장음표시 사용
351쪽
C P. III. DE IMPEDIMENTIS MATRIMO II ETC. 35a
eonsanguinei talis et assinitatis gradibus, qui in Levitico designati sunt, uti Matrimonium irritantes; et can. l2. ad judices
ecclesiasticos causas matrimonial3s pertinere; jam Vero nemo sincerus catholicus negaVerit tu can. 3. nomen Ecclesiae , et in can. l2. Verba, judices Ecclesiasti s in sensu exclusivo a Tridentino usurpari , cum igitur eadem ratione definierit Melesiam posse impedimenta constituere, Vocem Ecclesiae pariter in sensu exclusivo concilium usurpavit , adeoque Ecclesiae doctrinae adversantur qui docent eandem Potestatem principibus competere. Bursum : Ecclesia , uti ex dictis in praecedentibus patet, leges imperiales circa Matrimonium aut acceptavit aut correxit, aut irritas habuit. Imperatores ipsi et reges cum voluerint aliquod impedimentum constitui in ipso conc. Tridentino ad I celesiam se verterunt, ut constat ex rege Galliarum circa conjugium filiorum familias; stulta porro et inanis fuisset haec agendi ratio, si Carrierit sententia tunc temporis obtinuisset. 176. 3' Adversatur tum notioni potestatis supremae et independentis, tum paci et tranquillitati status et Ecclesiae, tum paci conscientiarum. Primo siquidem repugnat duplicem dari de eodem objecto potestatem independentem a
supremam, invicem enim se colliderent si contrarium ab unaquaque de eadem re statueretur , ut si in subjecta materia Ecelesia irritum pronunciaret Matrimonium e. g. clericorum , et regimen civile validum ediceret. Secundo exinde sequitur necessario collisiones inter utramque potestatem orituras dum altera destrueret quod altera aedificaret, esset coneubinatus respectu unius quod legitimum conjugium so-ret respectu alterius. Adeoque tertio nulla ratione prospiceretur conscientiae fidelium tranquillitati, regimen enim politicum ipsis ediceret legitime eos posse cohabitare, E cIesia vero eos gravissimi criminis reo8 fieri. Hue accedit, quod numquam Ecclesia uti ratum habuerit Matrimonium, quod licet juxta leges civiles contractum fuerit , attamen aliquo impedimento dirimente irretitum fuerit, et e converso uti verum ratumque tenuerit conjugium legitime cο-
352쪽
ram se initum , quamvis contra leges civiles irritantes
l77. Haec denique eos firmantur ex constitutionibus et praxi Bom. Pontificum Bened. XIV. De synodo lib. 8. c. 12.
sti l 832. nec non congregationum BOm. Poenitentiariae,
Inquisitionis , et concilii Τridentini.
178. I. O . l' Auctoritas quidem magis favet contrariae gententiae, rei ratio magis nostrae suffragatur. 2' Nec obstant prolata argumenta ; nam quamvis Matrimonium ad sacramenti dignitatem evectum fuerit, non ideo desiit esse contractus naturalis et civilis , cum sacramentum non tollatrationem contractus, qui ad bonum societatis spectat , adeoque subjicitur principi. Quapropter materia sacramenti vere est contractus naturalis principi subjectus, qui quatenus inter cives initur , civilis efficitur ac subest principis auctoritati , qui eundem eontractum etiam quatenus naturalis est, potest irritare. Nec ideo princeps dicendus est attingere sacramentum, sed unice impedit quominus materia existat seu idonea sit; cum prius sit existere idoneam materiam quam saeramentum , hinc qui prius panem , vinum aut aquam corrumperet, impediret quominus ex illis baptismi aut eucharistiae sacramenta conficerentur , quin tamen sacramenta haec attingeret, sic qui per leges
suas irritum redderet contractum naturalem, nullum redderet sacramentum Matrimonii, etsi sacramentum in sonon attingeret. Imo non magis redderetur mutabilis materia , quae semper exurgit ex contractu legitimo , prout mutabilis non efficitur eadem materia per tot diversas leges quas Ecclesia ipsa tulit circa Matrimonium. 3' Alioquin principes per introductionem christianae religionis in propria regna jura amitterent quibus antea pollebant, quod nimis odiosam eandem redderet religionem. Ergo.
