Praelectiones theologicae quas habebat in Collegio Romano Joannes Perrone ... ab eodem in compendium redactae

발행: 1845년

분량: 399페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

361쪽

CAP. IV. DE NATA NON IIS N lxΤ s. 363

Ili majori qua possunt arte conjugia mixta promOVere adnituntur , impedientes tamen quominus conditiones constitutae apponantur aut impleantur. Prius clanculum machi nationibus et artibus id essecerunt, quae cum detectae fuerint, aut apertis mendaciis et fraudibus , aut vi, saevitie, insectationibus adnisi sunt sacerdotes cogere ad jungendas benedicendasque has nuptias, omissis conditionibus. Haec nota sunt ex publicis documentis a Sancta Sede vulgatis. 200. Eo usque progressa gubernia acatholica sunt, ut jusserint episcopos parochis sibi subjectis demandare , ut nulla interposita promissione de prole instituenda in religione catholica, aut de provehenda conversione conjugis haeretici, benedicerent nuptiis mixtis , nec ullo modo auderent denegare absolutionem sacramentalem parti catholicae, quae detrectaret se subjicere conditionibus u Rom. Pontiscibus praescriptis. Quamvis autem Pius VIII. in nonnullis derogaverit antiquae praxi, cum tamen tum in Brevi tum in instructione illi adnexa substantiales conditiones retinuerit , declaratum est illas conditiones adversari legibus civilibus, nec servari posse. Nonnulli praesules in Begno Borussico ab initio partim animo fracti, partim fraudibus decepti, praesertim in clanculario conventu Berotini habito die l9. Iunii l834. ad tempus iniquis illis jussionibus obtemperarunt. Quatuor hi erant episcopi, quorum tres , scilicet Τrevirensis, Monasteriensis , Paderbornensis palynodiam cecinerunt; quartus archiepiscopus nempe Coloniensis comes de Spiegel velut instrumentum gubernio se praebuit ad iniquas illas molitiones persciendas. Hoc vita functo, novus inauguratus archiepiscopus Coloniensis Drost, et archiepiscopus Posnaniensis Dunin nullis fracti difficultatibus aut fraudibus decepti sese opposuerunt murum aeneum Pro domo Israel, sed ambo e sedibus suis depulsi sunt, prout

contigit parochis qui Deo magis quam hominibus obedire

maluerunt. Hic perseveravit rerum status usque ad obitum Guillelmi III. noque res compositae suerunt eum Ecclesia Romana nisi sub ejus succeSSOre.

362쪽

364 TRACTATUS DE MATRIMONIO

20 I. Ex compendiosa hac gestorum narratione intelligimus controversiam in eo Versari; i' utrum conjugia mixta licite absque Rom. Pontificis dispensatione iniri possint ;2' utrum licite catholici sacerdotes, neglectis conditionibus a s. Sede praescriptis, possint benedictione aliove ritu cohonestare nuptias mixtas; a' utrum possint acatholici principes cogere sacerdotes catholicos ad illas nuptias jungendas, non servatis eisdem conditionibus. Tria porro haec sunt

quae excutienda Suscipimus.

Conjugia inter eatholicos et acatholicos regulariter illicita sunt, utpote straviter improbata jure naturali et divino, atque jure ecclesiastico penitus interdicta 202. Propositio certa est et omnium Doctorum calculo prohata. Duo exclusimus per Vocem restulariter, tum Ohwletam illorum sententiam qui contendebant ejusmodi conjugia esse prorsus invalida, tum illorum doctrinam, qui autumabant ita eadem illicita esse, ut nullo in casu legitime iniri possint.

203. Porro mixta haec connubia esse jure naturali improbata, plane e incitur ex perversionis periculo quod instat conjugi et proli. Ac primo quidem conjugi catholico

imminere perversionis periculum patefacit perversa in m tum pronitas, qua sit ut longe facilius alliciatur ad blandam resormationem amplectendam , quae consistit in immunitate ab Ecclesiae legibus, imo et a lege divina, cujus interpretatio subest uniuscujusque spiritui privato, et in libertate fidei et morum, quam ipse ad religionem catholicam

conjugem adducat. Cum enim reformatio Opus hominum sit, hi talem excogitarunt ut cum ea cupiditates Omnes facile consistere poment. Patefacit praeterea odium quo Rcatholici in catholicam religionem seruntur; jam enim solisere in mundo sunt penes quos persecutio ac Saevitiae vigeant religionis causa, cum error nequeat pacisce Verita-

