R.P. Claudii Aquauiuae Societatis Iesu praepositi generalis Industriae pro superioribus eiusdem Societatis ad curandos animae morbos

발행: 1635년

분량: 122페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

21쪽

CAP. II. De si aestate V efacta. ar 'Desῖ ivitate Hr effacia in gubernatione conjungendis.

ε ATIONEM gubernandi, seos praeser- Ratio spira- tim qui voluntarium sese Deo sacrificium obtulere, & spontanei, ac spiritu alacres σper mortificationis quidem & abnegationis studium ad persectionis plenitudinem diri- tendi & urgendi sint ;) sortem ac suavem debere esse, non modo constans sanctorum Patrum ubique docet auctoritas, sed nostrae etiam Constitutiones , Beatique Patris nostri &monita & exempla copiole docent. Verum Diseuis qua ratione practice haec duo conjungi possint, hoc fatentur militi se facile non videre. Si enim summo jure agatur cum subditis, ut qui persectionis viam profitentur nihil omittant eorum quae spiritualis persectio postulat, vix fieri polle videtur, scum caro & humana fi gilitas , spiritus desideria non valeat aequis passe libus consectari) quin is regendi modus ab ' optimo quidem Zelo prosectus , non tamen se- Rom. Io.cundum scientiam , ut qui humanae imbecillitatis obliviscatur , asper & plane intolerabilis evadat. Rursum si humanae infirmitatis imbe-B 3 cilli-

22쪽

22 Industriae ad emandos animae morbo cillitatem intueamur; & iis quae caro concupiscit adversus spiritum , fraternae compassa nis praetextu facile assentiamus; quis non videt quoniam, at Scriptura loquitur, pau- Iob 14.19. latim terra consimitur futurum , ut tepidos atque carnales homines habeamus, in quibus Matth. 16. non tam abnegationis & crucis quod tamen Luc-9- religiosam vitam esse, & S. Basilius pulchre docuit, & ceteri omnes spirituales magistri a CHRIsaeo Domino prima veritate edocti

tradiderunt ) quam sensualitatis & propriae

XV a Supe- voluntatis spiritum nutriamusὸ Quid igitur fa- η - is ciendum Superiori, ne vel sortitudo in asperi- t tmqt et talem, vel suavitas in languorem & relaxatio-qs '' ' degeneret λ Hoc, quantum experientia Mobservatiotie deprehendere potui, brevissime explicabo. Quod ut dilucide fieret & paucis, illa misi methodus commodissima visa est , si

capita quaedant attingerem, ad quae omnis fere gubernandi asperitas & durities reducitur: itemque nonnulla, ex quibus contra omnis laxitas derivatur: ac denique si quomodo, facta extremorum comparatione, medium tenendum sit indicarem. trasuavi s a Quae igitur gubernationem insuavem

hisa' ' reddunt & asperam , haec fere sunt. Primum, rebus in jungendis,si res ipsa quae imponitur, L. ' ' gravis sit es importabilis : quod nonnumquam ex Superioris vel discretionis inopia vel tenuitate judicii poterit evenire. Secundum ,

quod

23쪽

C bi P. II. De suis reψlicacia. 'a 3 quod frequentius continget, si res non sit illa D/ficti M. quidem in se ardua; sed is cui injungitur , corporis Ut animae viribus ad id oneris ferendum . destituatur. Tertium, si quidquid illud sit , M.diis is quod injungitur, id fiat verbis asperioribus, modoque cespotico, praesertim vero si suspicari quis possit, id ab aliquo immoderato Superioris affectu profici sei. Quartum, si urgea- E fleutio tur executio eo tempore, quo subditus non est probe dispositus, nec detur illi tempus & auxilia, ut se ipse disponat. Quintum,ii tam gra- ω

