Exercitationes de generatione animalium. Quibus accedunt quaedam de partu de membranis ac humoribus uteri & de conceptione. Autore Guilielmo Harveo Anglo, ..

발행: 1662년

분량: 421페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

281쪽

x si De Nutritione Pulli in ovo.

stendi, ac dilatari; tensione scilicet membranarum :quo fit , ut laetus minore conamine , citiusque elabatur , ac prorepat: licet id majore matris cum dolore eveniat. Quo casu novimus , parturientes interdum ab ingenti distentionis molestia , membranarum ruptura , t sive obstetricis unguibus , sive forcipis opera ea contingat) effluente subito aqua plurimum levari. Norunt quoque harum rerum gnarae obstetrices , si quando , ante debitam uteri apertionem , omnis

aqua simul emuxerit, laetantem in partu diutius morari, ae dissicilius fieri puerperium , quod contra tamen eveniret , si modo sut Fabricim voluit) prarucedentes aquae, pnaolliendo & lubricando tantopere

proficerent. Porro humorem illum, quem nos eoriquamentum appellavimus, laetus sudorem non esse , liqui-do constat, tum in ovo, tum caeteris etiam animalibus : quippe adest, priusquam quippiam foetus

constituitur, aut vestigium elus ullum exstat. Imo Vero quamprimum laetus conspicitur, & etiamnum totus mucilaginosus ac perexiguus est; tam ingens tamen aquae hujus copia cernitur; ut tant illi corporis tantum excrementum dari , plane impossibile videatur. Accedit praeterea, quod venarum umbilicatium fibrae , in istius aquae amplectentem tunicam spargantur & terminentur ; perinde atque in ovi albumina, & vitellum : ut inde clare constet, modorem ipsam , prout est, Vere aestimaverimus) humorem illum , alimentum potius, quam excreis

mentum, censendum esse. .

Verisimilior itaque mihi videtur sententia Hippocratis , quam Fabricii de aliorum Anatomicorum, qui liquorem illum, pro sudore habent, no Xamquetae tui afferre statuunt. Crediderim, inquam , colliqua mentum hoc, aquamve , in qua natat laetus, ei pro alimento inservire ; partemque ejus tenuio-σcm & sinceriorem, intra venas umbilicales hausta in , primogenitas foetus partes constituere , &augere ; ex reliquo autem, ceu Iacte, per ilictionem in ventriculum deglutuo, ibidemque cocto , sive chy-

282쪽

De Nutritione Pulli in Oso. ' as 3

chylificato, & venarum mesaraicarum opera attracto, novellum embryonem nutriri,& crescere. Idque ut credam libentius , faciunt argumenta quaedam

non invalida, quae nunc dicam. Quamprimum foetus perfectionem aliquam na ciscitur, membra protinus movet, & organorum motui destinatorum actiones auspicatur. Videmus autem pullum in ovo, intra aquam Os aperire; qu

re necesse est, humorem in fauces lapsum deglutiat. Uicquid enim intra fauces , ultra linguae radicem, ad gulae summitatem perligerit; id nullum animal

citra vomitum in regerere posse certum est. Ideoque veterinarii, qui potiones medicatas, aut mor-sellos , -pitulasve jumentis exhibent , prehenia eorum lingua , ultra hujus protuberantiam , ad radicem iptam ingerunt ; quo fit, ut, easdem quin devorent,evitare nequeant Et si quis nostrum,pilulam aliquam digito suo ad radicem usque linguae intromiserit , experietur subito ad deglutitionem ejus se compelli, nisi eandem vomitus impetu repulerit. Quamobrem si embryo in humore dicto natans, ossuum aperit; necesse profecto est, aquam fauces ingredi; & si alios musculos movet, quidni credamus, eundem pariter & faucium organis usum, liquorem illum absorbere. Quinetiam certum est, intra pulli ingluviem talis. que prorsus in omnium embryonum ventriculis cernitur in substantiam quandam colore, sapore, &consistentia dicto jam liquori persimilem reperiri;

eandemque in ventriculo aliquantulum coctam, lac coagulatum referre ; quam etiam, chyli specie, in primis intestinis deprehendimus , inferiora autem intestina excrementis stercoraceis referta sunt. Similiter in vivi parorum stetibus, intestina crassiora consimili excremento replentur; quali eadem , cum lacte vescuntur , abundare cernimus. In

ovibus etiam, aliisque bisulcis, manifesta insunt stybala.. Circa diem decimum septimum , in pullo, prope

anum , stercora evidenter reperi ; quin eadem quoque foris intra secundinas egesta , paulo ante partum conspicatus sum. Idemque Volcherus

L 7 coiter

283쪽

Coiter diligens & periciis dissector , a se observatum meminit.

