Praelectiones theologicae quas habebat in Collegio Romano Joannes Perrone ... ab eodem in compendium redactae

발행: 1845년

분량: 399페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

341쪽

TRACTATUS I E MATRIMONIO

Ecclesiam potuisse ac posse Statuere impedimenta praeter scopum praecipuum concilii posita sunt, neque in illa cadit objectum canonum , qui proinde dogmalici hac de causa dici nequeunt. 3' Sane theologi Omnes ideo docent non esse dogmaticam desinitionem, quam dedit Nicolaus I. in Respons. ad consulta Bulgarorum, Valere baptismum in nomina Christi administratum, quia id per incidens dixit praeter ejus scopum principalem ; idem igitnr dicendum est de E elesiae nomine adhibito a Τridentino in his canonibus, dum contra Lutherum adstruere sibi proposuit competere civili et politico regimini, quod haeresiarcha praefracte negabat. Ergo. 139. Resp. Ad i , My. min. ut patet ex probationibus , cum agatur de profitenda potestate in Ecclesia statuendi impedimenta , qua eadem Ecclesia ab aetate apostolica, ut ostendimus in propos. l. , Semper usa eSt, quamque denegare haereticum est. Quocirca vel ipso Van-Εspeii

in Iure ecclestiast. tom. i. Par. 2. tit. 13. c. l. S. 20. nonnullis praemissis in hanc rem , concludit: Igitur sium

traditionis insecuta synodus Tridentina recte anathema disit iueum, qui diserit, Ecclesiam non potuisse constituere impedimenta dirimentia, vel in iis constituendis erraue.

140. Ad 2'', Besp. I' Ergo scopus concilii non suit rem disciplinarem decernere, sed errorem convellere Lutheri. Besp. 2' D. Ita tamen ut Lutherus nomine potestatis humanae Ecclesiam juxta dicta significaret, C. Potestatem civilem N. Ad hoc magis confirmandum, adductis documentis adjicimus integrum ejusdem Lutheri textum, prout legitur in lib. De captivit. Babylonica Oper. edit. Jenens. 1557. tom. 2. fol. 295. b. Dico, Scribit , et quod in

me est , facio , monem et rogum omnes sacerdotes et fratres, si viderint aliquod impedimentum , in quo Papa potest dispensare , et quod non est in Scriptura expressum , ut ea n trimonia confirmeret, quae contra ecclesiasticas , tyrannicas vel pontiscias lestes fuerint contracta . . . Conjunctio enim viri elmultu is est juris divini, quae tenet, quocumque modo contra

342쪽

CAP. III. DE IMPEDINE TIS MATRIMONII ET . 243

lestes hominum contigerit, debentque leges hominum ei ceu re . . . Sine ullo Sempulo. Cum igitur scopus praecipuus concilii , adversariis fatentibus , suerit errorem Lutheri proscribere , qui negabat Vere Ecclesiae potestatem apponendi impedimenta , hoc ipso constat Τridentinum ut fidei dogma definivisse Ecclesiam hac pollere potestate, et dogmaticam

hanc definitionem praecipuum scopum et finem fuisse concilii in his canonibus sanciendis.14 l. Ad 3', My. paritatem, quae unice innititur salso supposito , quod concilium incidenter tantum nomen Ecelesiae his canonibus inseruerit. 142. ΙΙ. Obj. 1' Objectum dogmaticum est immutabile , talia vero non sunt impedimenta ab Ecclesia statuta, quae tum in se variari possunt, tum saepe circa eadem conceditur dispensatio. 2' Λ Τridentino definitum est factum, Ecclesiam scilicet non errasse in constituendis impedimentis, non autem jus, porro dogma in jus solum eadere potest. 3' Ad summum actum est de jure naturali, de legitima nempe posscssione ab Ecclesia acquiisita ex concessione princi-Pum , non autem de jure revelatos cum vero concessio illa Semper retractabilis sit , non potest de ea dogma constitui. 4' Incertum praeterea est, num illi qui suffragium pro his canonibus dederunt fuerint ex illis qui a Spiritu S. positi

sunt ad regendam Ecclesiam Dei, an vero ex illis, quibus ex dispositione humana jus suffragii ferendi concessum eSt, scilicet cardinalibus non episcopis, ordinum religiosorum abbatibus aut praepositis generalibus. 5' Cumque nondum definitum sit praelatos canones dogmaticos esse, de libera agitur opinione. 6' Demum hi canones eos tantum feriunt, qui in eum suem denegarunt potestatem Ecclesiae constituendi impedimenta , ut viam sibi pararent ad negandam Veritatem sacramenti Matrimonii, hunc autem finem minime sibi praestituunt, qui eam denegant Ecclesiae, ut tribuant principibus. Ergo ab anathemate hi liberi sunt.143. Besp. Λd 1 , D. Impedimenta mutari POSSunt, aut etiam ab iis dispensari, C. potestas impedimenta Sta-