353쪽
CAP. III. DE IMPEDIRENT S MATRIMO I ETC. 35,6
Ecclesiam Ecclesiaeque supremos moderatores minus validis permoveri rationum momentis cum aliquid docent aut decernunt , aut rationeS has magis comportas privatis hominibus esse quam Ecclesiae aut Bom. Pontificibus. Non puto adversarium quem impugnamus adeo alte de se, et abjecte adeo de Ecclesia ejusque supremiis moderatoribus sentire. Deinde , quaenam tandem gunt validiores ejusmodi rationes 3 Eaedem nempe quas jamdiu attulerant M. Antonius De Dominis, et Launrius , ac saepe adeo a sinceris catholicis protritae sunt; quae Si quidpiam evincerent, plus probarent quam vellet adversarius, scilicet ad principes exclusive spectare potestatem Originariam ac propriam statuendi impedimenta Matrimonium dirimentia. 180. Ad 2 , D. Matrimonium ad sacramenti dignitatem evectum, non desiit eme contractus naturalis in suo conceptu formali, C. in concreto et prout cum Sacramento identiscatur A. Siquidem cum juxta dicta uno eodemque actu ac instanti quo contractus naturalis conjugii sit, fiat saeramentum, patet non amplius ipsum spectari posse sub ratione meri contractus , ged spectari omnino debere sub ratione sacramenti, seu uti Sacramentum , quale reVera est. Λtque exinde ratio formalis contractus nonnisi mentis conceptu apprehendi potest, non autem in se. Nullum idcirco instans concipi potest, quo possit pri eps Suam exere repotestatem in contractum conjugalem. 18 i. Ex his sequitur omnes corruere superstructas ratiocinationes , uti sublato fundamento concidit aediscium. Nec enim contractus naturalis aut civilis conjugii est m teria remota, uti adversarii assumunt, saeramenti Matrimonii , ut aqua respectu baptismi, et panis respectu e charistiae , sed proxima uti ablutio in baptismo et cons eratio in eucharistia. 182. Ad 3', My. Haec calumnia relinquenda est apostatae De Dominis , Latin o , jansentanis et regalistis ; siquidem principes nullo jure gaudent super contraetum
354쪽
naturalem conjugalem, sed tantum Super contractum ei- vilem. Iam vero lioc jus intactum eis conservat christiana
religio , ita ut quoad effectus externos et civiles possint principes connubium uti nullum coram lege spectare, non autem in soro conscientiae et coram Deo. Odiosa proinde ipsis fieri nequit christiana religio, uti cum suis autumat
adversariu8.183. Inst. 1' Falsum est consistere simul non posse duplicem supremam ac independentem potestatem circa idem objectum, dummodo unaquaeque illud attingat sub diverso respectu, ut patet relate ad sesta , et bona ecclesiastica.2' Falsum pariter est necessario oriri conflictationes interutramque potestatem ; nam si quae oriuntur, non ex legitimo usu , sed ex abusu potestatis proveniunt, tollique lacile possunt. 3' Certe si facto attendamus , constat, uti ostendunt theologi Galli , principes per plura Secula Supremam hanc potestatem conglanter ac pacisce exercuisse tanquam sibi propriam et Originariam, non modo non obsiastente, sed Ecclesia probante ; si vero de seculis posterioribus sermo sit , Ecclesia quidem unice atque exclusive hac potestate usa est, sed ex tacito vel expresso principum consensu , qui pro sua erga Ecclesiam pietate eidem curam
hanc dimiserunt, retento tamen sibi jure inalienabili. 4' His permoti rationibus haud pauci theologi exteri, ut Petrus Solo, Sanchea, Salmanticenses , Pirriling , Selvaggius, aliique eandem sententiam amplexi sunt. Ergo.
184. Resp. Ad 1' Nest. Nam implicat posse unum idemque objectum in solidum possideri a duplici suprema ac independente auctoritate quamvis sub diverso respectu illud attingant. Si domum eandem duo domini pomiderent, neutrius illa esset; et si alter vellet eam in oratorium eOnvertere alter in theatrum, certe eam unusquisque sub di-Vereo respectu ac sine attingeret, nihilominus neuter quod
sibi proposuit, perficeret. Quod adjicitur de sestis bonisque
ecclesiasticis relinquendum est jansentanis ac s3 nodo Pisto-rjensi , eujus in hanc rem prop. 74. a Pio VI. Proscripta int.