viora, quam leviora eodem omnia exivantur

ardore ; imo aliquando leviora etiam majore,

quod consena sint peculiaribus quibusdam sensibus ejus qui gubernat. Sextum, si omnes subditi rationes & excusationes primo statim aspectu tamquam tentationes, eo benigne non audito, rejiciantur. Septimum , si se suspiciosum Superior ostendat, & ita affectum erga aliquem , ut putet subditus nulla in re se pone illi satisfacere. Octavum, si malam de subdi- isto opinionem prae se ferat, ut omnia in dete- duo riorem partem interpretetur , quod revera dummopere affligit. Nonum, si persectionem Instituti & Repularum spectans Superior, nec se ipsum considerans, nesciat compati infirmitatibus , sed desectus exaggeret, cum errata deprehendit : in rebus vero injungendis non tamquam rationalem & volentem filium, sed tamquam inanime instrumentum movere vi-

24쪽

α Industriae ad curandos an ae morbos ui ea deatur. Decimum, si ita loquatur aut jube ἄρος aliquid, ut aequivoce atque obscure dicat, με- ε' μ' studio nolit intelligi, quo semper i lihe'rum sit subditum arguere : hoc enim mirum D VAhia est,quantopere subditos pungat. Undecimum, in udent, si neget sere , quae petuntur : est enim habenda ratio rei quae petitur, ejus qui petit, aedificationis externorum dc nostrorum, denique ejus

qui petit utilitatis. Duodecimum & postr mum, si quae dubia sunt, semper scrupulosius ct rigidius interpretetur.3 Contra vero quae debilem remissamque

gubernationem faciunt,ad haec reduci possunt. Primum, si tantum magna, & quae icandalo Mo-- , cxirentur 3 & ea demum sentiantur a Superiore, cetera vero passam negligantur. SOR, uti uri cundum , si observatio Regularum , vel multibnegugent a. tudinis earum praetextu , vel suavitate phrasis Patris Nostri minus accurate urgeatur. Te

tium, si quae injunguntur facienda, ob exiguam subditi repugnantiam vel aliorum intercessi nes, immutentur facile & praetermittantur. Nimi i ' Quartum, si ex frequenti aliquorum transgresse assuescat Superior quasi minus mala ju' dicare,quae mala esse perspexerit. Quintum,si judicat quidem improbat,sed ne contristet,

aut contra se crabrones excitet, non monet,aut

corripit delinquentem. In quo sane illud D. Gregorii pertimescendum: Cum mala corrigilo id . . . quendo possunt,su tium consensum esse pertimescat, Sextum i

25쪽

lo lis

C A P. II. Desiua state V es L. etsSextum, si ad conseiationem particularium, ne murmurent, vel ob auctoritatem aliquorum, vel ob suas amicitias, vel ob privatos respectus ea facile concedat, quae vel illis vel communi aedificationi non satis conveniant. septimum, si ad evitandas amaritudines aliquas errantis cujusque vel alterius,nec investigat errata , nec corrigit, nec quae necessaria sunt adhibet, praesertim ad cautelam. Octavum, si praetextu humilitatis & mansuetudinis permittat se negli- .gi,& contemni quae dicit. Notium,si ex naturali timiditate, vel respectu aliquo ita perfunctorie & frigide monet, ut nihil delinquentem moveat, quasi admonitione illa id tantum voluerit , ut ossicio siunctus coram Deo videatur, seque ipsum liberet scrupulo praetermissae co rectionis. Decimum & postremum,si contentus monitis , cum ostenuerit sibi errata displicere, putet se jam ulissecis e , nec rebus ipsisessicaciter medeatur, & quasi Heli arbitretur i. Reg.a. se omnia persecisse, si dicat, Nouest bona fama quam ego audio, &c. Ex his facile apparere potest, in quo saltariana. aspexitas , in quo item debilitas & relaxatio : νηηt iber

quid in utroque extremo cavendum, ne duri

nimis, aut plusquam oportet molles inveniamur. Nec dissicile erit videre, quomodo ess- Cacia cum suavitate conjungi debeat, ut & so tes in fine consequendo , & suaves in modo &xatione assequendi simus. In rebus enim us

