장음표시 사용
371쪽
olim ita Oblinuerit; nec 4' contraria consuetudine abrogata censeri possit lex id fieri permittens, prout non pauci auctores docent; 5' Si praesertim impediantur cum A. Sede
230. Besp. Ad i , D. Si praeter cognitionem opus non esset legitima auctoritate, C. si haec necessaria sit N. Cum enim agatur de lege ah universali Ecclesia constituta, non sufficit privata notitia rerum status, ut ei licite a quopiam derogari queat; sed insuper , uti ostendimus, requiritur legitima auctoritas qua id praestari possit, haec autem in solo Rom. Pontifice residet. 23l. Λd 2', Neg. Ob modo adductam rationem. 232. Ad 3 , My. conseq. Hic enim agitur de jure quod nunc obtinet, quodque hanc facultatem episcopis denegat. Hinc Pius VII. ad episcopos Gallos eam enixe petentes rescripsit : Apostolica Sedes aegre admodum multaque cum cautione ad praefatum periculum perversionis j quoad seri pos-let removendum, nec nisi stravi aliqua intercedente eau3a, eaque fere publica, licentiam hanc consuevit impertiri. Discopis vero; licet instantissime postulantibus , eandem licentiam dure, in Europa praesertim, nunquam conccvit.
233. Ad 4 , Neg. Duabus siquidem constitutionibus quarum altera incipit: Magnae Nobis; altera: Ad tuas manus Benedictus XIV. doctrinam illam improbat, negatque ejuS- modi consuetudinem viguisse. Priore constitutione Summus Pontifex rumorem quendam per Poloniam grassantem, quod Sedes Apostolica conjugia mixta indulserit, acriter impugnat , ac nonnisi per injuriam et intolerabilem calumniam -- cogitatum atque disseminatum affirmat. Testatur praeterea antiquam Apostolicae Sedis disciplinam ac regulam , qua talia conjugia gemper reprobaverat, ad sua usque tempora constanter Servatam, tunc quoque integram Vigere et religiose custodiri. Altera vera constitutione declarat nullam ac irritam insuper esse dispensationem, si qua detur ab episcopis, super aliquo impedimento in his ipsis conjugiis antequam contrahantur.
372쪽
234. Ad 5 , Nest. Sed potius episcopus passive Se habere debet, ne ansa tribuatur acatholicis magis Ecclesiam opprimendi.
No=ι possunt acatholici, quin omnia laedant aequitatis jura,
costere sacerdotes catholicos ad honestandus benedictione aliove ritu Sacro nuptim mistω, guae, neylectis canonicis sanctionibus, contrahantur
235. Quo clarior siriniorque evadat propositio , haec
rata habenda sunt. 236. I' Firmissimum est religionis nostrae dogma culpabiliter extra Ecclesiam catholicam degentibus nullam posse obtingere Salutem. 237. 2' Ecclesiae pastoribus id munus incumbit, ut satagant omnes sive insideles sive haereticos sive schismaticos ad unice veram EccleSiam catholicam adducere, et modis omnibus impedire quominus catholici ab ea abducantur ; cum agatur de negotio omnium maximo. 238. 3' Proditores ac aeternae animarum perditionis reos se constituunt Ecclesiae praeSides ac ministri, si duplex recensitum munus negligant quantum in se est.239. 4' Canonicae leges quae a remotissima antiquitate hac super re Sancitae Sunt, Omnes ad duplicem illum siuem obtinendum collineant. 240. 5' Bom. Pontifices utpote harum legum supremi custodes ac vindices nullo non tempore earum executioni invigilarunt, ne cujusquam aeterna Salus in discrimen adduceretur , ita ut Semper exhorruerint, imo vero damnaverint mixtas nuptias illas in quibus canonicae Sanctiones neglectae fuissent.
24 l. 6' In his Pius VIII. etsi iniquis temporum conditionibus aliquantulum cedere visus sit, atque ut loquitur Gregorius XVI. in allocutione habita die i0. Decemb. 1837.