355쪽
l85. Ad 2', My. Ac primo miramur quomodo excidere auctori catholico potuerit Ecclesiam auctoritate sua posse quandoque abuti ; deinde reponimus non ex abusutantummodo , sed etiam ex legitimo usu propriae auctoritatis , si qua daretur ex parte principum , conflictationes oriri. Fac : Princeps ob pacem familiarum irritum quoad vinculum emeit conjugium filiorum familias , Ecclesia ob conscientiae tranquillitatem ratum ejusmodi connubium habet. Utraque potestas legitime uteretur auctoritate sua , attamen conflictationes oriuntur. Idem dic de innumeris prope aliis similibus casibus. Facile autem eas tolli posse,
adversarius theoretice supponit, at certum est praetice arduam hanc rem plane esse, imo Spectatis adjunctis praesentibus, impossibilem. Prosecto si expendamus Varias rationes hactenus a patronis doctrinae quam impugnamus propositas ad dimidia inter utramque potestatem componenda, quae partim absurdae, partim ineptae, partim deniquo Ecelesiae injuriosae sunt, intelligimus haud ita lacile negotium hoc esse, uti adversarius supponit. 186. Ad 3 , Vol N. vel D. Theologi Galli, quorum agmen ducit Munrius, id asseruerunt, c. ostenderunt x Constat enim quovis tempore t ' Principum leges circa conjugia christianorum nullam vim obtinuisse nisi quatenus Ecclesia eas probavit suasque fecit; 2' Ecclesiam saepe easdem leges aut rejecisse aut correxisse et emendasse uti ostendit Benedictus XIV. De Umodo lib. s. capp. ll. et l2. pluribus adductis exemplis ; 3' Ecclesiam ab immemorabili solam , ad exclusionen principum, ipso adversario fatente , causas
matrimoniales moderatam esse. Principes autem cessisse
de jure suo pro sua in Ecclesiam pietate , pia cogitatio est, quae nullo documento fulcitur aut fulciri potest, imo publicis documentis contrarium posset ostendi ex tot improborum principum agendi ratione, quibus si persuasum suisset se talibus juribus pollere , ea ad se reVocassent ;4' Demum certum esse , si principes inalienabilia ejusmodi jura habuissent, nunquam fuisse passuros, ut Tridentinum
356쪽
fecit can. 4. et can. 12. circa causaes matrimoniales, nec
adeo enixe instituros fuisse penes concilium ut statueret impedimentum quod ipsi per se juxta Carrierium constituere potuiSSent.187. Ad 4 , D. Sub illis tamen coarctationibus seu Iimitibus quos adversarius praetergressus est, nonnulli theologi exteri eam doctrinam adoptarunt et quidem immerito , c. absolute et jure merito F. Siquidem l ' pleri qua theologi incaute huic doctrinae adstipulati sunt illa aetate in qua non praevidebantur collisiones illae quae hac de re superiori seculo excitatae sunt ; 2' illis item limitibus
sententiam suam circumscripserunt, ut nihil ex ea in praxi pertimescendum esset, dum docuere, principes haud posse sua uti potestate nisi cum subjectione ac dependentia ab Ecclesia , uti Sancheg De Matrim. lib. 7. dist. l. num. 14., Eugier n. l040. et seq., SalmanticenSes c. I l. n. 15. aliique
passim; 3' nonnulli inficiati sunt jus istud proprium ac originarium principum esse, sed adventitium ex Ecclesiae concessione, uti Basil. Pontius De Matris. lib. 6. cap. ii. Ber- nard. Baver Theolost. univ. domat. tom. 3. Pag. 2005. , Frrier Matrim. eae instit. Christi Pest 1835. pag. 44. ΤOur-nesy De Matr. quest. 7. Rr. 2. c cl. 2. qui quamVis in comelus. l. indicet jus innatum principibus, in hac tamen statuit a multis jam seculis principes christianos aut nulla, aut saltem nonnisi approbante et concurrente Ecclesia , statuisse impedimenta sacramentum Matrimonii dirimentia , idque ad mentem Petri Solo Dei. 4. De Matrimonio , qui et ipse recurrit ad pietatem Principum. 4' Hi omnes innitebantur falso principio , rejecto nunc ab ipso advenario , quod contractus civilis sit materia sacramenti Matrimonii. Cum igitur neque haes limitationes agnoscat Carriere , Πωque illorum admittat principium, sequitur et illos excessisse, et illorum suifragio minime se tutari pome.
