Exercitationes de generatione animalium. Quibus accedunt quaedam de partu de membranis ac humoribus uteri & de conceptione. Autore Guilielmo Harveo Anglo, ..

발행: 1662년

분량: 421페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

261쪽

1 Ordiηe Partium ingeneratisne,

observantur ι quemadmodum in automatis , sive

ultroneis machinis cernimus ; ubi rota rotam movet sequentem:) omnesque partes ex eadem . mucosa & similari materia oriuntur. Non qui- Dege'. dem, ut nonusti Physici exponunt , cum dicunt, αν. l. a. simile ferri ad simile : verum diceredum , partes mo-c . veri , non mutantes locum, sed manentes , . O altera-

sentes mollitie , duritie , colore, ct reliquis partium similarium disserentiis , facta jam actu , qua ante

erant potentia. Nempe artus , spina, reliquumque .corpus, augentur simul, & formantur ; delineantur. una, & colorantur : membrorum item ossa, Carnes, nervi& cartilagines, quae singulae in ortu

. primo similares erant , &uniusmodi; in progrestupostea distinguuntur , junctaeqne inter se organa

constituunt, ex quibus, continuatione mutua , corpus integrum fabricatur. Ita in capite , circun- crescente membrana , ex aqua limpidi suma , cere brum concinnatur, atque oculi expoli me

Natura nempe ex eodem illo nutrimento non autem, ut multi volunt, ex diveris, dia cuique pet liculae suo simili) partes omnes alit, augetque . ex quo constituit ab initio. Scilicet, dum eandem mucaginem , sive galbam auget; instar , mat riam dividit primo; mox trunco , capitI, atque ar tubus , suas cuique partes designat: more pictorii, prius delineat, deinde colores allinit: &, tanquam novegus, carinam primum pro fundamento sub-

.stituit; postea costas, dc sternum sceu tectum) superstruit: atque, ut ille navim; ita natura, corporis truncum fabricat, & artus appendit. In eo- . que opere, partes omnes similares spissa ossa, cartilagines, membranas, carnem, nervos dcc. in ex eodem primitivo glutine, sive mucagine orditur. Initio enim , crassae fibrae efformantur: eaedemque mox nervosie, postea cartilagineae, & spinosae redduntur : ac tandem in ossa indurantur, dc concrescunt. Similiter, membrana crassior cerebrum in--vestiens, primum cartilaginosa, deinde ostea evadit idum tenuis, in tunicam, atque cutem crassescit. Eoμmq ordine, caro, & nervus , ex mollimu-cagiae, ia musculos ,. tendinea, ac ligamenta ex-

262쪽

Ex observatione nostra. 23 3

coquuntur : cerebrum, re cerebellum, ex limpidissima aqua in coagulum callosum densantur; quippe cerebrum infantium s priusquam sincipitisosia firmantur molle, ac dissiuens apparet ; nec magis cohaeret, quam lactis coagulum. Tertius processus, est viscerum ; quorum generatio , post corporis delineationem inempe circa sextum , aut septimum diem ) in pullo discernitur; eodemque fere tempore omnia apparent; scit. jecur , pulmones , renes , cordis conus & ventriculi, simulque intestina. Oriuntur autem initio ε venis se iisque ad nascuntur, squemadmodum fungi arborum corticibus ;ὶ primumque, ut dixi, apparendalba, exsanguia , α mucilaginosa; donec muneri publico accinguntur. Intestina, cum ventriculo , primum, ceu filamenta alba & tortuosa, per longitudinem alvi porrecta reperiuntur ; dc una cum iis os fabrefactum cernitur; a quo ad anum, usque, continuo ductu , summa imis copulantur. Genitalia quoque, circa idem tempus appa

rent.

Hactenus autem viscera omnia , & intestina , intra corporis cavum non reconduntur , sed foris . pendula , ct quasi venulis attexta, prominent '. imo vero re cor ipsum. Truncus enim corporis etiam innum instar scaphae, vel aedificii sine tecto, conspicitur : quippe necdum partibus anterioribus , pectore nempe, & abdomineὶ occluditur. Quamprimum vero sternum apponitur, cor in pedi us, ceu aedificium a se exstructum sibique praeparatum , ingreditur; in eoque absconditur 1 dc, tanquam lar familiaris , ambientis jam domus patrocinium suscipit; eandemque , cum famulantibus sibi pulmonibus , inhabitat. Iecur postea , de

ventriculus , intra hypochondria reconduntur e tandemque , intestina alvus amplectitur. Propterea . in ovo gallinaceo, post ineubationis diem decimum,

non amplius scitra disiectionem ) cor pulsans ce

nitur

Sub haec tempora, rostri apex , & ungues albis simi emergunt : simulque , in ventricuIi cavitateri, materia chyὶosa; in intestiuis, excrementum quoddam