Suam eo usque protulerit indulgentiam, ut ipsa verissime dici
373쪽
CAP. IV. DE MATRIMONIIS MIXTIs. 375
queat illos allistisse limites , quos praetergredi nefas omnino sit, legibus tamen essentialibus prorsus inhaesit. Constituit vidolieet i ' ut mulier catholica praesertim cum Viro ac tholico nuptura diligenter ab episcopo Vel a parocho edoceatur quae circa ejusmodi nuptias ecclesiasticorum can num sententia sit, serioque iterum atque iterum admoneatur de gravi scelere, quod admittet, si eos Violare praesumat; tum ut agnoscat sese in silios, quos a Deo expectat, acturam crudeliter, si in iis, quas contrahit, nuptiis, illorum institutionem viri acatholici arbitrio esse permittendam intelligat. Ad haec 2' decrevit, quod si posthabitis hisce monitis, mulier illicitas nuptias inire velit, abstinere debeat catholicus pastor non solum a nuptiis, quae deinde fient, saero quocumque ritu honestandis, Sed etiam a quovis actu, quo approbare illas videatur, atque adeo permittit eam assistentiam tantum, quam pavivam Vocat. Declarat demum ad querelis omnibus aditum praecludendum Veras ac ratas ,
nempe Validas, nuptias mixtas, quae a dato Brevi celebrari contigerit, non servata forma a Tridentino praescripta, si nullum tamen dirimens impedimentum obstet, in dioecesibus Coloniensi, Τrevirensi, Padectomensi et Monasteriensi. 242. 7' Cum Gubernium Borussicum accepisset hoc Breve quod per episcopos expellerat, prius per biennium Occultavit , deinde secreta conventione Berotini habita, cautiones omnes a Pio VIII. praestitutas eludere adnisum est; demum deposita persona episcopos et Sacerdotes reluctantes omni saevitia adhibita, ut verisicaret protestantes t Drantes esse, adegit ut conjugia mixta, posthabitis cautionibus illis, benedictione aliisque ritibus cohonestarent. Dira exinde orta persecutio in Ecclesiam, quae usque ad obitum defuncti regis acrior in dies saeta est spoliatione, exilio, carceribus, epiScopos, parochos aliosve sacerdotes mulctans , qui Deo magis quam hominibus obedire volu
243. Quibus praemissis, sic jam evincimus Veritatem Sertae theseos. dura omnia aequitatis postulant, ut nemo
374쪽
quavis ratione ea compellatur agere, quae fidei quam profitetur , quae conScientiae reluctantis sensui, quae jussis auctoritatis legitimae adversentur, quaeque hostibus Εeclesiae subsidio essent ad eam penitus destruendam. Atqui ita se gerunt qui cogere adnituntur pastores catholicos ad
nuptias mixtas benedictione aliove ritu Sacro, neglectis canonicis sanctionibus, cohoneStandas. Ergo.
244. Major hujus argumenti propoSitio sua ipsa evidentia sulget. Nam haec ipsa enumerata moliva urgebant christianae religionis apologetae penes principeS paganos, ut
evincerent eos inique Saevire in christianos dum eos cogerent ad litandum salsis diis. Haec obtendebant, licet immerito , primi haeretici protestantes dum principes calli lici ad Ecclesiae obedientiam eos revocare satagebant; haec denique ipsa urgerent haeretici protestantes hodierni , si quid ejusmodi adversus eos molirentur catholici principes.