357쪽
CAP. III. DE IMPEDIMENTIS MAT INO II ETC.
. Causae Matrimoniales spectant ad judires ecclesiasticos et quidem causae OMNES ad SOLOS ecclesiasticos judices spectanti88. Prior propositionis pars de fide cit ex can. I 2. Tridentini; posterior certa est, uti ex dicendis patebit.
Et hic praemonemus nomine caumrum matrimonialium nos eas solas complecti, quae relationem habent ad Matrimonii vinculum seu ad Sacramentum ; quae enim extrinseca eidem sunt, de ipsis principes judicare poterunt. Hoc sensu statuimus causas omnes ad solo3 judices ecclesiasticos ad mentem Tridentini spectare; haec porro controversia est a praecedente de impedimentis dirimentibus plane distincta. 189. Sic vero adversus haereticos contra quos Tridentinum ean. cit. statuit, priorem Propositionis no8trae paristem adstruimus. Matrimonium , ex demonStratis , Sacramentum est, ita ut in christianorum conjugiis contractus a Sacramento sejungi nequeat. Ergo ad Ecclesiam spectat causas matrimoniales cognoscere et judicare , perinde aeceterorum Sacramentorum.
190. Rursum: quamvis Matrimonium sacramentum non
esset, tamen , ipsis fatentibus protestantibus, res Sacra et conscientiae est a Deo ipso instituta atque a divinis legibus dependens ; jam vero de his judicare utrum legitima , licita et honesta sint atque ad normam divinae legis peracta aut peragenda, spiritualis est potestatis ad id a Deo eo stitutae , nempe Ecclesiae, alioquin paci ac tranquillitati conscientiae haud prospiceretur. 191. Hoc ipsum demum confirmatur ex Christi, ac Apostoli agendi ratione, perpetuaque Ecclesiae praxi. Etenim Christus Matth. 19. de repudio ac divortio judicavit, secus ac fecerit respectu haereditatis de qua interpellatus fuerat, eamque ad magistratum politicum remisit, Luc. l2, 14. Sic etiam Apostolus l. Cor. 7. de diversis causis matrimo-
358쪽
nialibus judicavit de quibus eum Corinthii consuluerant. De praxi vero Ecclesiae tot documenta sunt, quot BOm. Pontificum existunt decreta canonumque Sanctiones quovis Se- eulo editae in causis matrimonialibus. Quoties proinde qua stiones aliquae motae sunt aut dubia hac de re excitata , toties sideles ad Ecclesiae pastores confugerunt ut dirimerentur , numquam Vero ad causas has excutiendas principes aut seculares magistratus judices adsciverunt.192. Quapropter vel ipsi lutherani recedentes paulatima principio Lutheri , qui visus est causas matrimoniales civili magistratui adscribere , universum fere jus canonicum Pontificium uti normam illarum judicandarum adoptarunt, et ad forum ecclesiasticum eas revocarunt , ut constat de coetibus i Ecclesias vocantὶ BrunsWicensi ac Luninburgensi, aliisque passim. Hinc Boetimerus in Iur. ecclesivit. protestant. tom. 2. tit. 2. SS. 25-27. scribere haud dubitavit :Adeo musae matrimoniales ad consistoria nostra spectant, ut Metrina juris Pontiscit universa de hac materia fere recepta Sit . . . . ut nequidem massistratus se laris per modum prae-aeentionis de iis cognoscere queri . . . Proinde quaeStis principalis tamdiu suspendenda , donec de causa natalium in foro ecclesiastico fuerit cognitum. Eadem ratione se gerunt anglicani. Sane vel ipsi ethnici naturae lumine ducti Matrimonium ut rem sacram habuerunt, et Pontificibus ac sacerdotibus eam judicandam dimiserunt, prout ostendit Cu-jaccius in suis Parat illis in libros quinquaginta distratorum lib. 23. tit. 2. De jure nuptiarum. l93. Quod vero attinet ad alteram propositionis partem , ea ex priore necessario fluit. Etenim si matrimoniales causae ideo ad Ecclesiam spectant, quia Matrimonium s cramentum est et res Sacra , cum haec ratio universalis sit et pro omnibus illis valeat, sequitur profecto causas omnes ejusmodi ad solos judices ecclesiasticos pertinere; hinc vel primum negandum , quod catholici profecto non faciunt , aut alterum concedendum. 194. Cum vero potissime catholici premantur auctori-
