moralis, ad usum seminarii Catalaunensis. Autore D. Ludovico Habert ... Tomus primus septimus Tomus primus. Continens tractatus de Deo uno & trino, angelis, atque mundi visibilis opificio

발행: 1736년

분량: 795페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

731쪽

s G DE CREATIONE. quam familiarissimo ex iis qui sibi assistunt

tractandum committit. Ad tertium, omnes Spiritus beati sunt Angeli& nuntii, quia divina secreta omnes annuntiant; suprema enim Hierarchia illuminat secundam, secunda tertiam ; tertia vero homines , ex quibus Ecclesiastica conflatur Hierarchia omnium in ima.

48 Q. Quid est illuminatio pR. Est locutio, per quam veritas ante ignorata manifestatur inferiori per Angelum superiorem modo aliquatenus supernaturali. Dicitur Io. locutio ; quia illuminatio est mani.

festatio & expressio conceptus Angelici directa

ad alterum. Dicitur χ'. per quam veritas ante ignorata , M.

quibus verbis significatur illuminationem perti,nere ad doctrinam, quod de simplici locutione dici non potest; nam discipulus alloquitur Masistrum , & creatura rationalis Deum , non ut ipsum illuminet, sed ut ab eo discat. Ergo Angeli , cum superioribus loquuntur, eisque suos conceptus manifestant , illos non illuminant , quia illorum intellectum minime roborant ad Percipiendam veritatem prius incognitam , quemadmodum Praeceptor juvat discipuli intellectum. Dices : in Ecclesiastica Hierarchia, qtiae derivata est a coelesti , & eam repraesentat, Superiores ab inferioribus illuminantur, secundum

illud Apostoli i. Cor. I . Potestis ... omnes perflu-gulos prophetare , ut omnes discant. Ergo. Respondet S. Thomas qu. Ioc. art. 3. ad primum , negando consequentiam , disparitatem que affert, quod in coelesti Hierarchia tota ratio ordinis sit ex propinu uitate ad Deum. Et ideo

illi qui sunt Deo prohinqviores, sunt & gr3d

732쪽

DE CREAT IONE. 6 77sublimiores , & scientia clariores. Sed in Ecclesiastica Hierarchia, qui Deo sunt per sanctitatem propinquiores, interdum sunt gradu infimi: Et quidam in uno scientia eminent in alio defi- Ciunt , ct propter hoc Iuperiores ab inferioribus doceri

possim t.

Dicitur modo aliquaterus supernaturali ; quia quoad oblecta naturalia & necessaria non illuminantur inferiores Angeli a superioribus , cum eorum scientiam habeant, ut dictum est. Illuminantur ergo circa illa objecta, quae nonnisi divina revelatione cognosci possunt, qualia sunt . futura contingentia. Unde Deus est semper praecipuus illuminans, & ejus revelatio est ratio asseruiendi veritati per illuminationem proposi

taea

Q. 90. Datur ne illuminatio in Angelis ρR. Negat Durandus contra communem Patrum & Theologorum doctrinam. Ubi indultum sibi sacrati*mum jubar assatim hauserint, inquit Auctor de coelesti Hierarchia cap. 3. hoc ipsum pos modum absique invidia sequentibtis fundunt. Sanctus Sophronius in en comio de Angelis sic Seraphim alloquitur , splendorem, quantum fas est, absque --

dio excipitis, exceptumque ceteris mentibus, ct intelligentiis communem facitis. S. Bernardus laudato c. q.

lib. de Consul. de Cherubinis sic scribit, ex ipso sapieηiiafonte ore Altisi i haurientes o refundentes fuenta scientiae uiniversiis civibus seriis. Q. ron. Potest-ηe immediate fieri revelatio inferiori ordini , praetermisso superiore tR S. Bernardus serm. I. super Evang. Missus sputat multa circa Incarnarionem revelata Archangelo Gabrieli , quae alios Angelos latuerunt , missus est ii Deo Gabriel) ne cui, inquit.

