장음표시 사용
51쪽
DE MATERIA, FORMA ET EFFECTIBUS CONFIRMATIONIS
46. Ut de singulis heic propositis seorsum disseramus, a materia incipimus. 47. Cum in administratione Confirmationis tum manuum, aut saltem manus impositio adhibeatur et Chrismatis inun-etio , controVersia inter theologos viget, quaenam Sit Prae cise materia essentialis et adaequata hujus sacramenti, num scilicet manuum impositio quae praemittitur unctioni, an ero Sola unctio; utrum aeque in alterutra; an denique in utriusque conjunctione. Siquidem quatuor hae sunt Sententiae in quas theologi divisi sunt; et unaquaeque uti suos patronos, ita sua fundamenta habet aut in Scriptura, aut in traditione, aut in utraque simul. Communissima nune jam est opinio cui adstipulantur s. Thomas, Bellarminus, Maldonatus, aliique passim, qui contendunt materiam adaequatam Confirmationis consistere in Chrismatis unctione una cum manus impositione, quae in ipsa actione Chrismationis sit. Haec sententia eo firmior videtur, quod pro se habeat quidquid a patronis aliarum sententiarum adducitur SiVe pro sola manuum impositione, sive pro sola unctione, ex Scripturis, ex testimoniis patrum, atque ex Euchol ο-giis et ritualibus libris. Insuper persecta in hac sententia apparet utriusque Ecclesiae Orientalis et Occidentalis con-SenSio, cum in utraque et consignatio Chrismatis vigeat et manuum impositio, quae illam comitatur. Demum facile
qui eam propugnant se expediunt ab illis difficultatibus
quibus unaquaeque seorsum sumpta praedictarum sententiarum impetitur. Huic proinde et nos assentimur. Quod enim attinet ad illam manuum impositionem, quae praemittitur ab episcopo super omnes confirmandos, penitus omittitur
a Graecis et Orientalibus; in Bitualibus vero latinis, quos adducit Martentus non est constans sed in aliquibus praemittitur , in aliis postponitur, in aliis omittitur. Prae-
52쪽
CAP. III. DE NATERIA FORMA ETC. 5 i
terea, uti observat Benedictus XIV. lib. 13. de Synodo c. 19. mos pluribus in locis viget, ut si qui superveniant confirmandi , impositione illa absoluta, non reiteretur, quod certe non fieret, si essentialis illa existimaretur. 48. Constituta igitur veriore sententia de essentiali et adaequata Confirmationis materia in unctione; cum unctio haec fiat oleo opobalsamo permixto, a Graecis Vero oleo et chrismate seu unguento tribus aut quinque supra triginta aromatibus confecto, quaeri solet utrum ejusmodi opobalsami aut unguenti permixtio censeri debeat ess0ntialis nee ne. Communior Sententia tenet solum oleum ex olivis expressum materiam constituere ementialem. Hanc seu tentiam amplexus est Bellarminus. Sane, ut nos paulo ante innuimus, nonnisi sexto seculo ejusmodi permixtio induci coepit ad uberiorem significationem essectuum hujus sacramenti , ac anteriora seculo illo documenta de solo oleo mentionem faciunt. Certum itaque videtur ejusmodi permixtionem ex sola ecclesiastica institutione repetendam esse, ac proinde haud esse essentialem, tamelisi in praxi praetermitti nequeat. 49. Verum cum antiqua documenta constanter loquantur sive de oleo sive de Chrismate benedicto, alia questio instituitur; num scilicet haec benedictio spectet nec ne adessentiam seu sitne de praecepto divino. Plures affirmant,
plerique vero probabilius negant, tum quia de hoc di-Vino praecepto non constat, tum quia Veteres eadem ratione loquuntur de aqua benedicta ad collationem baptismi, deque hujus admiuistratione per trinam immersionem, quin tamen inferri jure possit haec ad essentiam baptismi spectare , aut ex praecepto diVino descenderc. Exinde sequitur eam benedictionem non esse nisi de praecepto ecclesiastico. 50. De jure ordinario Chrismatis benedictio solius episcopi est, ut omnes admittunt; ast controversia excitata est penes theologos utrum ad eam delegari presbyter possit. Equidem si de Rom. Pontifice sit sermo, vix in dubium revocari potest. Etenim, si Rom. Pontifex delegat sacer-
53쪽
52 T BACTATUS DE CONFIRMATIONE
dotem ad confirmandum, quomodo non poterit delegare ad Chrisma benedicendum Τ Si vero de episcopis disseramus, quamvis juxta antiquum jus ipsi potuerint etiam hane Benedictionem demandare presbrteris, prout adhuc in Ecclesiis Orientalibus et Graecis demandari solet, annuentibus aut saltem non reclamantibus Bom. Pontificinus, certum est juxta recens jus episcopos id non posse, cum uni Summo Pontifici id sit reserVatum. 5 l. Ex his quae diximus de materia, via nobis quodammodo strata est ad disserendum de forma Confirmationis; haec enim cum illa necessario adnexa est. Porro eum statuerimus juxta communiorem sententiam, illam consistere in chrismatione, sequitur hanc in Verbis esse statuendam quae illam comitantur. Itaque in Ecclesia Graeca, ut in ceteris Orientalibus Ecclesiis haec una adhiberi eo suevit: Signaculum doni Spiritus Sancti; in Ecclesia vero O eidentali haec usurpatur: Signo te signo crucia, eon mo te chrismate salutis in nomine etc. quae quidem, uti testatur Martentus, quoad substantiam in omnibus ordinibus Confirmationiis reperitur, secus ac contingat eirea aliam orationem , quae adhibetur cum episcopus manus protendit super confirmandos. Non alia proinde quaerenda est.