26쪽

as . Industriae ad curandos animae morbos. . concedendis vel negandis , in correct ioniblis SM.modori & reprehensionibus adhibendis, . in punien-1αι. dis erratis , in rebus injungenais, in subditis ad virtutem & perseetionem promoven' dis, atque ad altiora provehendis , spectandaestitit personae, & vires corporis & animi ; considerandae opportunitates , exhortationes adhibendae, charita in primis cum zelo prae se ferenda, longanimitas & patientia proroganda et nec tamen propterea permittendum , ut subditi ad impunitatem aspirent, ut ea faciant quae volunt, quae nolunt Omittant, ut propriis inclinationiblis satisfaciant, ut Contra

Superiorum jussa & judicia agere &sapere assilescant; ut Regulas consilia reputent, quae ii faciant, benefaciant ; sin autem, nihil mali: haec enim. tolerare, non est suavitatis, sed lan-' guoris ; neque hoc modo bono Societati s , imo ne ipserum quidem, quibuscum ita agitabun .. ratione consulitur. Non igitur Supea Πρr. riQ rei: arbitrentur de suaves in Moernatione esse cum ita agunt,sed remissos ac debiles. Nec sibi contra,cum asperi sunt, quasi du disciplinae suo. D. Zelo bl radiantur. Subditi vero studium MZelum persectionis, religiolaque disciplinae perpetuo promovendae, rigoris & asperit tis nomine non appellent: nec talem exigant suavitatem , quae noxia potius indulgentia sit: sed intelligant multa sibi neganda , si eorum persectionem impediant; plurimacontra vo-

ie fe

risti sil

27쪽

alii, i s

is C A P. II. De suavitate I gratia. 'artiun injungenda ,si ad Dei gloriam, dc commune bonum pertineant; correctiones & poenitentias ei, qui dirigi & emendari cupit, non es

se aversendas ; nec medicum censendum suavem , qui ex neglectu curationis permittit, ne infirmum ostendat, morbos cum periculo cres cere. Denique Superiorum indulgentiam arguere nos tepiditatis,Serenus quem speculum nominis sui, Cassianus appellat in collatione Coll. . c. de Mobilitate animae apposite admodum rofert: cujus Patris verba, quia magnum revera horrorem hujus indulgentiae, ac pernicios, lenitatis ingerunt,adscri Denda putavi. In totum enim, inquit, teporem videmus corruisse nonnudos, ut necesse sit etiam remistoribus monitis appalpari, modo ne desertis cestulis suis, ad perniciostores

inquietudines revolvantar ; ta ciscumeuntes ac Ta

crassioribus f ut ita dixe missisi i l

centur et magnusque fructus ab eis obtineri credatur , si solummodo se etiam ωm qValibet ignavia valeant in solitudine continere, ac pro ingenti remedio fleat eis a senis risus dici : Sedete in cistulis et Um,ta quantum libitu uerit,manducate V bibite, atque dormite , dummodo in eis jugiter perduretis. Itaque invigilent in ea re Superiores, & praesertim Provinciales, ut contraria abGada. 'lententia exterminetur, utpote Societati, & cuicumque religios, familiae modis omnibus sperniciosa: non enim in eo suavitas posita est,