velbeatorum Spirituum, hum Deus, an eqvam Virgini, revelasse putetur consilium, excepto duntaxat Archem

Ff iij

733쪽

σ r DE CREATIONE. gelo Gabriele. Cum autem Hugo a farristo Victore scripsisset ad S. Bernardum , nonnullos ex prolatis verbis commoveri: Respondet sanctus Do-Ctor cap. suae responsionis ad quaestiones Hugonis , IV. se ista dubitanter protulisse. 20. verba sua non esse intelligenda de substantia Incarna Monis, quam dicit ptae scitam non solum ab An. Relis , sed & a sanctis Prophetis ; verum de quihusdam circunstat itiis, nempe de tempore, dc loco Conceptionis Christr , & dc electione personae virginalis , quas hic asserit non fuisse revelatas nisi Gabrieli. S. Thomas vero negat revelationem fieri inferiori , omisso intermedio: tum quia secundum auctorem lib. de Eccles. Hierarc. cap. s. haec est lex divinitatis immobiliter firmata, ut inferiora reducantur in Deum per superiora, & infima Der media: tum quia de ratione boni est, ut aliisse communicer. Inde est, inquit', quod agenita comporalia similitudinem suam aliis tradunt, quantum pos sibile est. Quanto igittir aliqua agentia magis in particia

pati ne divina bonitatis constituuntur, tanto magis pertentianes suas nituntiar in alios transfundere , quantum

possibile es. Vnde l. Petri . unusquisque sicuι accepityras iam in alterutram illam administrames sicut boni dispensatores multiformis gratia Dei. Multo igitur magis ancti Angeli, qui sunt in plenissmd participatione divi- 'a bonitatis, quidquid a Deo percipiunt , subjectis imbertiuntur. Sed sicut unam eandem rem plenius

jntelligit Magister , quam discipulus ab eo edo-ttus ; sic & Angeli illuminantes , quam illumi-Jati. Alii tamen Theologi haec intelligenda cenent secundum legem ordinariam , posseque fieriat Deus, vel Angelus superior , omissis interme-Das, illuminet inferiorem. r I EJne de fide homines ab Angelis illumia

734쪽

DE CREATIONE R Ita est , probaturque tum ex Scriptura, tum ex Traditione. Dan. 8. Et ait ad me Gabriel, limellige fili hominis. Cap. 9. docuit me Angelu S,

Zach. I. Dixti. ad me Angelus. Mattia. 2. Angelus Domini appartiti in homnis Ioseph .... dicens. Act. s. Angclas .... Domini locuttis est ad Philippum , Sc. Sanetus Augustinus conc. 18. in Psaliri. II S.

circa finem ad illa verba , da mihi intelli Eltimi docet Deum id prestare per Angelos , sed cunae hoc discrimine: Deus, inquit, per seipsum , qtii

lux es quae illuminat pias mentes , ut ea qua divina dicuntur, intelligant. Sedsi ad hoc ministro titittir Angelo , pote' quidem aliquid agere Angelus in mentem hominis, ut capiat lucem Dei , ct per hanc intelligat. Sed ita dicittir intellectum dare homini, ct quasi, ut ita dicam, intellectuare hominem, qaemadmod m qui quam

dicitur dare lucem domui, vel illaminare domum . cui

' . Q. I 20. Illuminant-ne Angeli immediare imprimendo speciem in intellectu hominis ZR. Minime, quia anima , quandiu juncta est corpori, non potest intelligere , nisi per conversionem ad phantasmata , & dependenter a sensibus. Ergo mediate tantum agunt in intellectum humanum, quatenus scilicet sensus assiciunt , & movent spiritus animales. Illudscitote inquit sanctus Bernardus Serm. s in Cant. nutatum creatorum spirituum perse nostris mentibus appliacari , tit videlicet nullo mediante nostrΙ sui-υe corρoris instrumento, ita nobis misceamr ct infundatur, quo ejus participatione, docti, e doctiores, vel boni, sive metiores efficiamur. Multo remotius Angeli movent voluntatem humanam , utpote quae non agat nisi mecti ante intellectu, animom ct mentem hominis nulla erearum

juxta substantiam potest implere, ait Beda in Cap.ri

Ff iiij

735쪽

68o DE CREATIONE. Act. Ergo illapsus an mentem humanam nulli competit Angelo.