52. Ut aliquid jam adjiciamus de Confirmationis essectibus , duo hi recensentur; primus est Spiritus Sancti gratia ad robur ac sortitudinem in side praesertim strenue profitenda ; qui proinde per baptismum veluti geniti infantes
habentur, per Sacramentum Confirmationis in viros perfectos evadunt. Qua de causa nuneupatum a veteribus est hoc sacramentum appendia, complementum, perfectio aut consummatio baptismi ; ac propterea immediate post baptismum administrari consueverat. Nemo porro est qui ambigat ad hunc essectum consequendum nece8sario requiri statum gratiae. Λlter effectus est impressio characteris , quo si, ut Confirmatio reiterari nequeat. Cum autem docharactere satis disseruerimus in Tract. de Sacram . in geners, ideo non est cur de eo iterum agamu8.
54쪽
CAP. III. DE MATERIA FORMA ET . 53
53. Coarctamus igitur nos ad refellendum novalorum errorem circa chrismatis unctionem.
Injurii non sunt Spiritui Sancto, qui saero Ginfirmationis Chrismati virtutem aliquam tribuunt 54. De fide propositio est totidem verbis a Τridentino definita sess. 7. Can. 2. Superius recitato. 55. Ita vero novatores perstringimus : aut chrismatis unctio, uti seri communis sententia, ad essentiam Sacramenti pertinet, aut veluti ritus spectatur ab Ecclesia institutus ad significandum ejusdem dacramenti effectum. Si primum admittatur, jam liquet nullam injuriam Spiritui S. inferri chrismatis unctione; si alterum admittatur, nulla pariter injuria Spiritus Sanctus assicitur eo ritu , qui ab Ecclesia adscitus est ad illum essectum significandum quia Sacramento producitur. Iam enim ostendimus suo loco, Ecclesiam a Christo potestate instructam Esge ea circa Sacramentorum administrationem statuendi, quae ad fidelium utilitatem conferrent, prout accidit in casu de quo agimus. 56. Cum protestantium dissicultates usum chrismatis ab tingant, cujus nulla mentio in Scripturis occurrit, et illae jam praeoccupatae fuerint, ideo ab eis asserendis supersedemus.
IN EA QUAE DISCEPTATA SUNT SCHOLIA COMPLECTE A
57. Nonnulla subjicienda sunt circa hujus sacramenti institutionem, subjectum ac ceremonias. 58. P Confirmationis sacramentum institutum esse a Christo Domino, et quidem immediate, vix est qui ex catholicis nunc dubitet post definitionem a Tridentino editam , quod sacramenta omnia a Christo Domino fuerint instituta. Λdeoque obsolevit nonnullorum veterum schola-Sticorum, praeSertim vero Alexandri filensis, de mediata
55쪽
hujus sacramenti institutione. Quando vero, quibusque iurerum adjunctis Christus id praestiterit, deficientibus Scripturarum ac traditionis documentis, definiri non potest. Satius propterea erit nostram fateri ignorantiam, quam Vanis conjecturis indulgere. 59. 2' Subjectum confirmationis, Omnibus conSentientibus , non potest esse nisi fidelis baptigatus, cum baptismus Omnium sacramentorum Veluti janua sit. Verum si semmo sit de aetate ac tempore Confirmationis administrandae, nihil certi constitui potest. Quondam etiam in Ecclesia Latina solebat administrari immediate post baptismum tam adultis quam insantibus, qui mos perseveravit ad seculum sere XIII. Ex eo tempore coepit alterum ab altero sacramento in Occidente dispesci quoad administrationem. Penes Graecos et Orientales adhuc viget antiqua consuetudo consignandi insantes immediate post sanctum lavacrum. Ex quo vero in Ecclesia Latina vetus mos Obsolevit, disciplina invaluit ut consignarentur pueri cum ad annos disereti ο-nis pervenerint, uti traditur in Catechismo Romano Par. 2. c. a. n. 17. Non ita tamen firma haec est, ut, si rerum adjuncta aliter postulent, non consueverit etiam infantibus Con-srmatio administrari, uti supponitur in Pontificati. Λtque hinc est, quod Benedictus XIV. De Synodo lib. 7. cap. lG. n. 8. 9. eos commendet epiScopos, qui ad insantes periclitantes se conserunt ad hoc conserendum sacramentum: aut si tempore quo proprias perlustrant dioeceses, cum praevideant nonnisi post Iongum tempus easdem invisere se iterum posse, consignent sacro chrismate insantes qui eidem offeruntur. Olim receptum erat, ut nonnisi jejunis