245. Porro non minus luculenta est minor propositio quoad omnes suas partes. Etenim fides docet, extra Ecclesiam nullam esse salutem; qui Proinde coguntur mixta cohonestare conjugia sine conditionibus praeScriptis , coguntur hoc ipso cooperari damnationi tum conjugum tum prolis, Ecclesiae destructioni, haeresis amplificationi; quae insanda sunt omnia. Cumque id praestare nequeant catholici sacerdotes nisi obluetante conscientia , patet eos cogi contra Propriam conscientiam agere, peccato graVissimo Se inquinare, adeoque Se pariter aeternae damnationi committere. Idem dic de infractione legum a legitima auctoritate, Ecclesia scilicet, constitutarum , quae id absolute prohibent sub interminatione peceati et quidem gravis. Demum eosdem sacerdotes cogi ut sint subsidio Ecclesiae hostibus, haereticis nempe et schismaticis, ad Ecclesiae destructionem tum constat per se, tum ex destinato eorumdem consilio in illis legibus condendis. Ecquis enim alius sinis praestitutus est legibus ilius iniquis , quibus jubetur natos omnes ex conjugiis mixtis institui debere in religione dominante, nisi ut tanquam serus de silva depascatur vineam quam Dei dextera plau-
375쪽
CAP. Iv. DE MATRIMONIIS NIXTIs. 377
tavit Nisi ut crescat et augeatur Satanae regnum, nempe acatholica secta 7 Hoc etiam clarius patefit ex legibus illis quibus praescribitur, ut foeminae educentur in religione matris, masculi in religione patris; si enim veritatis am re et animarum salutis ducuntur in his legibus ferendis qui eas condunt, cur se adeo crudeles exhibent circa seminarum animas, ut eas patiantur extra veritatis ac salutis viam institui 3 Numquid aeque Deo et Christo Iesu pretiosae non sunt animae foeminarum ac virorum 7 Sed vera ratio est, quod nihili isti faciant sive religionem sive vi tam aeternam, et solus politicus rerum status ipsis cordi sit cui veritatem et aeternam subditorum salutem immolant. Luctuosa experientia eorum quae penes acatholicos contingunt , quod hactenus diximus, mirifice confirmat. Siquidem omni vexatione catholicos torquent, templis spoliant, praemia et honores apostatis tribuunt. Et hi vellent ut suo huic perverso sint sacerdotes inservirent, et hi profitentur tolerantismum i Rusmodi tolerantismum haereticis et schismaticis dimittimus ; teterrimus ejusmodi tolerantismus jam a politioribus gentibus exulavit, nec persecutionis nomen insonat nisi penes barbaros, qui tamen plenis buccis suam esserunt civilem culturam. Constat igitur quod ostendendum proposuimus circa iniquam agendi rationem eorum, qui sacerdotes cogere connituntur ad honestandas nuptias mixtas, neglectis imo proculcatis canonicis sanctionibus.
246. I. O . i' Leges patriae ab omnibus servari debent , reusque essicitur qui eas violat; tales vero sunt qui conjugia mixta, omissis cautionibus, honeStare recusant. 2' Nulla exterior potestas , cujusmodi est Pontificia, jus habet se immiscendi sine placito regio in administratione cujusvis regni. 3' Conditiones seu cautiones quas catholici exigunt adversantur tolerantiae, conscientiae libertati, regni quieti, paci familiarum; 4' jure propterea principesaeatholici sub poenarum interminatione eas servari vetant
376쪽
insectanturque inobedientes; 5' siquidem illorum est publico bono prospicere. 6' Falsum autem omnino est Primeipes acatholicos in his legibus constituendis odio permoveri catholicae religionis, cujus se potius protectores illi
exhibent, aut sectae amplificandae causa, ut eos calumniantur catholici. Ergo.
247. Besp. Ad i , D. Si justae sint, c. si aperie
iniquae N. Tales porro sunt, uti ostendimus, leges ab ac tholicis constitutae circa conjugia mixta, quippe quae ad Versentur religioni, legi divinae , naturali et ecclesiasticae. Eadem ratione potuissent imperatores ethnici, ariani, ic noctastae urgere christianos aut catholicos ad profitendum ethnicismum, arianismum, aut iconOdastismum Sub praetextu legum patriarum. In his casibus respondendum est quod post Apostolos tot martyres responderunt: Oporteι
Obedire Deo magis quam hominibu3.
248. Ad 2 , D. Si Pontificia potestas externa dici aut
eme posset respectu catholicorum, et sanctiones canonicae a solis Bom. Pontificibus constitutae essent, C. Secus N. Ecquis autem dicat supremi pastoris a Christo constituti in universum gregem suum potestatem externam, dum Prospicit spirituali animarum saluti Nonne Christus Petro ejusque legitimis successoribus dixit: Pawe unos meos ... Me Oves meas ubicumque fuerint 2 Alioquin sine placito imperiali non potuissent anteactis seculis Pontifices religionem christianam disseminare. No ilium hoc est inventum a regalistis excogitatum. Ceterum' Sanctiones canonicae, de quibus agimus, a conciliis iisque Oecumenicis constitutae sunt, quare Bom. Pontisces custodes et indices earum se praebent. 249. Ad 3 , D. Adversantur conditiones illae toler tias religiosae, Seu professioni erroris et veritatis, falsae ac Verae religionis, C. tolerantiae politicae seu civili N. Tolerantia religiosa est negatio omnis religionis, Deo injuriosa et absurda, quam possunt quidem, si Velint, proteStantes
prositeri; ast nequeunt catholici, qui fide tunent Eccle-
377쪽
siam catholicam unice veram religionem esse adeoque extra eam nullam dari salutem. Non adversantur autem tolerantiae politicae et civili, cum pacifice inter se vivere possint. Quod si hae conditiones illis non arrident, poterunta mixtis nuptii8 abstinere ; si igitur volentes scientesque se protestantes illis cautionibus subjiciunt, tenentur illas
250. Ad 4 , Neg. Sub quovis siquidem respectu reitas et perturbationis causa non in sacerdotes catholicos parere detrectantes iniquis legibus, Sed in principes acatholicos, qui eas tulerunt, refundi debebunt. Etenim ipsi cum primum provincias catholicorum occuparunt solemni pacto imo et jurejurando se obstrinxerunt ad nihil innovandum circa religionem ac disciplinam quae prius obtinebant, deinde vero pacta omnia pessumdantes coeperunt prius indirecte, postea vero directe ea tentare ac moliri, quae in perniciem ejusdem religionis cederent; leges de quibus agimus
Statuerunt, quibus salva conscientia sacerdotes catholici obtemperare non poterant. Executioui eas saevitiis omnimodis mandarunt.