R. Illapsus 10. latissime sumitur pro ingressu unius in allud , quo sensu flumen dicitur mari illabi. χ'. minus late pro sagaci suggestione, Quae alterius voluntatis consensum obtinet, unde sanctus Gregorius lib. i T. Mor. cap. 2 o. sic scribit, Daemon, suggesioni primo non remitur, repent. rottis ad interiora cordis illabitur. 3 o. proprie pro ima ima praesentia rei aliam in suo esse continentis, quo sensu anima potest dici illabi corpori, cui vitam tribuit. Porro solus Deus illabitur menti humanae ', nam etsi Angelus possit esse intime Praesens animae rationali ; non inest tamen utribuens illi esse, & vim intelligendi. Inest igitus, inquit sanctus Bernardus c. lib. s. de Consid. suggerens bona, non ingerens , ines hortans ad boaum, non bonum creans; Deus sic inest , ut e ciat, ut iημη dat , vel potius ut infundatur o participetur, ira Exaenum proinde cum nostro Diritu esse dicere quis non timuerir , etsi non unam personam, unam.ve sitibstantiam. Habes enim, qui adnaeret Deo, unus Spiritus eis.

Angelus. ergo cum anima; Deus in anima ; Ille ut contubernalis anima ines: Detis tit vita. Itaque sicut anima

videt in oculis, audit in auribus , &c. sic Deus diuersa in diversis spiritibus opera;ur.

rum Angeli sat in hominum custodiam deputati PR. D Rimo , de fide est homines viatores a san-l ctis Angelis custodiri , Probatur I R. ex ScIJPtura, Psalm. 33. Immitiei Angelus Domini in

736쪽

Dg CREATIONE. G SI circuisu timentium eum , Psam. 9o. AeteIιs suis Deus mandaυit de te , ut custodiant te. Licet autem l'sal mus iste principaliter de Christo Domino intelligatur secundum sanctum Augustinum re Dedam , extendendus tamen est ad omnes Iulios ,& ita illum communiter exponunt Sancti 1'atres. Matth. I 8. Videte ne contemnatis unum ex his pusillis ; dico enim vobis, quia Angeli eorum in coelis semper vident faciem Patris. Probatur 2'. ex Traditione. Origenes hom. 8. in Gen. ait , Angeti tenent curam animarum nostrarum , ct eis ab infantia tanquam

tutoribus di curatoribus committiantur.

S. Basilius hom. 8 in Isaiam, Angelis, inquit,

tanquam providis tutoribus humani generis curam δε- mandavit Deus. .

S. Ambrosius lib. de Viduitate , post medium, sic se tibit, obsecrandi sum Angeli, qui nobis ad pra-bsidium dati sunt. S. Augustinus Solitoquiorum capite I 7. magna cari, inquit, ct solii tudine adsunt nobis. Calvinus lib. i. Institui. cap. I . fatetur Angelos invigilare hominum saluti: sed contendit incertum esse, an singulis singuli deputentur,& in Psalm. 9O. longius progressus relicit hanc sententiam , tanquam falsum commentum. Sed Quamvis non ita expresse habeatur in Scripturis , nec ab Ecclesia fuerit definita , nihilom1nustam unanimi Catholicorum consensu recepta est ut ab ea deflectere non liceat. Quare R. Secundo. Singulis hominibus stinguli Angeli deputati sunt, .

