Exercitationes de generatione animalium. Quibus accedunt quaedam de partu de membranis ac humoribus uteri & de conceptione. Autore Guilielmo Harveo Anglo, ..

발행: 1662년

분량: 421페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

351쪽

3i, De Calido innato.

vilegia largiuntur , ipsorum spirituum vires excellere nec spirituum modo, sed & anima vegetat ιυβ ;imo etiam sensitiva - addo quoque , & rationalis. Vires dixi λ imo vero & captum etiam animae ratio-halis, longe superat: natura enim generationis, Humque brdo , admirabilis plane est & divinus, supra quam quispiam cogitatione capere , aut mente complerii possit. Ut situr clarius constet, virtutes illas praeclaras, quas spiritibus 8c calido innato viri docti attri buunt, uni sanguini convenire ; praeterea, quae iuovo antequam quippiam laetus appareat in & ira foetu perfecto adultoque mirifice conspicua sunt; pau- ea haec diligenti animo perpendenda veniunt. Saninguis' nempe extra venas absolute & per se conside. Tatu , quatenus est Elementaris, atque ex diversis partibus stenuibus scit. sero sis , crassis, & concretis componitu , cruor dicitur, paucasque ad nnodum.& obscuras virtutes possidet. In venis autem exi stens, quatenus est pars corporis, eademque animata de genitalis, atque immediatum animae instruis mentum , sedesque ejus primaria; quatenus etiam corpus aliud divinius participare videtur, & calore animali divino perfunditur; eximias sane vires obtinet, estque analogus elemento stellarum. Quatenus spiritus, est focus, Vesta, lar familiaris, calidum innatum, Sol microcosmi, ignis Platonis; non quod signis communis instar luceat, urat, & destruat ; sed quod vago ac perpetuo motu se ipsum conseris Vet , . nutriat, & augeat. Spiritus etiam nomen me Tetur, quatenus humido radicati, ultimo scilicet proximoque alimento, primario & prae aliis partihus abundat; caeterisque omnibus eundem victum

quo ipsemet nutritur & parat, & exhibet di dum

nempe perpetim universum corpus peragrat , Pa tesque omnes s quas ipsemet fabricat, sibique ad jungit) nutrit,fovet,ae in vivis sustentate non aliter certe, quam stiperiora astra Sol praesertim de Luna, servatis perpetuo circuitibus , ' inferiora ista vivia

Quoniam itaque sanguis supra vires element nam asit, dictisque istis virtutibus pollet, atque t summi

352쪽

De Calido innato. 32 3

summi opificis instrumentum est; nemo facultates ejus admirabiles & divinas satis unquam depraedicaverit. Habet profecto in se animam primo

ac principaliter, non vegetativam modo; sed sensitivam & motivam: permeat quoquoversum,& ubi . que praesens est; eodemque ablato , anima quoque ipsa statim tollitur : adeo ut sanguis ab anima nihil uiscrepare videatur ; vel saltem substantia , cujus adhus sit anima , aestimari debeat. Talis , inquam, anima est; quae nec omnino corpus sit, nec plane sine corpore ; partim foris adveniat, partim domi nascatur; aliquo modo sit pars corporis, aliquo autem modo principium dc caussa omnium , quae in.

corpore animalis continemur ; nimirum nutritionis, sensus , & motus; ac proinde vitae pariter αmortis: quicquid enim nutritur , id ipsu in vivit; Scvice versa. Similiter quod abunde nutritur , idem augetur : quod autem parce nimis , id decrescit: quod etiam perfect e nutritur', sinitatem servat; quod secus , in morbos labitur. Iuventutis ergo

A senectutis , somni insuper & vigiliarum, atque

etiam respirationis , ut anima, ita sanguis quoquq

caussa & autor aestimandus est : praesertim cum instrumentum primum in naturalibus , moventem caussam internam in se contineat. Eodem ergo res

redit, si quis dicat, Animam dc sanguinem , aussanguinem cum anima , vel animam cumsanguine , omnia in animali perficere. Solemus , rerum negligentes , speciosa nomina venerari. Sanguis , qui nobis prae manibus atque oculis est, nil grande sonat: ad spirituum vero , calidi innati, magna nomina obstupescimus. D tracta autem larva, evanescit, ut error, sic etiam admiratio. . Lapis ille mirificus, Miscaldo plurimis virtutum elogiis a Pipino celebratus, non illum modo , sed de Thuanum etiam, eximium sua aetate hiis' storiographum ) summa dmiratione compleverat. Liber griphum ipsumattexere. inquit,ex India orientali Regi nostro agatum Me vidimui lapidem , tumine O fulgore mirabiliter eoruscantem a quaque το- tur,veluti ardens O imensus incredibili iacis splendara . praefulget, micatque. Iuactis quoquoversus rasilis, um,

353쪽

3i4 De Calida innato.