363쪽

CAP. IV. DE MATRIMONII A NIXTIS. 365

tem pati. Patefacit inconsultus qui nunc penes acatholicos proselytismi servor viget, non ad lucrandas Christo animas, sed ad eas Perdendas, cuin ex altera parte fateantur posse quempiam in catholica religione salvari. Patefacit multiplex ars seu machinatio qua illi utuntur ad seductionem quae complectatur omne medium, sive bonum sive malum sit, dummodo finis obtineatur seductionis. 204. Cum vero haereseos et schismatis eadem semper indoles suerit, nil mirum si haec ipsa semper Ecclesiae patres ad dissuadenda conjugia cum haereticis et schismaticis attulerint, quorum testimonia fuse profert Nic. Ser

rius in Op. De catholicorum cum haereticis Matrimoniis.

205. Sed instat praeterea perversionis periculum prolitum ex conversationu et exemplo parentum, tum ex eOrum insinuatione et minis, tum denique ex institutione domestica et publica , praeSertim illis in regionitius penes quas iniquae vigent leges ut omnes debeant usque ad an. 14. sectari religionem patris, aut tradi debeant ludima stris protestantibus a quibus tenera illorum aetas inficitur. 206. Improbatas Vero esse has mixtas nuptias a jure divino gravissimae illae prohibitiones suadent divinitus laetae Hebraeis de non jungendis nuptiis cum infidelibus, quia insidetis, ut legitur Deut. 7, 3. seducet situm tuum; et ex monito Apostoli in ep. ad Titum 3, 10. Haereticum hominem devita. Ratio porro seductionis eadem viget tum ex parte insidelium, tum ex parte haereticorum , et schi malicorum , et hac de causa vitandi sunt; si vitandi, quomodo misceri cum illis connubia poterunt 3 Atque hinc est, quod idem Apostolus i. Cor. 7, 39. constituit, scribens: Cui vult nubia, tantum in Domino, scilicet in sola Christi Ecclesia, quod certe non servat qui cum acatholico nupti Ii foedere jungitur. 207. Vetita haec demum conjugia jure ecclesiastico esse

abunde constat ex unanimi utriusque Ecclesiae patrum eo sensu et conciliorum sanctionibus. Ex his nobis satis sit canoneIn 14. adducere cone. Oecumenici Chalcedonensis :

364쪽

TRACTATUS DE MATRl MOX Io

eque copulari debet nuptura haeretico aut judaeo vel payano nisi forte promittia se ad Orthodoxam suem persona Ortho aeas copulanda transferre. Idem Sanxerat cone. Laodicenum can. 13. ac deinceps insequentia concilia. Has canonicas Sanctiones confirmarunt Rom. Pontifices , et executioni earum invigilarunt a Leone M. usque ad Gregorium XVI. Nullum proinde dubium superest de veritate enunciatae propositioniis quoad omnes Sum Partes.

DIFFICULTATES

208. Ohj. i' Quae ex jure naturali proseruntur, si presse nimium urgeantur plus essicerent quam catholici contendunt , nempe mixta foedera nuptialia absolute ac in se illicita prorsus quocumque in casu esse. 2' Mala Porro quas ex illis oriri possent, uti experientia docet, vel non eveniunt, vel 1acile averti possunt. 3' Constat enim heterodoxos ut plurimum indisserentes esse in religionis negotio. ' Quae vero ex jure divino allata sunt, sola connubia eum infidelibus afficiunt. 5' Sanctiones demum canoniecte, PrBeterquam quod pleraeque particulares sunt et prohibentes nuptias cum infidelibus, mutationi obnoxiae sunt; et contraria consuetudine abrogatae. 6' Sane nunc Bom. Pontifices annuunt, ut praetermima promisSione ex parte ac tholici de prostenda orthodoxa fide , iniri haec possint conjugia. Ergo. 209. Resp. Λd l , My. Utrumque enim componi potest , tum periculum graVe perversionis et aeterni interitus et remotio periculi cum quis, gravi interveniente causa ac legitima auctoritate , ejusmodi init nuptias. Si enim omnes cautelas adhibeat quibus periculum ex proximo sat remotum qui his conjugiis unitur, poterit felicem exitum praestolari , ut patet tum exemplo Esther, tum aliorum, qui in his casibus versati sunt; prout fieri posse in ipsis conjugiis sidelium eum infidelibus uterque Apostolus Petrus et Paulus adnotarunt. 210. Ad 2', Non semper, C. ut plurimum F. Profecto