Probatur 1 Q. ex Scriptura, Matth. Id. Unristus monens non contemnendos parvulos , hanc affert rationem, quia Angeli eorum . . . vident faciem Patris ubi duo advertenda : primum, non dicit

737쪽

DE CREATI E. Mnum , sed plures pluribus praefici: secundum , non dicit simplicitor, Angeli, sed, Angeli eorum, hoc est, Angeli veluti proprii, seu cuilibet ascripti : sic Ach. 11. de Angelo custode sancti Petri dicitur , Angelus ejus est. Et ita intellexere Patres , quos impudenter irridet Calvinus. Probatur Σ'. ex Patribus tum Graecis, tum Latinis. E Graecis, Eusebius Caesariensis lib. I 3. de Pra paratione Evangelica cap. 7. ait Angelum ti Leuique ad custodiam divinitus datum nos ex Scriptura didicimus. S. Basilius eadem tradit lib. 3. contra Eunomium , & lib. de vera virginitate. S. Chrysostomus hom. s s. in Matth. expendens illa verba, Angeli eorum . . . vident faciem Patris , sic scribit, noli ergo dicere ferrarium esse aliquem fabrum, aut agricolam , ac ideo quasi rudem atque iκdoctum esse contemnendum. Angelorum, qui hos tenues fratres tutantur, ouectoritas ut eos veneremur, impellit.

Ex Latinis, sanctus Hilarius in cap. I 8. Matth. Sanctus Hieronymus in idem cap. 1ta loquitur,

magna es dignitas animarum , tit unaquaque ab Oriunativitatis habeat in custodiam sui Angelum delegatum. S. Isidorus lib. i. de summo bono cap. IO. Beda lib. Variarum quaest. 9. Sanctus Anselmus iaelucidario, unaquaeque anima , inquit, dum in corpus mittitur, Angelo committitur. Ubi sanctus Doctor non solum a nativitate, sed etiam a conceptione vult Angelum delegari. Sed S. Τhoma Squ. II 3. art. s. ad tertium probat Angelum

matri S esse quoque custodem filii nondum nati , quia filius in utero existens est veluti pars matris , sicut fructus est pars arboris, quandiu ex Ca pendet. Unde concludit juxta sententiam S. Hieronymi, in ortu tantum hominibus deputari .Angelos custodes. Enimvero Angelus matrem in

Upero habentem custodiens, nihil relinquit alterius Angeli vigilantiae.

738쪽

Q. D. Angelus unias hominis erUlassuscipi ne curam aheritis priore defuncto R. Videtur Origenes ita sensuime ; nam hom. II. in lib. Numerorum scribit Angelum in consummatione seculi educturum eos, quoS adjuvit& instruxit. Multi tamen Theologi negand cundem Angelum unius hominis eos odia timetum, aliorum postmodum curam susciere . . In his autem , quae non sunt revelata , unusquisque in suo sensit abundat.

Q. 3'. Desinit-ne omnino in morte Angelorum ca-

R. Quando ad terminum viae pervenerit homo , inquit sanctus Thomas qu. II 3. art. q. non habebit Angelum custodem , sed habebit in re gno Angelum conregnantem, aut in inferno Angelum Punientem. An autem in Purgatorio consolantem , ita multi existimanr, & videtur Posse concludi ex verbis Angelici Doctoris. Q. 4o. Homines in statu innocentia habuissent-ne Angelos Custodes ΘR. δmrmat Angelicus Doctor qu. II . art. 4. ad secundum ; quia etsi non Paterentur periculum ab intel1ori , cum omnia in eis essent ordia nata , exponerentur ramen Daemonum iusidiis. s. Reprobi habent-ne Angelos custodes 3

R. Negarunt aliqui propter illud Apostoli,

Heb. I. nonne omnes sunt administratorii Spiritus, in ministerium missi propter eos, qui hsreditatem eapientsviaris p Communis tamen eis sententia omnibus& singulis hominibus , etiam Antichristo, de-Puta os emet Angelos. Rationem affert sanctus Thomas cit. art. 4. ad tertium ; quia etiamsi non juventur, ut actu & de facto vitam aeternam Consequantur , a quibusdam tamen malis operibus retrahuntur, quibus sibi ipsis, & aliis nocere Posum. il