25 l. Ad 5 , D. Per media honesta, C. per media iniqua IV. His enim mediis non publico bono prospiciunt, sed publicum bonum perturbant. Subditi catholici iisdem coram lege juribus frui debent, quibus Duuntur ac tholici, jam vero isti non impediuntur ab exercitiis propriae sectae, prout ipsis lubet, consectandis, adeoque noque catholici impediri debent in exercitiis religionis quam
252. Ad si , D. Si verbis sides adhibeatur, C. si facta attendantur N. Facta altius verbis clamant. Si igitur his constiterit propensio manifesta ad eversionem religionis catholicae; si haec jam ex parte, in pluribus scilicet regionibus, jam obtigerit; si necessario hic sinis veluti consectarium ex praemissis descenderit, prosecto protestationes Omnes inanes apparent. Qui ita se gerunt, ita se exhibent catholicae Εωclesiae protectores uti lupi qui gregem Protegunt.
378쪽
253. II. Obj. Leges Principum acatholicorum hac super re aequissimae Sunt; si quidem l ' innituntur paritate persecta , quae intercedere debet inter cujusvis confessionis asseclas; alioquin potior conditio esset catholicorum, quam acatholicorum, qui ejusmodi cautiones in conjugiis mixtis non exigunt. 2' Innituntur patrocinio quod acatholici confessionis dominantis suscipere debent; Si enim permitterentur catholicis conditiones quas exposcunt a contrahentibus de universa prole in catholica religione instituenda, pedetentim destrueretur confessio acatholica, cui abolendae reipsa catholici adlaborant per tacitam hanc quam Vocant , reformationem. 3' Innituntur ipsis catholicorum principiis; nam ideo contendunt catholici praeviam exigendam esse in conjugiis mixtis sponsionem de institutione sobolis totius in religione Patholica, ut Dei populus augeatur; jam vero hoc ipsum urgent ministri agatholici pro augmento religionis evangelicae. 4' Quapropter poterunt quidem catholici , prout leges permittunt, adhortari sponsos ut sobolem universam in religione catholica instituant, at nequeunt contra legum praescriptum eos cogere ad sormalem, ut Bjunt, Sponsionem Praebendam. 5' Secus agere esset abripi spiritu intolerantiae et fanatismi et Superstitionis, quod scilicet nequeat Ecclesia impertiri benedictionem suam illi conjugio, cujus proles damnationi educaretur; 6' Agitur de rodisciplinari, quae attemperanda est praesenti rerum Statui, prout se gerunt commendabili indulgentia ministri prot
254. Resp. F. A. Ad i , Prob. D. Si reipsa rigeret ejusmodi paritas inter sacerdotes catholicos et ministros acatholicos, C. si non Vigeat N. Ex multiplici porro capite disparitas ejusmodi exurgit; ac i' quia catholici ad exigendam pollicitationem, de qua est Sermo, adstringuntur Ecclesiae legibus quae sub gravi peccato Obligant; 2' quia rei natura id exposcit, cum nequeant catholici sacerdotes honestare illorum conjugium, qui actu gravi Se crimine
polluunt, dum parati sunt permittere ut Soboles institua-
379쪽
tur in illa religione quam fide tenent salsam esse cum aeternae salutis dispendio; 3' ex necessitate patefaciendi horrorem quem Ecclesia profitetur circa ejusmodi mixta connubia. Iam vero his ministri acatholici non detinentur tum quia l' nullis legibus vinciuntur quibus cogantur illam sponsionem exigere; tum quia T ipsi profitentur tolerantiam religiosam juxta quam potest quilibet in sua eonfessione salvari; tum quia 3' ipsi nullam in conjugio sacramenti dignitatem agnoscunt. His adjicimus sponsos renuentes Spon-Sionem emittere, se convertere ad ministrum protestantem,