365쪽

CAP. IV. DE MATRIMONIIS MIxTIs. 367

si semper ejusmodi reperiretur periculum imo et perversio sequeretur, nemo inficias iret absolute vetita esse talia connubia; attamen et illud negari nequit ut plurimum iblud inesse, nec paucas exinde oriri perversiones. Prudentis igitur consilii est adjuncta expendere Omnia, ut quis illud vitet, ne se aeternum perdat. Firmum enim ratumque est fidei dogma: Eaetra Ecelesiam nulla gatus. 2li. Ad 3 , D. Acatholici indisserentes sunt in negotio religionis, '. vel c. circa propriam sectam in ordine ad religionem catholicam N. Primum libenter damus, cum reipsa quicumque teneatur error, imo SocinianiSmus, rati natismus, deimus , hegetismus , straussismus Seu negatio ipsius Dei, perinde sit, nec quispiam hac de causa molestiam sustineat penes protestantes. Ast si quis fiat catholicus , Vel in suspicionem veniat de conversione ad catholicam

veritatem indifferentia illa vertitur illico in furorem. Odio enim habent veritatem. Hinc spectaculum illud jugiter ob

oculos nostros Obversatur, ut dum protestantes indifferentes se ad omnes errores praebent, machinationes omnesmo eant ad pervertendos catholicos , nec proselytismum dedignentur. Sunt itaque tolerantes erroris, intolerantes veritatis.

212. Ad 4 , D. Aliquot, C. Omnia A. Quae enim attulimus ex Apostolo, directe de haereticis agunt; quod si ea quae ex V. Τ. adducta sunt de infidelibus loquuntur ob rationis paritatem ad rem nostram quoque spectant. Siquidem ratio illius prohibitionis est seductio partis fidelis quae ei imminet ex conjunctione cum infideli; jam vero eadem seductio imminet catholico qui jungitur connubio cum haeretico aut schismatico. Parum vero reseri, imo nihil quod quis aeternum pereat sive ob infidelitatem, sive obhaeresim, sive ob schisma. Ad summum diversa eidem Oh- tinget mansio apud inferos.

teram in qua dicitur leges Ecclesiae obnoxias mutationi es-M , D. interveniente auctoritate legitima, C. sine illa IV.

366쪽

TRACTATUS DE MATRIMONIO

368 Quamvis enim nonnullae sanctiones particulares sint, et assiciant conjugia cum insidelibus, plures tamen generales sunt ac haereticos et schismaticos attingunt, ut patet tum ex adducto canone Chalcedonensi, tum ex innumeris prope Rom. Pontificum constitutionibus quae vim habent pro universa Ecclesia. Sic etiam patres de haereticis et schismalicis expresse loquuntur; satis hic sit verba describere S. Λugustini, qui in Epist. 23. n. 5. agens de conjugiis catholicorum cum donatistis haec habet: Nonne ingemiscimus, quod vir et vaeor, ut fideliter conjunstant corpora sua, jurant sibi plerumque per Christum, et ipsius corpus Christi diversa communione dilaniant ' Hoc tantum scandalum, tantus diaboli triumphus , tanta pernicies animarum ..., si Sublata de medio in his restionibus fuerit, quia e licet verbis, quam tibi palmam praeparet Dominus p2l 4. Verissimum autem est ejusmodi sanetiones interdum mutationibus subjici, sed interveniente tantum legitima auctoritate, alioquin ecquis dubitet totidem fore illarum violationes 3 Cum vero huic agatur de sanctionibus pro universa Ecclesia constitutis, unica legitima auctoritas non est nisi Romani Pontificis. Frustra igitur gubernium Borussicum non ita pridem obtendit nonnullorum sacerdotum aut ignorantiam aut igna iam , ut neScio quam Praescriptionem sundaret. 2l 5. Quod si Rom. Pontifices adamussim non urgent in praesentia in permittendis his mixtis nuptiis conditiones seu clausulas praescriptas, iniquitati temporum tribui id debet, nec nisi aegre majorem indulgentiam exhibent. Τestis horum sit Benedictus XIV. qui cum asseruisset se nonnulla dissimulare circa dispensationes in Matrimoniis mixtis, subdit: Quod a ulem nunc facimus, attestamur tibi ad pedes Crucisaei, id unice Nos facere ; ut sanctae religioni nostrae majora damna evitentur. I adem Verba usurpat Pius VI. in Rescripto ad Card. de Francke erg.