343쪽

TRACTATUS DE MATRIMONIO

244 tuendi N. Hanc porro Ecclesiae competere desinitum est a Tridenti no .l44. Ad D. Desinitum est sactum cum jure conjunctum at eoque dependens, C. merum factum N. Ideo enim Ecclesia impedimenta constituit, quia potuit et potest ea c0nstituere. 145. Ad 3', Νω. Hoc enim argumentum innititur salso supposito , quod Ecclesia ex concessione principum hae potestate fruatur , non autem jure Proprio et Originario. Hoc fundamento sublato, corruit superstructa argumentatio. Erroneum porro duSmodi suppositum propositione insequenti evertemus.146. Λd 4 , N. Si qua vis inesset huic argumento , actum esset de omnibus 1idei dogmati hus tum a Τridentino tum ab aliis oecumenicis synodis desinitis; imo actum esset de Leelesiae ipsius insallibilitate , quae hos canones uli dogmaticos semper agnovit. 147. Ad 5 , Nest. Tum quia Ecclesia uti dogmaticos habet, tum quia doctrina de originaria principum pol state in christianorum conjugio haereticuli nota a Pio VI.

inusta est, uti mox dicemus.148. Ad si '','Nest. Siquidem e conVerso Sese gesserunt haeretici; nam primo insciati sunt Matrimonium sacramentum esse, deinde uti corollarium deduxerunt ad principes exclusive 90testatem , de qua agimus , Spectare. Vanum proinde ac stultum ejusmodi adversariorum effugium est, ut se ab anathemate subtrahant.

Praefuti Tridentini canones non de adventitia eae tacito vel expresso Principum consensu, sed de inlima, Oristinaria, ac propria Ecclesiae potestate loquunturl 49. De s de propositio est ex Const. dogmatica Auctorem silet, qua Doctrina synodi PistorienSis , asserens ad supremum civilem potestatem dumtaol Originarie Spectare con-

344쪽

CAP. III. DE IMPEDIMENTIS MATRIMONII ETC. 345

metui Matrimonii apponers impedimenta ejus generis, quae ipsum nullum reddant, dicunturque dirimentia; quod jus oriastinarium praeterea dicitur cum jure dispensandi essentialiter

Onneaum, δubjunyena, suppo3ito assensu vel conniventia Principum potuisse Ecclesiam jure constituere impedimenta dirimentia ipsum contraetum Matrimonii. Ouasi Ecclesia non semper potuerit et possit in christianorum Matrimoniis jure proprio impedimenta eonstituere , quae Matrimonium non Solum

impediant, sed ut nullum reddant quoad vinculum, quibus christiani obstricti teneantur etiam in terris insaelium , in iisdemque dispensare. Damnatur ut Canonum III. IV. IX. XII. Sess. XXIV. eouc. T identini eversiva, haeretica prop. 59. l. Cumque synodus in prop. 60. ad summum imperantem recurrerit ut nonnulla tolleret impedimenta, damnata ea est, ut libertatis ae potestatis Ecclesiae subvergiva , Tridentino contraria, eae haereticali supra damnato principio profecta. Mirum proinde est Bechberger in Manuali juris canonici Au-εtriaci tom. 2. S. 159. seqq. eandem haereticalem doctrinam

ausum etae adstruere.

150. Porro si jus principum in Matrimonium esset originarium et proprium , id constare deberet vel ex verbo Dei scripto vel ex verbo Dei tradito ; vel saltem constare deberet de expresso aut tacito consensu a principibus E elusiae dato. Jam vero nullum horum habetur. Siquidem nullum ad haec asserenda proferri documentum ab adve sariis potest. 15 l. Quin potius ex Scriptura ac traditione novimus matrimonialem contractum a Christo evectum ad dignit tem fuisse sacramenti; quo factum est, ut si quam principes in hunc contractum potestatem habuissent, illis a Christo subtracta sit, dum hujus perinde ac ceterorum Sacramentorum moderationem Ecclesiae suae tradidit. 152. Sane Christus, ut vidimus, secus ac serrent Ieges Iudaeorum ae ethnicorum , constituit impedimentum liga

minis ; Apostolus pariter lacultatem fecit parti fideli novas ineundi nuptias, resistente parte insideli ; Ecelesia tribus