Quid dubitemus igitur assirmare, foetum in ut so fugere 1 8c in eo fieri chylificationem : cum ejus manitesta adsint , tum principia , tum rejectamenta λ , Praeterea , cum eo tempore Vesicam utranque ,

bile, & urina quae secundae coctionis excremenis vasunt) plenas videamus : quidni pariter coctionem primam , cbylificationem nempe, praecessiste judicemus 'Εmbryo itaque per os vimina quaerit, & stigit. Idque facile deprehenderis , si ei statim ab utero

exect o digitum in os immiseris. Quod, teste Hippocrate, nequaquam faceret , nisi prius in utero suxisset. Videmus enim nuperos foetus , tentando Primum , & periculum faciendo res omnes aggredi : nempe , membra movere, incedere, & --cem proferre : quae postea diutina assuetudine edocti, prompte & accurate peragunt. Foetus autem quamprimum iu lucem editur , imo vero priunquam natus est, fugit : tanquam id in utero iam pridem egisset. Quippe experti stimus , eum in partu haerentem, antequam ejulare, aut respirare possit, digitum ori admotum apprehendere, Sc suis

gere.

Quinimo recens natus , suctionem accuratius molitur, quam adultus, aut ipsemet Per aliquot dies desuerus, queat. Neque enim infans papil- Iam labiis comprimens fugit, ut nos, absorbendo; sed quasi deglutire vellet, totam in fauces usque attrahit, linguaeque & palati auxilio , tanquam manducando , lac emulget; majore profecto cona- tu , atque arte, quam adultus possit. Didicisse igitur longa eonsuetudine videtur, antequam natus esset; quod desuetudine tam brevi dediscere post na- itivitatem experimur. His, aliisque id genus observationibus, verisimile fit, pullum in ovo duplici modo nutriri: per lvenas nempe umbilicales , & nrasaraum , per illas, alimentum probe confectum haurit, unde sanguis, de Partes primogenitae constituantur, de crescant:

284쪽

Dὸ Nutritione Pulli in ovo. et sy

per has , chylum trahit, in reliquarum partium fabricam, & augmentum. Quomodo autem contingat, ut idem agens, exl eadem materia, diversimode nutritionem instituat, cum natura nihil agat frustra ratio forsitan in occulto latet. Dabimus tamen Operam , ut eadem patescat.

Quae per umbilicales venas attrahitur , purior& sincerior pars est. Colliquamentum Vero reliquum, in quo natat foetus, est veluti lac crudum, de purissima Hii parte privatum. Sincerior itaque pars, i concoctione ulteriore non indiget , qua reliquat opus habet ; ac propterea in ventriculum porro recepta , in chylum transit. Simile huic est laecrudum & aquorum, quale in mammis statim post partum cernitur. Quippe albumen ovi colliquis tum, & lac aquosum sive crudum in uberibus, ejusdem plane caloris , saporis , & consistentiae apparent. Primus enim lactis proventus , serosus&aquosus est ι & mulieres aquam prius e mammis exprimunt, quam lac in albedinem coctum,

dc perfectum. Ac propterea. colliquamentum in pulli ingluvie

repertum, est lac quoddam crudum : idem vero in ' ventriculo coctum, album & coagulatum cernitur. Similiter in viviparis, antequam lac in mam

mis coquitur, quasi ror quidam , &colliquamen

i tum apparet; econtra vero, colliquamentum, postquam in ventriculo coquitur , lactis faciem induit. Ita fit, ad mentem Oristotelia, ut ex tenuiore, & sincera magis proportione, primae & principales partes condantur 1 ex reliqua autem deteriores per novam in ventriculo coctionem) elaborata, augeantur ; simulque aliae sequioris ordinis constituantur. Sic Natura, ceu benigna ac indulgens, mater, abundare potius superfluis, quam in ne . Ossariis deficere maluit. Aut potius rationi conissentaneum esse, dicendum est, ut foetus jam perfectior , perfectiore quoque modo sper os scilicet) enutriatur , alimentumque perfectius , Mduobus praecedaneis coctionibus purius redditum utpote a duobus excrementorum generibus de

i fucatum

285쪽

Decatum hauriat. Initio quidem , per umbilica Ales radices alitus, plantae vitam quandam degit; unde corpus crudum, album, atque imperfectum conspicitur; dc , plantae instar, immobila atque iners manet. Quamprimum vero per os eodem alimento ulterius elaborato inlitur , quasi spiritu diviniore gaudens , & sublimiore eXultans vegetationis gradu , mucago dicta in carnis naturam transit , motiva organa distinguuntur, spiritus locupletantur , motumque orditur e nec jam amplius , plantarum more , per radices ; sed , ani- malis iustar, per os nutritur, & illius vitam degit.