conferretur Confirmatio, nunc vero hic usus in desuetudinem abiit. 60. 3' Circa ejusdem necessitatem, Omnes pariter uno ore theologi latentur, eam non esse absolutam, Seu medii ; sic communior sententia est nec esse necessariam Confirmationem necessitate praecepti divini. Ast non ita se res habet circa noeessitatem praecepti saltem ecclesiastici, adeo
56쪽
CAP. IV. IN EA QUAE DISCEPTATA ET . 55
ut reus fiat violati praecepti, qui sciens volensque hujus sacramenti susceptionem negligeret; alii enim affirmant, alii
Vero negant. De hoc consuli possunt moralis theologiae institutores.
6 l. 4' Ut aliquid jam de ceremoniis in Confirmationis administratione adhiberi solitis attingamus, diversae olim
servabantur ab illis quae nunc obtinent, uti ostendit Martentus; item diversus ritus adhibetur apud Graecos et Orientales ab eo qui servatur in Ecclesia Latina. Etenim I' Graeci plerique ac orientales consueverutit ungere oculos, aures, os ac nares; imo olim liniebant praeterea pectus, manuS, pedes etc. uti ostendunt Arcudius, Goarius, Benaudotius, Toutteus; Latini vero solam frontem chrismate linire solent, cujus ritus rationem assert Catechismus Romanus loc. cit. n. 23. Insuper 2' alicubi frons sacro oleo illita, vitta linea ac probe munda cingi solet; quae quidem olim septem dies deserebatur aut per triduum aut integram saltem diem,
alicubi vero continuo abluitur et exsiccatur chrisma a Sacerdotibus. Ritus qui in unaquaque Ecclesia obtinet, servari debet. 3' Patrina praeterea chrismandorum, quasi viceS parentum acturi, cum necessitas postulat, uti susceptores adhibentur. Horum munia exponit s. Carolus in Actis. Cone. Provincialis quinti P. 1. Declarat porro conc. Τridentinum SeM. 24. cap. 2. , De reform. non contrahi spiritualem cognationem nisi inter confirmatum et confirmantem illiusque patrem et matrem atque tenentem. Quorum proinde
nomina ex plurimarum synodorum praescripto in distincto libro consignari debent. 62. Quod demum spectat ad alapam, quae leviter ab episcopo instigitur confirmato, conjicit Muratorius in Diss. 23. Antiquit. Italia. medii aevi, ritum hunc repetendum esse ab usu, qui obtinebat medio aevo in institutione solemni equitum quibus ad strenuam sortitudinem significandam ab Imperatore aut Rege solebat alapa instigi. Certe nemo ante Durandum Mimetensem hujus ritus mentionem injicit, neque ejusdem vestigium occurrit in antiquis libris Bitualibus et
57쪽
Pontificalibus. S. Carolus in Instruet. de Sacram . COUrmat. ita praeclare mysticam ejus significationem exponit: Miscopus eum leviter in m illa caedit, quem Chrismate consν mat. Hunc ritum parochus ita docebit, ut sciat homo Christianus, se jam militem esse, cujus pugna et rictoria eluceat in patiendis injuriis, non in illis inferendis; deinde se in christiana militia constitutum esse, in qua non hujus vitae jucunditates et commoda quaerat, sed incommoda potius atque adeo mala multa patienter ferat; ae propterea intelligat os ii sui esse in acie stare, telaque inuti veniant observare; ita ut quamvis illis telorum ictibus corpus, honor opesque laedantur, anima tamen nullo pacto offendatur.
58쪽
l. duo maiore admirationis, amoris, grati animi sensu fideles erga nobilissimum Sacramentum Eucharistiae seruntur , quod jure spectant veluti praecellentissimum divinae charitatis argumentum , Incarnationis extensionem , gratiarumque uberrimum sontem ; eo deteriori impetu et astu in illud insurgunt increduli, biblici , rationalistae , sacramentarii. At numquam homines nobis eripient quod Deus tanta contulit liberalitate. Interim istorum ictus retundere , omni qua possumus Virtute Dei ope eonfisi, adii iti debemus.