263쪽

23 De Oraeine Partium in generatione, dam conspicitur, & hepati jam inchoato fel viride

adnectitur. Quibus clare patet , aliam aliquam conis coctionem , alimentique praeparationem squarum haec sunt excrementa ) & nutritionem fieri , quam Per venarum umbilicatium propagines : subitque merito dubitatio , quomodo bilis i secundae coctio-Iὶ is excrementum ) jecoria opera a reliquis humori- bus secerni queat; cum ipsemet eodem tempore una cum jecore nascatur λ .

Ordine jam dicto , partes interiores universim generantur : quippe, in omnibus f quae dissecui)animalibus , eodem modo , atque ordine procreantur ; praesertim in perisclioribus , quadrupedibus, atque ipso adeo homine. In quibus, secundo, tertio , & quarto mensibus, cor, jecur, Pulm nes, renes, lien, & intestina, inchoata atque aucta apparent, simulque colore albo praedita , quemadmodum & totum corpus albicat. Qitapropter non immerito primi illi dicuntur in lacte dies rviscera enim , reliquaeque partes Omnes , tanquZmspermaticae visuntur ; Praeter venas , praecipue uase, bilicales.

Arterias umbilicales , post venas cognomines 'oriri arbitror : quod illae primis mensibus vi X reis periantur , & e ramis ad utrumque crus descendentibus ortum ducant. Ideoque haud prius, quam pars corporis unde oriuntur j constituta sit, existere crediderim. Venae autem umbili cales multo ante conspicuae sunt, quam quippiam corporis

inchoatur.

Quae jam dixi , ex plurimis , cujustibet fere

magnitudinis embryonum humanorum diisectionibus , rata habeo : quippe a magnitudine gyrini, ad septem vel octo digitorum transversorum longitudinem , diligentissime observavi ; indeque

usque ad partum Praecipue vero, secundo , tertio,& quarto mensibus ; quo tempore mutationes plurimae contingunt , & generationis ordo luculentius apparet. In embryone igitur humano , aetatis duorum mensium ; eadem, quae supra in processu secundo diximus, inchoata conspiciuntur. Quippe pri-

264쪽

, Ex observatione no stra.

mo mense , Vix quicquam conceptus in utero exstare arbitror; saltem nihil unquam reperi. L hente vero eodem mense , conceptum rejectum

saepius vidi s similem ei, quem ἡ tibicina excussum Hippoerates memorat) ovi phasiani magnitudine , aut columbini eratque instar ovi excorticari , forma nempe ovali : membrana autem crassior chorion dicia) eum ambiens , foris ceu mu-core albo obsita conspiciebatur , s praesertim parte obtusiore; intus vero lubrica apparuit , aqua limpida, lentaque plena: praeterea nihil inerat. Secundo mense , ovum ejusmodi s sed maius)saepe conspexi cum abortus indiciis rejectum , lo chiis scilicet ichorosti : idemque , aliquando inistegrum ; aliquando ruptum . thrombis sanguineis opertum. Intus laeve erat , Sc lubricum: sanguine foris adhaerente : eademque forma , qua Zrior, comparuit. In horum rejectorum quibusdam ., foetum inveni; in aliquibus , nullum. Foetus ille longitudine quidem unguem digiti minimi , forma vero ramulam reserebat , Praeterquam quod

magno capite , & pedibus brevissimis esset ι instar gyrinorum , mense Iunio, cum artus primum 'pullulant , caudam amittunt , dc ranae imaginem induunt. rita ejus substantia alba , adeoque mollis & mucilaginosa apparuit; ut , nisi aquae limispidae inditam , manibus tractare non potuerim. Facies eadem erat, quae aliorum animalium, canis nempe , vel felis; sine labiis, largoque oris rictu ad aures usque patente. Pleraeque mulieres, quarum conceptus instar ovi subventanei) irritus dc sine foetu est , tertio

mense abortiunt.