De totius Ovi utilitatibus. EXERCITATIO LIX.

F Narratis jam mutationibus iis , & processibus, qui in ovo gallinaceo ad laetus productionem requiruntur; Fabricina ad totius ovi partiumque ejus utilitates progreditur : nec solum ou i gallinacei , sed & reliquorum omnium. Quaeritque una, cur quaedam ova heterogenea sint,& ex diversis partibus composita ; alia vero homogenea, & smilaria λ qualia sunt ova insectorum , eorumque quae ex toto ovo oriuntur nempe per metamorps 9 inon autem ex parte ejus gignuntur, ex parte vero snutriuntur, ut priora. 'Mihi autem de ovis omnibus generatim agere, non est animus: squod nondum eorum historiam iexposuerim :) sed ovorum gallinaceorum dunta-Nat, eorundemque partium utilitates proponam. Omnes eo spemre debent, quo totius Oviamo; quam pullii generatisnem, dc augmentationem 'esse, Fabricius vere innuit. 1PV.so Atque interea quae totum ovem spectant Iliu- iram , quantitatem , γ numerum ovorum recensuit. . Figuram συi rotaendam ait, ut in minimo staris rota pusiῆ moles contineatur; Propter quam caessam Deus I

rotundum i

286쪽

Derotiis oti utilitatibus. as

raruntam mundum fecit, ut omnia complecteretur; atisque ob eandem caudam, hac figura stes e Galeno) natura L. Io. semper exstitit amicissima, o convenientissima. Praia de σέ. terea , cum non habeat angulaem externu injuriis expo- par.

situm, ideo tutissima est, o ad ejusdem exclusionem opis portunissima. Caussa itaque assignanda erat, cur gallinarum ova non sint sphaerica, s proinde atque piscium,vermium,& ranarum) sed oblonga,& acuminata. Qyid sit nempe , quod in his figurae perfecti nem impediat. Figura mihi quidem sidetur nullius es te ad pulli generationem esticaciae , sed tamen accidentaliter contingere; eoque magis, quod tam Varia formarum discrimina, etiam in ovis gallinaceis spectentur. Variant scilicet pro uteri figura , a quo ceu propia sinate, ut diximus) formam mutuantur. Arhyoteles quidem ait, ova oblonga, foemina iro- Hist. tundiora autem, mares producere. Ego vero super hac an . t.6. re nihil adhue explorati habeo. Quin Flinius con- c. a. trarium asserit; Forminam, inquit, edunt, qua rotun- L. Io.diora gignuntur, reliqua marem. Profecto si certi ali- c. Ia. quid in hac re contingeret, quaedam gallinae semper mares gignerent, aliae Reminas : siquidem quorunda ova omnia unius formae sunt; nempe vel rotunda , vel fastigio acuminata. Et oblonga potius mares producerent, nam illa perfectiora, magisque concocia habentur ; eademque propterea gratioris saporis putavit Harat. Flaccus. . Pi π.Rationes pro ovorum figuris a Fabricio allatas , quod invalidae sint, lubens praetereo. 'Magnitudinem ovi quod attinet, ea amplitudini foetus ex eo generandi conducere videtur; quippe magnarum gallinarum, grandia o Ua cernimus. crocodilus tamen parit ova , quanta anseres o nec aliud Id. l. 8.animal ex minori origine in majorem crescit magni- c. 2I. lndinem. Verisimile autem, ovi amplitudinem , &liquorum in eo copiam , nonnihil ad foecunditatem

facere : quoniam perpusilla ova eentenina dicti

omnia inisecunda cernimus. Ovorum nurnerus eandem utilitatem praestae ,

quam conceptuum copia in vivi paris solet. Quippe hoc pacto speciei consulitur perennitati. Natura enim iis fere animalibus numerosos foetus largitur ν

287쪽

α ς8 De vitemi se albuminum utilitatibus.