739쪽

custodiret ad infestantibus Daemonibus: & ita cet S. Bernardus in Responsione ad Hugonem C. s. non habuit vero Christus Dominus custodem Angelum , sed plures sibi ministrantes tum quia Pater omnia in manus ejus dedit; tum quia erat absolute impeccabilis , fruebaturque visione beatifica. 69. Deputantur- ne speciales Angeli pro fingulis communitatibtis , Regnis , ct Ecclesis 'R. Constans est Patrum doctrina deputari. Ita Origenes lib. I. Periarchon, S. Clemens Alexandrinus , lib. 6. Stromatum, S. Hilarius in Psalm.1 29. sanctus Basilius lib. 3. contra Eunomium, sanctus Epiphanius haeresi s i. sanctus Ambrosius

lib. i. de poenitentia c. 21. & lib. a. in Lucam , sic scribit , non solum ad tuendum gregem Dominus Episcopos ordinaυit,sed etiam Angelos destinavit. Col ligunt autem hanc doctrinam ex variis locis Scripturae, ut Dan. Io. ubi Custos regni Persarum

restitit Custodi Iudaeorum satagenti pro eodum libertate, nimirum videbat ille Iudaeorum peregrinationem in Perside Persis esse utilem ex

sancto Gregorio lib. II. Mor. cap. 7. Apoc. quO-que a. & 3. S. Joannes scribit ad Angelos septem Ecclesiarum, quae sunt in Asia : Angeli autem illi licet ad litteram sint Episcopi , Patres tamen extendunt illos textus ad Angelos iisdem Ecclesiis praepositos.

R. Nunquam Porest esse voluntatum discordia ; quia uniuntur inter se perfectissima charitate. Potest tamen in eis esse contrarietas petitionum conditio natarum , quandiu eis de v luntate Dei non constat. Q. 30. Delegantur ne duo Angeli Pontimibus, Re

740쪽

DE CREATIONE. sonis , alter tanquam capitibias communitatis

R. Quibusdam probabile videtur , sed multo verisimilius est eundem Angelum, qui toti sOcietati praeest, curam gerere Principis , tanquam capitis , dc membri praecipui corporis mystici. Q. 9'. Angeli custodes deserunt ne suos alumnos in

peccatis obduratos.

R. Cum toti ex voluntate Dei pendeant, qui peccatorem , quandiu superstes est, omnino non deserit, sed ex parte tantum, ut diximus ubi de Attributis ; idem de Angelis custodibus sentiendum est, & ita conciliantur oppositae sententiae. Alii enim docent peccatum fugare Angelos custodes , de quibus.intelligunt illud Jerem. si. Curavimus Babylonem , O non est sanata ; derelinquamur eam. Sanctus Basilius in cap. s. Isaiae scribit sepem, quam Deus minatur se ablaturum, esse custodiam Angelicam, qua quis spoliatur , si in peccatis deprehendatur: dicunt ergo Sancti

HB ct Beati Spiritus, inquit Sanctus Bernardus

Serm. I. de sancto Michaele, non permaneamus cum hominibus istis in aeternum , quia caro sint. Vanobis, se quando provocari peccatis di negligentiis nostris, indignos nos judicaverint praesentia, ct visitation βί ut iam necesse habeamus, . nos plangere cum Propheta , 8c qui juxta me erant, de longe steterunt. Pro certo enim, ut ait idem sanctus Doctor Ser. 7. in Cant. sse a nobis boni Spiritus elongaverint, impetus malignorum quissustinebis 8 Alii contra contendunt multis rationibus nequidem Antichristo custodiam Angelorum defuturam. Vera utraque sententia , si temperetur. Deserunt Angeli,

quia remittunt curam , veΣati Peccatis alumnorum. Non deserunt omnino , quia Prorsus non

desperant. Angelus , inquit S. Ambrosius in

SEARCH

MENU NAVIGATION