Rus aetatis abortum saepe dissecui ad ovi anserini magnitudinem 3 cui inerat foetus , omnibus suis partibus distinctus; rudi tamen forma. Apis parebant quidem caput , oculi, atque artus; m ticuli vero indistincti erant; ossa nulla, sed eorum loco lineamenta quaedam alba , Sc veluti cartilagines molliores : cordis substantia albissima, cum duobus paris magnitudinis & crassitiei ventrieulis , dc bicipiti cono; parvos nucleos gemellos diceres:

265쪽

236 De or sine Partium in generatione ,

diceres:) j ecur valde exiguum , atque idem album. Toto hoc temporis spatio strinnestri scilicet ) vix

quicquam placentae , sive hepatis uterini, conspicit tir.

In omnibus hujusinodi conceptibus, quos quidem viderim: membranam ambientem ingenti aquota subitantiae copia repletam deprehendi : in

qua natans embryo , tam e Xigua corporis mole est ,

1atione loci in quo degit ; adeoque longo ac flexuoso umbilico gaud ct : ut aquam illam , nullo modo sudorem - , Vel urinam , dici oportere ; sed potius instar colli quam enit , in ovo ) pro nutrimento anatura constitutam esse , sit verisimile. Nullum enim indicium reperiti licuit, quo conceptum illum, sive ovum , utero adhuc conne Xum tuisse, cre-dcrem solummodo parte ovi hujus obtusiore , ex terna superficies rtigosior , crassiorque apparuit; rata quam placentae jam fututae rudimentum. Porro , conceptus isti mihi videbantur , quasi OV a quaedam, quae intra titerum solum foverentur, propriaque indole sinstar ovi in utero galli

Quarto atriem mense , mirum dimi quantum foetus accreverit jam enim a pollicis longitudine, ad spithamar amplitudinem auctus est : membra quoque omnia distincta apparent, & sanguine tinguntur ; artuum musculi, & ossa discernuntur; unguium etiam vestigia conspicua sutu; seque ipsum valide movere embryo incipit. Caput tamen pro grande est; facies, sine labiis, buccis, &naso rictus Cris ingens, cujus medium lingua occupat ; Oculi parvi, sine palpebris ; membrana , frontis me

. dium totumque vel dicem operiens , nondum cartilaginea nedum ostea evadit; occiput vero duriusculum , 8 quasi cartilaginosum , calvariae soliis ditatem jam inceptam indicata Genitalia quidem conparebant , verum testi, culi intra abdomen subi fames iis uterus) locabantur, manente scroto inani. Muliebria imperfecta visebantur ; uter usque cum suis tubulis , soromam uteri agnini bicornem referebat. Placenta nunc auctior, uteroque ama, conceptus

266쪽

Ex observatione misera. 23

eeptus sere medium comprehendebat ; mihique videbatur , quasi camosa uteri excrescentia , seu fungus : adeo , in toto ambitu, pars ejus gibba, utero jam erassiori reddito firmiter adnascebatur. In hanc ramuli umbilicates ceu radices in te ram in spargebantur : eaque mediante , conceptus nunc primum utero adneehebatur. Cerebrum amplum & fluidum , coagulum re rebat , venis majusculis refertum. Cordis ventriculi ambo ejusdem magnitudinis, eorumque parietes aequaliter crasti. In pectoris regione intra . costas , tria loca concava , nec multum inaequalia

visa sunt; quorum infimum , pulmones sanguinolenti , similique cum jecore re renibus colore, Iossidebant: medium , cor & pericardium Occupa-ant : superiorem vero partem glandula quam thymum dicimus in praegrandis complebat. In Ventriculo , chylus reperiebatur ; non absimili substantia, ab aqua, in qua natat. Inerat quoque coagulum album , simile strigmentis illis albis & mucosis , quae obstetrix in recens-natist e cutis praesertim plicis) statim a partu abluit. in superioribus intestinis , excrementi, vel chyli aliquid . in inferioribus, papaverculum : In vesica, urina reperiebatur : scut & bilis , in vesiculaei destinata. Intestinum coecum sperinde ac in adultis quasi coli appendiculum vacuum erat, resuperfluum ; non autem , ut in aliis animalibus nempe , porco , equo , lepore) tanquam citer