tur , quae viribus anithisve imbecillia , ab aliorum injuriis aegre se tutantur: adeoque vitae brevitatem , L. Io. copiosa pirale compensat. Tribuit hoc avium generi c. I 2. natura, inquit Plinius , ut faecundiores e sient fugaces earum, quam fortes. Cum enim generatio quaelibet perpetuitatis gratia a natura instituatur , frequens iis contini quae brevioris aevi sunt , & externis iniuriis obnoxia , ne species deficeret. Ideoque aves , quae rQbore pollent, & ex rapto vivunt, adeoque diuturniore ac securiore vita fruuntυr, raro plus quam bina ova edunt. Columbae quidem, turtures , & palumbes , bina duntaxat ova simul incubant , sed numeri defectum frequentia compensant; decies enim quotannis pariunt. Multum itaque generant, licet non multa.

P7. Hum , inquit Fabricius , proprie dictum , ex

multis partibus componitur ν quina est organum generantis , O Galenus passim quodlibet organum ex multu partibus consare prodidit. Quae ratio dubitandi ansam praebet , an non culibet ovo competat , esse heterogeneum : quoniam omne ovum est organicum. Et profecto quodlibet Ovum vide- . tur ex partibus diversis constitui; etiam inse rum, re piscium : quippe, membranis, involuciis, ac munimentis constant 8c materia contenta, constitutione dissimilari haud prorsus destituitur. Idem porro vere quidem statuit, cum Galeno mPartes aliaue in ovo , praeipaum instrumentum actionistiser i alias poni, tanquam sine quibus actis seri non potest 1 alia , ut melius actio fiat x alivi denique , ad

horum omnium tutelam conservationem compara

talesse. Sed fallitur, cum ait, Si de prima actions sequamur, quae est pusti generatio , praeipua canoes semen O chala a , quia hae dua sunt pracit

288쪽

ve mitelli assuminum utilitatibus. 2 '

pulli generationis caussa et quarum semen , essicisne

cau=s constituitur chalata autem tantummodo materia est. Quippe ex sententia Oristotelis , necesse est Fateatur; intra ovum est e, quod generat. Semen autem galli ovo inesse , negat. Nec minus hallucinatur circa materiam , ex qua , seminis opificio , pullus corporetur. Nam neque ex ambabus chalaistas , nec alterutra earum , pullus fit; ut in historia

consti tit. Nec generatio pulli fit per met norphosis, sive delineationem & divisionem chalazae; sed per episenesin, quemadmodum explicuimus. N que chalaza principaliter a semine Recundatur, sed potius cicatricula , sive ovi oculus a nobis dictus; ex quo aucto fit costiqua mentum ι deinde in isto, &ex isto, sanguis, venae , ω vesiculae pulsantes , tandemque corpus integrum constituitur. Quinetiam sipsemet fatente) semen galli, uterum gallinae ne ingreditur quidem & tamen ova non

modo jam facta , sed dc possinodum formandae pariter saecundat.

Ad secundam ovi actionem squae est pulli nutritio & augmentum) albumen , vitellum retulit. Vitelli vero , inquit , O assuminis quantitat του Pae orata es, at melius illa actio sat , O ad pulli absolutionem , justam incrementum sufficiat. Ori cortex, membrana , ad totius ovi , simulque actionu tu- pelam posita sunt. Vena υero , arteriae alimentum deferenter, erunt tanquam sine quibus adtio, id est , augmentum O nutritio fieri non posset. Incertum audem , num intellexerit vasa umbilicalia foetus , an

venas dc arterias matiis, unde ovum augeatur. Pari Fero ratione , uterus atque incubatio , ad hanc utitimam classem referenda erant.

Accedimus itaque ad ovi liquores , albumen nempe dc vitellum ; hi enim , prae. caeteris, scelus

gratia instituuntur , & in iis potissimum secunda ovi actio spectabilis est. Ova gallinarum bicolora sunt, & binis liquoribus eonstant , qui seorsum a se invicem membranis distepiuntur; iidemque quoniam dupliei venarum umbilicatium propagine distinguuntur, quarum una ad vitellum, altera ad albumen abit) variae quoquo

289쪽

ario De vitelli se album muni utilitatibus.