qui benedictionem ultro eis impertitur. 255. Ad 2 , Nest. Princeps enim qui sincere velit cuicumque consessioni patrocinari, tenetur cuilibet juxta si-dem ac doctrinam quam profitetur suppetias serre. Porro juxta doctrinam catholicam nequit sacerdos tribuere benedictionem mixtis nuptiis sine Iegitima facultate ac sinu eo ditionibus sibi praescriptis. Dum igitur sacerdotes catholicos cogit impertiri benedictionem, eos opprimit in exercitio suae religionis. Eo vel magis, quod ex declaratione Pii VIII. quoad peculiares provincias valeat conjugium, licet sine forma a Tridentino praescripta celebretur. A niti autem Ecclesiam ut protestantismus evanescat, Objectum est suae missionis, quemadmodum enim ethnicos sic et haereticos ad unice veram religionem ex Christi mandato adducere tenetur. Ceterum his conjugiis mixtis ipsam in hunc finem non uti, patet ex eo quod non solum illas non promoVeat, sed penitus exhorrescat, nec nisi neces- Sitate compulsa eas permittat. Accedit quod mali catholici minime deterreantur ex denegatione benedictionis a contrahendis nuptiis cum haereticis. Sane in Borumia anno 1840.
celebrata ejusmodi conjugia sunt 5545. ut silentio praeteream catholicos in Germania sub principibus acatholicis degentes Opprimi sive directe sive indirecte, ut ipsi exstenuentur, et quidem exclusive. Nam ut ex publicis documentis constat, Amburgi an . t 843. conjugia passim celebrabantur inter lutheranos et judaeos, soboles vero uniVer-
380쪽
sa constanter instituebatur, prout adhuc instituitur, in religione judaica. 256. Ad 3 , D. Urgent protestantes at immerito, C.
jure merito N. Etenim ipsi corpus integrum non constituunt, sed ex fractionibus protestantismus coalescit, nullam habent sidet positivae confessionem Omnibus communem ; solus articulus communis protestantium sectis est D
gatio verae Ecclesiae, scilicet catholicae ; profitentur omnes proindeque et catholicos, in propria religione salutem posse aeternam obtinere. Principium igitur protestantium longe diversum est a principio catholicorum. 257. Ad 4 , My. Rusmodi enim adhortationibus inutiles plane evaderent; sane si plures protestantes, uti ex publicis constat documentis, quamvis Obligationem contraxerint , tamen postea renuunt illam adimplere, quomodo cederent adhortationibus 7 Qui enim Deo denegat fidem , quomodo poterit eam servare hominibus 7 Si nullam sponsionem emiserint, longe facilius id praestarent. Acc
dit , quod alicubi, ut in Dioecesi Limburgensi, politicum
regimeu sponsionem emissam a contrahentibus de educanda prole in religione catholica irritam faciat. Hinc emissum decretum a me. Congregatione Inquisitionis Romanae die 30. Iun. I 842. quo prohibentur parochi illic degentes ne impertiantur benedictionem conjugiis mixtis, quamvis sponsi promittant suturam prolem se instituturos in religione catholica. Quisque intelligit in his rerum adjunctis multo minus sufficere exhortationes parochorum.
258. Ad 5 , D. Id est regi principio inconcusso fidei
catholicae, nullam dari extra Ecclesiam salutem, C. tolerantiae, superstitionis, fanatismi N. Parum nostra refert
quodnam acatholici de illo articulo judicium ferant, quove nomine illum designent. Nos ita credimus; si id ipsis nouarridet, nos cohaerenter ad fidem quam prositemur, agere debemus. Non sunt catholici, qui culpabiliter ex hac vita decedentes extra Ecclesiam damnent, sed Christus est, qui Matth. l8, l7. ait: Qui Ecelesiam non audierit, sit tibi sicut