Ventriculus. omentum , ceu velamentum , aut

nebula tenuissima ac, transparens, super ,imestina' omnia fluitabat.' Renes eo tempore non formantur in gibbum, ut in adultis; sed eκ multis quasi globulis compinguntur ι quales in vitulo conspicimus , de tursione θ tanquam singulis ureterum divaricationibus , ad earundem orificia , totidem globuli' aut papillae apponerentur, E quibus urinam emul gerent. Supra renes glandulae binae reperiuntur labEustachio primum observatae) plurimo sanguine

scatentes s earumque vena, quam Anat mici vocant, non multo mitior ipsa emulgente a Paret

267쪽

138 De ordine Partium instremeratione , paret. Iecur, α lien secundum proportionem in

uterque sanguine aeque plenus. Notandum hic obiter, in omni foetu humano vegeto & sano , lae perfectum passim reperiri; eodemque maxime thymum glandulam abundare. Reperitur. etiam in pancreate , & per totum me- senterium , in quibusdam quasi venu lacteis, glandulisque inter divaricationes venarum mesaraic rum positis. Quinetiam ex infantium recens natorum uberibus aliquando exprimitur, imo sponte effluit : idque ad sanitatem faccte, obstetrices aliquae opinantur. - Et, ut clare constet, aquam illam quae in eonceptu abundat non esse embryonis excrementum aliquod , sudorem nempe , vel urinam et eadem , minqre copia spro proportione) cernitui prope partum squando foetus est grandior, eoque nOmine excrementi plus accumulat , cum alimento copiosiore utatur j quam primis praegnationis mensibus. Adde insuper, vesicam eo tempore urina plenam de distentam esse. Profecto transitum illum quem uraehum Anatomici appellant urinam , ut putant, E vesica per umbilicum, educe tem , nunquam invenire potui : saepe vero obse Vavr, vesicam manu compressam , urinam foras . Per penem , non autem per urachum profundere. Atque haec quidem de humano foetu a me observata, quatenus ad ordinis partium in generatione notitiam faciunt, dicta sunto. In quarto ultimoque processa , infimae 'conditionis atque ordinis partes efformantur e nempe, quae non simpliciter ad ipsium esse, aut conservationem animalis spectant; sed solummodo ad ιμ- .relam contra injurias externas, vel ad ornatum , vel pugnam. Ad tutelam ejusmodi, pars extima scutis scilicet) potissimum instituitur, omniaque quae ex illa oriunda sunt : nempe cuticula, pili, laua , plumae, squamae, crusta , testa, ungues etiam, lingulae, res quid hujusmodi , in hunc censum veniunt. Et Prudenter sane a Natura. t quae nihil unquam frustra molitur institutum est, ut partes illae ultimo

268쪽

Observatione nostra . 239

generentur , quarum usus non nisi post ortum . contra mala forinsecus advenientia , requiritur. Ideoque pullus gallinaceus Ianugine solum , nee- dum plumis vellitus prodit ut aliae aves , quae advolandum quamprimum paratae sunt ; in quia ultro citroque obambulando, pedum potius, quam alarum usu victum quaeritat. Similiter, anatum atque anserum qui natando cibantur) plumae 8calae ta dius perficiuntur, quam pedes : contra, quam hirundinibus evenit , quae volare prius quam pedibus uti norunt, quod volando pabulentur. Generatur itaque lanugo in pullo gallinaceo, post decimumquartum diem a perfecto jam foetu , omnibusque partibus instructo. In plumarum autem exortu primo , quasi puncta quaedam in cute cernuntur a postea vero plumula: vehiti ἡ terra , herbae) excrescunt , tandemque explicantur, de itotum corpus circumvestiunt, contraque aeris inclementiam tutantur.

Differunt plumae a pennis, forma, usu, & nascendi loco, atque ordine. Pulli enim prius sunt plumigeri, quam pennigeri : quippe pennae in alis

tantum , & uropygio reperiuntur; ac profundi ex ima cutis parte, Vel ex ipso periostio enascun- . tur, motuique inserviunt; plumae autem ἡ summa cute .OIiuntur , & ubique munimenti gratia

adsunt.

Ier) gignuntur ex cute et quo fit, ut ipsa colorem pa- gen. mriter cum eute immutent': alba enim se nigra, vario modo diversa , pro calore cutis , redduntur. Haec autem in pullo nostro longe aliter se habent : cujuscunque eniin coloris plumae fuerint , subjecta cutis non , nisi unum eXhibet. Quinetiam una eademque penna , variis interdum coloribus , miroque ordine tingitur, & ad pompam exornatur. in humano laetu similiter , cutis , partesque

omnes culaneae . ultimo loco perficiuntur. Ide que inter initia, nec labia, nec buccae, nec auriculae , nec palpebrae , nec nasus discernuntur : ultimoque omnium coalescit linea illa , qua labia

superiora committuntur. .

x Nascitur

269쪽

2 o De or ine Partium in generatione, O e.