2. Ut pia antiquitas altam hujus mysterii ideam ingereret, multis nobilissimisque nominibus Eucharistiae sacramentum exornavit, quae in unum collegit Theophilus Baynaudus. Praecipua vero haec sunt: i' Λ tempore nuncupatum fuit coma; 2' ab eo quod continet, Corpua, Caro , Sanguis Christi, Sanem, Sancta Sanctonum, Sanctum Domini pa' a materia ex qua eonficitur, Panis, Panis coelestis, Panis Angelorum; 4' a forma consecrationis, Eulostia, seu Benedietio et Consecratio ς 5' ab essectibus , Vita, Communis, C summatio , Viaticum ; si' a loco in quo conscitur vocari demum consuevit Sacramentum Altaris, Synaaeis, et Fractis panis propter distributionem.
a. Desinitur autem Eucharistia: Sacramentum corporis et sanguinis Christi sub speciebus panis ae vini ad spiritualem s-delium refectionem a Christo Domino institutum. Quamvis Vero duo elementa seu symbola sint , panis scilicet ac vinum , unum nihilominus constituunt sacramentum ob unitatem si-
59쪽
gnificationis, quae est animarum nostrarum alimonia. Ratio sacramenti in speciebus panis ac Vini consistit consecratione peracta. Disseri porro a ceteris hoc sacramentumi' in eo quod cetera sint in actu transeunte, hoc vero in re permanente ; 2' in eo , quod in aliis eadem substantia materiae permaneat, in hoc autem mutetur; 3' demum hoc sibi proprium vindicat Eucharistia quod sit simul sacrisicium et sacramentum; sacrificium in actione qua conficitur et ad Deum directe resertur; sacramentum peracta cons cratione ac directe ad hominum resertur sanctificationem.
distinguamus partes, in quarum priore de Eucharistia agemus qua Sacramentum , in altera de eadem qua sacrificium eSt.
DE EUCHARISTIA PROUT EST SACRAMENTUM
licae capite, quod de reali Christi praesentia est, ut deinceps gradum faciamus ad disserendum de modo quo Christi corpus praesens sit in Eucharistia , per transubstantiationem. Ex hiis vero vindicatis pronum nobis erit cetera colligere ad instar corollariorum, quae a novatoribus impugnantur , doctrinae capita, videlicet adorationem , communionem sub alterutra specie, etiam ex praesanctificatis, ejusdem necessitatem , ac dispositiones ad eam rite suscipiendam.
DE REALI CHRISTI PRAESENTIA IN EUCHARISTIA
realis Christi praesentiae in Eucharistia, ac proinde omnium meramentariorum agmen ducit, communi consensu est Berengarius Andegavensis Ecclesiae archidiaconus sec. XI. Λ viris
60쪽
PART. I. CAP. I. DE BRALI CHRISTI PRAESENTIA ET . 5s
doctrina ac pietate insignibus refutatus est, et a pluribus per id temporis celebratis conciliis damnatus ; post pluries racantatam palinodiam, pluresque relapsus, tandem in fide
et communione catholica defunctus est. Post aliquot secula erroris sui sectatores Berengarius habuit ZWinglium et Cal-Vinum , demum socinianos ac rationalistas. 7. Horum impietati opponimus canonem I. quem cone. Tridentinum sem. 13. edidit his verbis : Si quis negaverit
in sanetissimo Eucharistiae sacramento contineri vere, realiter, et substantialiter corpus et sanguinem una cum anima et divinitate D. N. I. c. ac proinde totum Christum; sed diserit, tantummodo esse in eo , ut in signo , vel syura, aut virtute; anathema sit. Evincitur autem haec catholica veritas tum ex Scriptura tum ex traditione.
Christus, prout primo sacrae litterae docent, vere, realiter , et substantialiter in sanetissimo Eucharistiae sacramento continetur , et non in signo tantum, vel Mura aut virtute
8. Christus se daturum carnem suam ad manducandum sanguinemque suum ad bibendum pollicitus est Io. c. 6.; promissionem implevit pridie mortis suae in hujus sacramenti institutione quam praeter tres EvangeIilatas reliquos Paulus i. Cor. e. ii. testatur. Arctissima proinde intercedit inter promissionem et institutionem Eucharistiae connexio. Ex utraque tamen singillatim argumenta promimus ad efficiendum quod intendimus, majoris tantum perspicuitatis gratia. S. I. Expenduntur verba, quibus Christus promisit se daturum
carnem suam ad manducandum et sanguinem suum
ad bibendum Ioan . VI.9. Integrum hoc Caput, uti post s. Cyrillum Λ laxat drinum nobilissimi luterpretes card. Toletus et Cornelius a