345쪽

346 TRACTLTUS DE MATRIMONIO

prioribus seculis varia impedimenta Ob assinitatis gradus posuit, nullo profecto accedente Neronis , Caligulae, aliorumve imperatorum ethnicorum consensu. Si igitur originario ac proprio jure ejusmodi impedimenta constituendi sub iusidelibus principibus Ecclesia fruita est, quomodo illud amisit sub imperatoribus et principibus christianis 3153. Rursum: Concilio Τridentino interfuere oratores sagacissimi christianorum principum , si hi reipsa tali ori

ginali ac propria pollebant potestate , qui sieri potuit, ut

cum ageretur in concilio de canonibus sanciendis circa Matrimonium , nemo reclamavcrit, cum in hypothesi adve sariorum adeo illis graviter Iaederentur principum nativa

jura 3 Τantum Vero abfuit, ut principes jus hoc sibi arrogarent , ut potius Galliarum rex per Oratorem Suum enixe patres Τridentinos rogaverit, ut irritum declararent conjugium a filiis familias initum insciis aut contradicentibus parentibus, quili tamen obtinuerit, imo contrarium patres sub anathematis poena Statuerunt, novumque impedimentum clandestinitatis introduxerunt. i54. Huc accedit, quod si vera esset adversariorum doctrina , Tridentinum haud potuisset canones hos dogmaticos Sancire, cum ageretur de re mutabili , quae a principum Voluntate penderet , quandoque Vero fessa , cum principes possent assensum hunc retractare , et infideles certe minime cum praeberent, ut praeclare animadvertit archiepiscopus Mechlinteusis, card. De Franckemberg. Sed et Van-Εspen adversariis minime suspectus 1Oc. est. Seribit : Negari non potest quin Ecclesia hac pote3tate a primis seculis pacisce usu fuerit.

DIFFICULTATES

i55. I. Obj. I' Materia eae qua sacramentum Matrimonii conficitur est contractus civilis, qui elevatus a Christo est ad dignitatem sacramenti. Cum igitur principes jus habeant proprium et originarium in contractum civilem, hoc ipso habent in sacramentum. 2' Dignitas Sacramenti Su-

346쪽

CAP. III. DE IMPEDIMENTIS MATRIMO XII ETC. 347

pervenit contractui civili quem non immutat, uti superveniens calici benedictio, ejusdem non immutat materiam. 3' Christus evehens Matrimonium ad dignitatem sacramenti profecto noluit quidpiam seculi principibus eorumque juribus nocumenti asserre , attulisset autem gravissimum in adversariorum hypothesi. 4' Hinc g. Thomas Suppl. q. 50.

Rr. unic. ad 4. Scribit: Personae illegitimae ad Matrimonium contrahendum dicuntur eae eo , quod Sunt contra legem , qua Matrimonium statuitur. Matrimonium autem , in quantum rato scium na turae , statuitur teste naturae; in quantum est Sacramentum , statuitur jure divino; in quantum est os tum communitatis, statuitur teste civili. Et ideo eae qualibet dictarum lestum potest aliqua persona Usci ad matrimonium eontrahendum illegitima. Eadem habet s. Doctor coni. Gent.

lib. 4. c. 78. Prudenter igitur Τridentinum prout 5' etiam animadvertit Van-Εspen loc. eit. desinivit quidem posse Ecclesiam impedimenta constituere , et causas matrimoniales agnoscere, at numquam desinivit, utrum id possit jure proprio et Originari O , an vero ex concessione princi Pum. Ergo. 156. Besp. Λd i , Nest. Christus enim elevavit ad dignitatem sacramenti Matrimonium prout est ossicium naturae , non autem prout est civili, ut ita dicam, larma instructum ; alioquin cum haec mutabilis sit, pendensque ab arbitrio principum , materia sacramenti ita penderet ab horum voluntate , ut possent nullum reddere Sacramentum quoties libuerit, et si impii ac haeretici sint, ea uterentur in perniciem religionis ejusque destructionem. Quodnhsurdum est. Cum vero dicitur jus inesse principibus in contractum civilem , hoc coarctari debet ad illa quae juris seu sori civilis sunt, nempe ad effectus externos civiles , minime vero extendi ad vinculum et nexum internum ex quo coalescit sacramentum uti materia proxima, in quam princeps nullo jure gaudet. 157. Λd 2', D. Si dignitas sacramenti superveniret contractui matrimoniali jam in suo esse constituto , ut mate-