359쪽
CAP. III. DE IMPEDIMENTIS MATRIMONII ΕTc. 36l
tate Tridentini quod anathema pronunciavit in eos qui negarent causas matrimoniales ad judices ecclesiasticos spectare, idcirco ut se ab anathemate gubtraherent, eo ge cum theologis aulicis supra refutatis receperunt, quod concilium non dixerit omnes causas ad solos judices ecclesiasticos spectare. Ast Pius VI. in Epist. quam sub forma Brevis dedit ad episcopum Motulensem ejusmodi effugium his ver
bis eripuit: Ignotum nobis non est quosdam adesse, qui se- eularium Principum auctoritati plus nimio tribuentes et verba hujus eanonis XII. captiose interpretantes , illud defendendum susceperunt, ut quoniam Tridentini Patres hae direndi formula usi non fuerint et ad SOLOs judices ecclesiasticos, aut ΟΜΝm causas matrimoniales, potestatem reliquerunt judicibus Micis cognoscendi saltem causas matrimoniales, quae sunt meri facti. Sed scimus etiam hanc captiunculam , et salisae hoe cavillandi stenus omni fundamento destitui. Verba enim canonis ita steneralia sunt, Omnes ut causas comprehendans et complectantur ; spiritus vero sive ratio legis adeo patet, ut nullum eaereptioni aut limitationi locum relinquat. Deinde pergit summus Pontifex Ostendere, ut nos essecimus, rationem flacramenti ob quam causae matrimoniales ad Ecclesiam spectant, pro causis omnibus aeque militare. Cum proinde gynodus Pistoriensis prop. 58. statuerit, Spomalia proprie dicta aerum mere civilem continere , qui ad Matrimonium celebrandum disponit, eademque civilium lestum praecepto su jacere. Ouasi actus disponens ad sacramentum non subjaceat sub hae ratione juri Ecclesiae; ab eodem Pio VI. damnata est uti falsa, juris Ecelesiae quoad effectus etiam a Sponsalibus vi canonicarum sanctionum pro entes laesiva, disciplinae ab Melesia constitutae derostam. 195. Cum vero sundamenta contrariae doctrinae nonnisi duo sint, i ' scilicet distinctio inter contractum civilem et sacramentum , ita ut contractus civilis etiam quoad vinculum principum auetoritati subjaceat ; 2' captiuneula illa, quae iundamento omni destituta declaratur a Pio VI.; ideo ab asserendis dissicultatibus supersedemus, eum a no-
360쪽
bis praeoccupatae fuerint in superioribus propositionibus dum ageremus adversus haereticos, apostatam De Dominis, Launojanosque theologos. Nunc Vero, Si paucos excipias, theologi omnes recedenteg ab impuro illo fonte, Saniorem doctrinam adoptant circa Ecclesiae potestatem in christianorum conjugia.
196. Connubia mixta vocantur, quae inter catholicos et acatholicos contrahuntur. Acatholicos dicimus haereticos et schismaticos, qui ratione baptismi christianorum nomine cenSentur , quamvis extra unice Veram catholicam Ecclesiam inveniantur.
197. Rusmodi conjugia valida esse jam nemo est qui
ambigat; prout omnes consentiunt ea illicita per se esse, ita ut sine gravi peccato absque Rom. Pontificis dispensatione iniri nequeant.198. Pontifices vero numquam ejusmodi tribuunt dispensationem nisi iis in adjunctis, iisque sub conditionibus quibus consultum sit aeternae tum conjugum tum prolis saluti. Hae si fideliter serventur quin conjugia mixta ODficiant , non parum conserunt christianae Seu catholicae religionis prosperitati et incremento. Hujus rei haud pauca exempla suppetunt tum in Anglia , tum in Provinciis Foederatis Americae, ubi ex horum conjugiorum celebratione eatholica sides haud parum proiecit. l99. Si autem praescriptae conditiones aut omittantur aut negligantur , pernicies religioni catholicae creatur, ut pariter exemplo constat illarum regionum in quibus aut pra sulum ignavia aut illata vi non servantur. Acatholici in Germania et imperio Bussiaco id animadvertentes pro furore quo aestuant in religionem catholicam matrimonia mixta iussumpserunt ut medium idoneum ad protestautismum aut schisma propagandum, profligandumque catholicismum