367쪽

Nonnisi Rom. Pontiscis dispensatione licite miri possunt combustia mista ; straviter proinde peccant sacerdotes catholici , qui absque Pontificia dispensatione, nec servatis conditionibus ab eo praescriptis , eju3modi conjugia praesentia sua, benedictione, aliove ritu Sacro cohon tant216. Propositio certa est perinde ac insequens ut constat ex dictis. Tres complectitur partes i' illicitas esse bas nuptias sine legitima dispensatione initas; 2' licite celebrari eas non posse sine dispematione Rom. Pontificis, nec servatis conditionibus ab eo praescriptis; 3' adeoque reos sieri sacerdotes et parochos coram Deo, qui sine illis mixtas nuptias jungerent. 217. Sic porro primam partem adstruimus: Ex praemissis ideo mixta connubia illicita sunt, quod utroque jure naturali et divino, ratione periculi perversionis improbentur, et jure ecclesiastico interdicantur. Si igitur per eonditiones ab Ecclesia praescriptas periculum illud amOVeatur, supremusque Ecclesiae Pontifex a lege ccclesiastica dispensui, plane consequitur licite eadem conjugia celebrari posse. 218. Sane quamvis Hebraeorum connubia cum infid libus utroque jure improbata fuerint, attamen haud pa

ea reperiuntur exempla piorum virorum aut mulierum jungentium connubia sine reprehensione cum infidelibus e. g. Esther cum Assuero , Booet cum Buth Moabitide, Salomonis cum alienigenis, qui nisi passus esset seduci eor suum, in reprehensionem haud incurrisset. Sic nec desunt exempla de mixtis conjugiis in religione christiana catholicorum cum infidelibus aut haereticis, ex. gr. S. Monicae cum

Patritio ethnico, Hingundes catholicae cum Hermenegildo adhuc ariano; Ηingundes pariter cum Beccaredo ariano ;Sigeberti et Chilperici Francorum regum, qui matrimonio copulati sunt cum Bruneehilde et Galfuintha arianis. Nec semel Romani Pontifices in ejusmodi conjugiis dispensa-

368쪽

runt gravibus permoti causis , uti Clemens VIII., Urbanus VIII. aliique passim in Germania, Anglia, Hollandia aut per se, aut facultate ad id specialiter episcopis attributa. Nec unquam quispiam aliquem ex tot Pontificibus accusare ausus est quasi sines poteStatis suae excesserint. 219. Non posse autem, prout secundo comtituimus, absque praevia Bom. Pontisicis dispensatione mixta cel brari connubia, obvium est. Canonicae Siquidem sanctiones

illa interdicentes vel ab Oecumenicis conciliis, vel a Bom. Pontificibus, vel a synodis particularibus ab universa Ecclesia probatis latae sunt; nulli igitur qui suprema in universam Ecclesiam potestate non gaudeat licet ab illis dispensare. Nihil enim potest inferior in leges a superiore auctoritate constitutas, ut tu ipso politico regimine contingit. Cum is vero non alius sit quam Rom. Pontifex, s quitur licite haud posse sine ejus facultate in his conjugiis dispensari. Quod et factum ipsum confirmat. Nam quoties aut principes pro Se , aut episcopi pro subditis suis ejusmodi dispensationem effagitarunt, toties ad summum Pol

tisicem confugerunt.

220. Idem dic de servandis conditionibus a Pontimce Romano praescriptis ad licite haec conjugia celebranda. Etenim supremi Ecclesiae capitis est spirituali filiorum suorum bono prospicere, coere item ne ex ipsorum indulgentia detrimentum capiant, sibique extremam perniciem consciscant ex perversionis periculo; adeoque ne in destructionem utatur ea potestate, quae sibi in aediscationem tantum divinitus concessa est, debet illas conditiones dispensationi apponere quibus amoliri periculum possit. Hae proinde nullo unquam in casu negligi possunt aut pra termitti.22 i. Exinde prosiuit quod tertio loco positum eSt, gravissimi scilicet criminis eos reos fieri, qui sine praevia dispengatione , neglectisque conditionibus appositis, ejusmodi mixta connubia jungerent, benedicerent, praesentia Sua , et

aliquo sacro ritu ea cohonestarent. Τransgrederentur enim

369쪽

in re gravi Ecclesiae leges, rei gravissimi scandali essicerentur, cooperarentur spirituali animarum ruinae. uuae prosecto absque gravi piaculo fieri nequeunt.