Nascitur certe homo nudus pariter , & inermis ;utpote quem natura animal sociale , politicum, ac pacificum voluerit; rationeque duci maluerit, quam vi trahi. Ideoque manibus es ingenio eum dotauit , ut acquisitis necessarii s , semet ipse veitiret , & detenderet. Quibus enim animalibus natura robur concessit , iis arma quoque viribus consentanea attribuit : quibus autem illud denegavit , his ingenium , solertiam , miramque inaurias evitandi dexteritatem largita est. ornamenta, ut apex, crista , palearia, & similia , quibus fastuosa animalia superbiunt ; maribus potius ut plurimn m tribuuntur , quam Reminis : uti etiam arma ; puta denteS , cornua, calcaria , &c. quibus ad praelia utantur. Suntque haec in maribus co potissimum tempore conspicua , quo lae mellarum venustas, generandique cie siderium eos primum urit. Juvenculis quidem

desunt ; senibus autem utpote inutilia exolescunt.

Gallus noster gallinaceus s bellator egregius quam primum viribus , generandique facultate Pollet ; calcaribus insignitur ι & crilla , plumis que decoratur ; quibus foeminas suas ad veneris obsequium pelliciat ; & cum aliis maribus, non quidem inanis gloriolae aucupio , sed progeneris sui perpetuitate decertet : nempe, ut quile suosque defendere melius possit , idem quoque caeteris ad speciei propagationem praeferatur. Siquidem cuncta animalia . quae armis instructa , α belligera prae caeteris observamus, vel ob foe- Ius tutelam , aut latibula, aut victum , sed potissimum foeminas possidendi gratia sidque generationis ergo) digladiantur : eademque victa ut pompam fastumque dimittunt , ita sinuil de foeminarum possessione decedunt; abj ectoque animo , prae moerore torpent e victor autem , foeminarum praeda potitus exsultat , Victoriae gloria jactabundus. Neque est adscititius , aut paucorum dierum hic ornatus 1 sed perennis , & naturae muneri debetur : quae non modo animalibus &praeser-

270쪽

Paradoaea quaedam e praedictis orta. 24rtim avibus) pingendis studiosa cernitur , sed &ipsos flores herbasque mira colorum varietate eXOr

nat.

Paradoxa quaedam , problemata,

circa hanc rem pensitanda.

TX Actenus de generationis ordine , a nobis di- μ λ ctum est i unde apparuit differentia eorum , quae per metamorphosin , ab iis, quae per vigenesin procreantur I item eorum, quae ex verme oriri di- cutitur ab illis , quae ex ovo, haec enim ex materiae praeparatae parte corporantur , nutriuntur vero Maugentur ex reliqua ; illa autem corporantur eX tota materia : haec simul augentur & formantur , ac post ortum quoque incrementum sumunt & adolescunt: illa primum augentur, & ex eruca crescunt' in aureliam, deinde formantur & consummata nascuntur animalia, ut papiliones, bombyces, & id genus alia. Ideoque Oristoteles s annotante Fatri-elo ut duplicem quodammodo ovi naturam, duplex'De ovum in hac genere constituit, ita duplicem ponit adtio.. nem, genitumque animal duplex. Etenim siliquit) aes primis ovis, qua primordia generationis sani, vermis perpetuo gignrtur : nimirum ex ovis muscarum, formiis. carum , apum, bombycum, Oe. in quibur quid suidum eontimetur. O ex ea fluido toto vermis nasscitur, ex se cundis vero ovis, qua ab ipsemet verme fabricantur , papiliones gignuntur exeunt i scilicet animal υο-latile , quod in putamine , seu fosticulo , seu ovo, conis sinetur concluditur , abruptoque folliculo exit , Mida Deustarum evis Aristoteles prodit. Denique, haec successione partium perficiuntur ; illa veros nempe quae per metamorphosin fiunt simul integra formantur. Eodemque modo generantur , tam ea , quae sponte oriri dicuntur, & materiam suam primam, primave exordia a plaredine , cceno, L rore,

hist.

SEARCH

MENU NAVIGATION