347쪽

riae remotae, Tr. Si exurgat haec dignitas ex ipso actu quo contractus sit, ut materia proxima N. Jam vero eo ipso instanti quo per contrahentium consensum eo utractus Persicitur , hoc ipso sit sacramentum, ad eum modum quo exurgit Sacramentum baptismi actu ipso ablutionis cum prolatione verborum, et eucharistiae ex ipsa conSecratione. Quo sit ut sit inseparabilis in Matrimonio ratio contractus aratione Sacramenti. Error adverSariorum in eo Veriatur ,

quod spectent contractum matrimonialem in suo esse coustitutum ut materiam sacramenti remotam, cujusmodi eStaqua respectu baptismi, panis respectu eucharistiae , et calix respectu supervenientis benedictionis. Hinc optimes. Thomas in lib. 4. Sent. dist. 27. q. i. Bd 4. quaeSt. , Sisui, inquit, se habet ablutio eaeterior ad baptismum , ita se habet e renis verborum ad hoe sacramentum Matrimonii,

158. Λd 3 , Nest. suppositum, principes videlicet jus aliquando habuisse in vinculum ipsum Matrimonii; siquidem jus solum habuerunt aut habere possunt in id quod

civile est, et conscrt ad bonum reipublicae et tranquilliatatem familiarum, adeoque assicit effectus civiles et exin nos quos utique possunt ipsi moderari. Hoc porro Christus iusdem non subtraxit dum contractum naturalem Matrimonii sacramentum effecit. 159. Ad 4 , D. Statuitur juxta s. Thomam etiam lege civili in ordine ad forum civile ac civiles essectus , c. inordine ad vinculum ipsum conjugale ex quo conficitur Sacramentum N. Τalem porro mentem esse Angelici Doctoris patet ex iis, quae scribit in eodem Supplem. q. 57. ar. 2. ad 4. Prohibitio legis humanae non sufficeret ad impedimentum Matrimonii, nisi interveniret Ecclesiae auctoritaS , quae

idem etiam interdicit; et alibi passim id ipsum inculcat. 160. Λd 5', D. Quia id nunquam fuerat in dubium reVocatum , C. aequivalenter non definivit Tridentinum Ecclesiam jure proprio impedimenta constituere potae N. Sensum conc. Τridentini declaravit Pius VI. in censura lata in propos. 59. 83uodi Pistorieusis. Negamus porro Uau SP

348쪽

C P. III. DE INPEDIMENTIS METRIMONII ETe. a lu

nium aliquando docuisse Vel insinuasse dubium esse, nun

Tridentinum de jure proprio et originario locutum sit in

suis decretis au vero ex concessione principum , cum Verba quae ex eo offeruntur , assuta ab aliena manu fuerint ejus

operi post auctoris obitum.16 l. II. Obj. l' Τantum abest ut Ecclesia primitiva sibi arrogaverit potestatem constituendi impedimenta dirimentia, ut jus Romanum circa Matrimonia adoptaverit. 2' Etenim Λthenagoras in Legat. pro Christ. Ioc .cit. scribit: Uncisquisque

nostrum uorem Suam secundum leges a vobis po3itas ducit.

3' Honorius et Theodosius lege Ravennae data an . 409. statuunt quando, cum quibus et qua de causa in impedimentis dispensandum sit, et codex Iustinianeus his legibus refertus est. 4' duum proinde patres Mileuitani conjugii indissolubilitatem etiam in casu adulterii vellent constitui ,

dixerunt : In qua eausa legem imperialem petendam pro Dyari. Cassiodorus Variorum lib. 3. n. 46. resert Theodoricum Gothorum regem veniam fecisse ut quis duceret consobrinam. Hortante Pontifice, Luitprandus statuit ut nulla consobrino se Matrimonio jungeret. 5' Si quae igitur antiquitus leges ab Ecclesia circa conjugia latae sunt, aut dicendae sunt prohibitivae non autem irritantes conjugia; aut fatendum Ecclesiam jus indebitum sibi usurpasse, prout constat ex Pseudo-Ιsidorianis decretalibus. Ergo. 162. Resp. Ad i , D. Adeoque suas fecit et valorem addidit in ordine ad sacramentum, C. Obsecula est quaSi ex se in ordine ad sacramentum vim leges illae haberent x filioquin sequerentur absurda quae in probationibus proinsecuti sumus, ut nempe materia et valor sacramenti ponderet ab ethuicorum principum voluntate. Nihil ipsis acci disset optatius. Plures praeterea ex his legibus Ecclesia aut rejecit aut correxit , t te ipso protestante JO. Frid. BO- chelmann in op. Do differentiis juris civilis et eanonici. l63. Λd 2', D. Secundum leges ab Ecclesia adoptatas , c. juxta omnes indiscriminalim N. Contrarium enim constat ex ipso Athenagora.