DIFFICULTATES

222. Ι. O . ad vers. i , pari. t 'Nequit Bom. Pontifex dispensare in Matrimoniis mixtis ob graVe perversionis periculum illis inhaerens , prout experientia ipsa docet. 2' Hac docausa legimus 3. Reg. ll, l2. deceptum cor Salomonis ut sequeretur deos alienos; haec porro eadem ratio, immo major viget in conjugiis cum haereticis. 3' Hoc ipsum adstruitur ex eo quod ibi agatur de lege morali a qua nulla dari dispensatio potest; 4' agatur de profanatione saeramenti cui cooperari nequit sive sacerdos in illorum sententia quod ipse sit minister , neque possunt eontrahentes in illorum sententia quod ipsi ministri sacramenti sint;

5' agatur de communicatione in divinis cum excommunicatis. 6' Si proinde Pontifices visi sunt dispensasse , reipsa dicendum potius est eos toleraSSe, non autem probasse conjugia isthaec a quibus semper abhorruerunt. Ergo.

223. Besp. Ad i , D. Si ita inhaereat hoc periculum ut nulla ratione amoveri possit, C. Si ejusmodi sit ut possit amoveri N. Haud dissimulamus, imo fatemur et contendimus perversionis periculum in his conjugiis reperiri. Λttamen et illud asserimus, adhibitis idoneis mediis, ipsum

averti posse. Quoniam vero adversarii nos provocant ad experientiam, dicimus ex ea patere pios sanctosque Viros ac mulieres qui sive cum insidelibus sive cum acatholicis juncti conjugio sunt, non solum ullum detrimentum passos

non esse, sed lucratos Deo esse animas conjugum Suorum.

Qui proinde naufragium secerunt sibi imputare debent, aut quia appositas conditiones non servaverunt, aut quia in firmi in fide fuerunt, nec solidae pietatis, aut quia pra osne nuptias cum acatholicis inierunt, non autem ducti gloriae Dei, aut publicae utilitatis, ac paeis amore. 224. Ad 2', D. Ex propria ignavia, C. ex perverSione

370쪽

Tn CTATUS DE MATRIMONIO

272 inevitabili x Alioquin nemo eam effugisset, quod ex dictis salsum est. Si igitur Salomon ruinam paSSus est, haec ex nimia ejus in uxores suas Vitiosaque dilectione et conniventia repetenda est, qua factum est ut emollitum cor ejus foeminae moderarentur. 225. Ad 3 , D. Si lex moralis vetet aliquid intrins ce malum, C. si vetet quod absolute tale non sit N. R modi porro sunt ex dictis mixta conjugia. 226. Ad 4 , Nest. Semper sacramenti prosanationem in conjugiis mixtis intervenire , Sive minister dicatur sacerdos , sive dicantur contrahentes. Etenim si sacerdos sit, poterit administrare sacramentum publice ac legitime petentibus , ut in casu nostro, obtenta dispensatione. Si contrahentes ministri sint, non peccat catholicus sive dando sive suscipiendo sacramentum; notum enim est, Si justa causa intercedat, fieri id licite posse, cum alterius peccatum non velit, Sed patiatur, cum a sola haeretici malitia illud patretur.

227. Ad 5 , D. Agitur de communicatione in divinis cum excommunicato cum legitima dispensatione, C. sine ea A. Haec communicatio cum haereticis et excommunicatis lege tantum ecclesiastica vetita est; si proinde Bom. Pontifex dispenset circa conjugium, hoc ipso dispensat a lege de non

communicando cum eXcommunicatis.

228. Ad 6 , Neo. Nam cum Bom. Pontifices dispensant, conjugem catholicum tutum in conscientia coram Deo reddere intendunt, alioquin supervacanea foret dispensatio. Quamvis porro erissimum sit aegre illos id facere, et quoad possunt mixta conjugia impedire satagant, si tamen bonum religionis et animarum contrarium postulet, Vere dispensant, ita ut innoxius sit, qui talia init conjugia. 229. II. O . Adversus reliquas partes. i' Parochus prae episcopo ac Rom. Pontifice nosse potest quid in caesitius particularibus tum contrahentium tum reipublicae bono melius conserat; 2' Saltem poterunt episcopi hanc dispen- Eationem , cum opus fuerit, tribuere; 3' co magis quod

SEARCH

MENU NAVIGATION