naturae esse verisimile est, ae proinde usus etiam &utilitatis diversae. Luteum ovorum, inquit Aristoteles

atque albamen contrariam naturam obtinent; non forum

. . colore, sed etiam potestaιe. Luteum enim a friσore denis satur: albumen non densatur, sed magis liquescit. confra, ab igne spissatur albumen; inteum non spissatur, sed malie permanet, nisi peruratur. Et elixando, quam assando, plus concrescit atque siccatur. Vitellus ab incubitu jam calescens , redditur humidior i fit enim tanquam cera fusa, ant pinguedo liquescens et unde etiam spatium amplius acquirit. Paulaeim enim, ut laetus augetur, albumen absumitur, & crasse-stit, vitellus autem E contra, perfecto jam foetu, nihil pene magnitudinis suae amisita cernitur ; sed liquidior solum & humidior conspicitur , cum scelus jam alvo tegi incipit. γDegen. Diversitatis autem hujus caussam . ristoteles hanc reddit : Cum avis intra se perficere nerueat ,

c. a. cibum una parit in Ουo. Visiparis enim cibus in alia corporis parte paratur , qπod lae υoeatur , videlicet in mammis. At avibus hoc idem in ovo natura confluit; sed contra quam homines putant , e, Alcmaeon Crotoniates ait: non enim assumen συi lae est, sed υitesitis. Nam cum laetus vivi parorum, dum matri adhaeret ceu planta, terrae) ab utero ejus primum alimentum trahae; post partum autem, extra uterum locatus,ὸ mammis lac lugat, unde adolescat: pullus, utriusque alimenti analogon in ovo invenit : quod nempe viViparorum uterus in parente sit; . in ovi paris autem E contra, parens potius in utero essed Acendus sit. Est enim ovum tanquam uterus eX situS-ablegatus,mam matriue quasi vicariae in eodem reperiuntur. Pullus, i aquam, in ovo primum albumine nutritur; hoc vero absuinpto , vitello postea

sanquam laese) alitur. Ideoque propago umbilicalis . quae album en adit , contecto eo fatiscit &abrumpitur ante partum , nullumque tandem

vestigium sui 'relinquit , cum in vivi parorum

foetu umbilicus permaneat 3 sed evanescit , antequam venter inferior abdomine clauditur. Propago autem altera , quae luteum petit una cum

isto citcuncluso abdumine in in ventrem reconditur ν

290쪽

De mitelli albuminum utilitatibus. 16r

tur , victusque inde tenello foetui depromitur: donec scilicet, firmato rostro, cibum sumere & frangere possit; ventriculusque ingestum eum commiis uvere , ac digerere valeat. Quemadmodum vivi parorum laetus, lacte ex ubere vescitur, donec deniatibus instructus fuerit , quibus cibaria masticando conterat. Pullo enim ut diximus in vitellus pro Iacte est : ovumque gallinaceum 'uoniam dc utera, α uberis vices Hibit) liquore bicolore , albumine

nempe atque luteo donatur. t

Et dichorum quidem liquorum discrimina omnes fatentur. Ego vero, ut pridem dixi, in ovo diversa quoque albumina observavi, membrana inistersepiente distincta , quorum exterius, aliud intra se complectitur; quemadmodum vitellus ab albumine continetur. Eademque etiam diversae naturaeeste monui: quoniam 8c loco, & ambiente membrana, ab invicem distinguuntur, quasi usibus similiter diversis inserviant. Ambo tamen nutritionis gratia instituta sunt: eorumque exterius primo ab sumitur ; utpote in quod, venarum umbilicatium albumina adeuntium in progagines prius disseminentur, quam in crassius alterum; quemadmodum eaedem albumina prius adeunt, quam vitellum , quem istaec complectuntur& unae pullus novis ia

Uerum hac de re inserius plura: ubi modum e ponemus , quo foetus viviparorum in utero formentur , dc augeantur ; simulque dcmonstrabimus . eosdem omnes ex ovo ortum ducere, duplicique . nutrimento albugineo in utero Vesci. Est enim. eorum alterum tenuius, & intra ovum t sive conceptum in reperitur ι alterum vero per vasa umbili-calia e placentae uterique cotyledonibus , emulgetur. Quod in dicto conceptu condinetur , colore Idcconnentia, albumen tenuius refert; est nempe

Ientum, liquidum , & pellucidum, planeque ei simile, quod in ovo nomiliavimus, in quo Decus natat, & quo demum ore pascitur. Quod vero foetus , vasorum umbilicatium ope, ab uteri placenta trahit, densius est & mucosum , crassiorique albumini persimile. Unde liquido appareticetum

SEARCH

MENU NAVIGATION