349쪽

350 TRACTATUS DE MATRIMONIO

164. Λd 3', D. Ita ut allegati imperatores aliique in his legibus serendis se praebuerint canonum patrocinatores, custodes ac vindices quoad executionem, C. ut illis intrinsecam tribuerent firmitatem N. Sane imperator Iustinianus in Novella I 37. qui sibi tribuerat in legibus civilibus potestatem , eirca eanones et divinas Dyes sibi solum tribuit custodiam ς concluditque : His igitur , quae soti ris canonibus desinita sunt , influentes praesentem sancimus legem. Quibus Verbis illorum principium imperator evertit, qui dicunt: eamnes testibus , non testes canonibus adjectas esse. Sicque

gesserunt se principes Occidentales Childebertus, Chilpericus , Clotarius , Carolus M. qui protestantur se legibus suis

eanonum tantum executionem urgere.

165. Ad 4 , D. Duxerunt patres Mileuitani petendam

legem imperiidem qua canon a se statutus executioni mandaretur , C. qua canon vim acciperet F. Iam enim patros hunc canonem sanxerant juaeta evangelicam et apostolicam

doctrinam adeoque ex se jam robur vimque legis habebat; ast quoniam homines magis poenas corporales quam spirituales timere consueverunt, ideo patres statuerunt ad canoniis custodiam petere Ie em imperialem. 166. Theodoricus vero facultatem illam dedit pro sorocivili et ad civiles effectus; siquidem ejusmodi conjugia consobrinorum ex legibus Romanis jamdiu interdicta fuerant , et ad has leges refert se Theodoricus.167. Ideo vero Ioannes Pontifex hortatus est regem Luitprandum ut legem illina ferret, Seu potius antiquam confirmaret, ne impune id christiani attentarent.168. Ad 5 , My. Etenim cone. Neocaesariense et Illiberitanum dum constituunt impedimentum asinitatis su h-jiciunt perpetuae poenitentiae transgressores nisi resipiscant, seu solvant contracta vincula. Dum Stricius in Epist. ad Himerium Tarraeon. c. 4. statuit impedimentum publieae h nestatus , ita inhibet conjugia absolute , ut sacrilegii instar esse pronunciet ejusmodi lacinus. Conjugium initum cum impedimento voti coue. Illiberitanum can. 13. , Carthaginiet

350쪽

CAP III. DE IMPEDIMENTIS MATRIMO XII ETC. 35 l

se IV. can. 104., Chalcedonense can. 16. Si ricius item Epist. cit. et Innocentius in Epist. ad Victricium cap. 2 l. ita vetant, ut nullum prorsus declarent. Impedimentum raptus synodus Ancyrana can. I l. et Chalcedonensis can. 27. et Symmachus Papa in Epist. ad CaeSarium Arelatens. cap. 4. ita constituerunt ut nullius momenti asserant conjugium eum eo initum. Quamvis propterea nondum antiquitus re

ceptae formulae illae suerint, quae postea obtinuerunt , ut irrita, dirempta etc. connubia dicerentur , aequivalenqtibus verbis idem signissicatum fuit. Non igitur solum prohibitinae, sed prorsus irritantes fuerunt leges ab Ecclesia latae adversus ejusmodi conjugia. 169. Ex his autem documentis, aliisque magno numero , quae asserri possent, lacile est colligere quid seu-tiendum sit de calumnia Εcelesiae impacta ab apostata De Dominis et a non paucis personatis catholicis iterata, de usurpatione juris iudebiti. Quasi nempe tot summi Pontisces, sauctissimique praesules per plura secula undique conspiraverint ad ejusmodi usurpationem, ac principes adeo stupidi omnes suerint, ut nemo unquam hisceret, 170. Idem dic de pseudo-isidorianis, hau siquidem non prodierunt nisi sec. s. Ast pleraque documenta quae attulimus de potestate legislativa Ecclesiae circa impedimenta et causas matrimoniales hac epocha anteriora sunt. Fieri igitur nequit ut ab isidorianis mercibus illa profluxerit. Sane Hinemarus Rhemensis qui omnium primus aliquam ingessit suspicionem de supposititiis isidorianis decretalibus, ne verbum quidem habet de potestate ab his Ecclesiae tributa in Matrimonium. Hoc effugium osoribus omnibus Rom. Ecclesiae commune vim omnem jam amisit.

Ecclesia sola jure proprio et originario potest constituere impedimenta Matrimonium quoad vinculum dirimentia

t 7 1. Propositio est certa , ut constat ex ean. 4. cone.

SEARCH

MENU NAVIGATION