ut voluntati dc desideriis subditorum in omnibus

28쪽

Industriae ad ei randos animae mori mnibus obsequamur: sed sciant suavitatem in eo sitam esse, si, ut diximus, in obiurgationibus,v. g. nihil asperum,aut iracundum,aut perturbatum appareat; sed paterna gravitas, pia quaedam compassio & dulcedo quaedam, sed vivida tamen & essicax eluceat: Si a puniente non tam voluntas humiliandi 8c castigandi , quam necessitas quaedam ex zelo boni communis & utilitate ipsius etiam qui punitur, aliquid extorsisse videatur : Si negemus quod negandum est, quasi cum quodam doloris sensu, parati concedere quando & quod expedire videbitur: Si imperfectiones ita emendari velimus , non quasi nimium emungentes ne sanguinem eliciamus; verum quasi exactores quidem , benigni tamen , qui non ueluti vincendi studio , sed in bonum Societatis, atque adeo ipsius subditi , id velimus, ac si cum ipsis in unum consipiremus ad victoriam de tentatore reportandam. Si jubentes circumspecte,& amanter, Dei gloriam,& subditorum lucra, non aliud quippiam nos quaerere ostendamus: Si quod hodie non praestatur, patienter in crastinum expectemus , ita tamen ut semper e pectatio finem spectet, & media applicet a curate : siquidem quod ex inopia spiritus a subdito obtinere non valemus, nulla ratione eωcacius aut suavius consequi poterimus , quam si ille diligens sui scrutator & spiritualis evaserit. Si denique ita in visceribus charitatis cum sub

terinci t

ad laciis

29쪽

ssae

ἡγη eiC A P. I I De suavitare-escacia. assubditis agamus,ut & suas tentationes, in nostrum veluti matris sanum facile deponant, δίvicissim correctiones nostras, sive quaecumque a nobis proficiscuntur, tamquam ab amore prosecta,repugnante licet sensu, animo tamen non exacerbato suseipiant. Quod & B.P. N. docuit,cum nona parte Constitui. severitatem cum benignitate dc mansuetudine ita miscendam docet, ut nec se flecti Superior sinat ab eo , quod Deo ac Domino nostro gratius fore judicaverit; & tamen filiis, ut convenit, compati noverit,eo modo se gerendo, ut etiam qui reprehenduntur vel corriguntur, quamvis le-cundum inseriorem hominem quod agitur , displiceat; agnoscant nihilominus quod recte in Domino, de cum charitate ille suum ossicium faciat.

riditas distractio in Oratione.

LVI tius investiganda , ut pro ratione morbi medicina possit applicari. Examinanduitaque primo, an sit continua , an interpolata. Si interpolata, an duret longo tempore, vel

brevi. Si tantum in oratione matutina, an et

iam in spiritualibus exercitiis die noctuque quasi

30쪽

go, Industriae ad curandos animae n-ns.cios aridis quasi perpetua sit: Videndum unde proveniat perpendendum, distractiones unde nascantur, an ex quadam naturali instabilitate & volubilitate naturae, quae nesciat quasi quieta consistere;an ex desideriis & inordinato affecta erga aliquid, quod subinde recurrit & animum i pulsat, mentemque ad se importune revocat, an ex occasione aliqua temporaria tuc exorta; an ex desectu distursus, & inopia materiae, ex . . . qua cum non habeat mens quo sustentetur, in varia diffluit ; an ex negligenti custodia sermsium, unde imagines oriuntur; an ex otiositate,levitate, scurrilitate ,& hujusmodi,quae animam ad exteriora. revocant, & levem ac fere puerilem reddunt. An ex nimia Occupatione , quae spiritum quasi suffocat; an denique ex . ti diuturna quadam probatione S subtractione laesiti internae vilitationis. Haec enim omnia, & hujus odi alia inquirenda sunt: nec enim omnium vel hominum vel morborum una curandi ratio esse potest. Et quidem de causis & remediis inquietae atque impurae Orationis, mul-cregor. ta tum apud D. Gregorium plurimis in locis , Cassian. tum apud Cassianum collatione Abbatis Isaac de Oratione , spiritualis medicus invenire po- . terit: licet nonnulla sint, quae pure contemplativis de Anachoretis magis conveniant, cujusinodi nostris pruponere aut adhibere , prudentia & discretio non permittit. a An autela ex naturali illa naturae ii stabilitaet

SEARCH

MENU NAVIGATION