hientem Arcump erue aerem luce nullis fere oculis i lerabili latissimi compler. - Est etiam terra impatientissimus : si cooperire coneris , sua sponte O vi, facta

impetu, confestim in Dblime evolat. contineri vero inis eludive loco nilo an ensio nulla potes hominum arte, sed ampla liberaque loea duntaxat amare videtur. Siam in eo purit 3, summus nirori nulla sorde , akt labe coinquinatur. Figura species nulla ei certa, sed incertaer momento commutabilis. Cumque sit adspectu longa pulchemimus , contrectari tamen se non sinit Adiutius adnitaris , vel obstinatius ams, incommori asteri : secuti multi, suo non levi malo, me prasente, experti Junt. 2u a si quid ex eo fortasse enixius e nando adimitur, aut detrahitiar, xt distis mirum nihilo minor. .Addit insuper is hospes , hujus virtutem ae vim esse ad quamplurima cum utilem, tum praetorve Regibui imprimis in necessariam : sed quam reve-uturm non si, nisipretio ingenti prius accepto. Potuissetque idem hospes porro addere , lapidem hunc

nec mollem , nec durum eme ι eundemque variuformis ac coloribus praeditum, trementem valde ac

Palpitantem conspici ; atque animalis instar cum tamen sit inanimus) plurimum pabuli quotidie v rare, in nutritionem ti augmentum sui. Quinetiam accepisse se ab hominibus fido dignis, lapissim hunc olim ε coelo in terram decidissei & 'in saepe tonitruum , fulgurumque ausam esse; ε terdum eradiis talaribus per aquam is inis gignLTam stupendum lapidem quis non admiretur,

eredatque eundem supra vires elementorum agere,& corpus aliud participare, spiritumque aethereum possidere λ praelertim, cum eundem elemento Solis D. proportione respondentem videat. Iraero Fernelia abd reri x P rva flammula totum aenig Molvit. ε .La ςundem pariter modum, si sub fabulae inu . 'lucro sanguinem alicui. depingerem, lapidique ' Philosophici titulo insignirem, atque omnes Mus singulares dotes, operationes , ac racultates aenigmatice proponerem illum procul dubio pluris aestimaret ; supra vires elementorum agere facile crederet, corpusque illi aliud ac divinius non illibenter attribuere .

354쪽

C Anguinem jam calidi innati titulo ornavimus ;. aequumque pariter censemus , ut colliquamentum geustallinum a nobis dictum sex quo foetus, ejusque partes primae immediate oriuntur humidi radica-lu O primigenii nomine insigniatur. Neque enim res alia aliqua in animalium generatione occurrit, cui potiore jure id nominis conveniat. Humidum diximus radicati , quod ex eo prima foetus particula , sanguis nempe , reliquaeque omnes partes postgenitar, tanquam ε radice, oria

tur; atque eX eadem materia procreentur , nutriantur, creicant, & conserventur.

Primigenium quoque appellavimus , quod in cujuslibet animalis isorica primum generetur , I liquisque sit veluti fundamentum : uti in ovo videre en , in quo , post brevem incubationem , prismarium existit insitae foecundantis & generativae

facultatis Opus.

Idem quoque est simplicissimum, purissimum, de

sincerissimum corpus, terminabile; in quo omnes pulli partes potentia quidem sunt, actu vero nulla: videturque Natura idem illi concessisse , quod materiae primae, rerum omnium communi, vulgo tribuitur ι ut potentia nempe sit omnium formarurn capaX, actu autem formam nullam habeat. Sic humor oculi crystallinus , ut colorum omnium susceptivus sit, Ipsemet nullo colore praeditus est : & Gmiliter media, sive organa singulorum sensuum , rerum sensibilium qualitatibus destituuntur ι es factus scilicet de auditus organa , atque aer iiDdem inserviens , odore & tono carent 1 linguae item orisque saliva , sine sapore est. Atque huic potissimum argumento innituntur qui intellectum possibilem statuunt incorporeum 3 quia nempe susceptivus est. omnium forma- -

355쪽

De Humido primieenio. 327

enim illi, quod ex toto secedit, semen esse fateantur inos, quod ad totum suapte narura facit , semen esse fatebimur : eumine isti colliquamentum dicant i nos extrementum potius esse statuimus dixerat autem paulo antea , Excrementum appello reliquias aliis menti; coliti mentum , quoa ex incremento seceris nitur resolutione praeter naturam: ) quod enim ultimum accedit , er excrementum ultimi est , id simiuesse probabilius est. Perinde ut pictoribus saepenumero aliquid purpuripi remanet , simila ejus , quod consumpserint : tabescens autem quodque eolgiquescens

corrumpitur, o degenerat. Argumentum , non colliquamentum , sed excrementum potius esse , illud est, quod animalia magni incrementi minus faecunda , pamua faeeundissima sint. Plus enim .eosiiqua enti e rin magnis necesse es, sed minus excrementi : nam in corpus magnum alimenti copia absumitur itaque parum sit excrementi. Item , locus seeundum naturan, nullus costiquamento datus est, sed suis quεcunque facilius ferri potest, at naturalibus excrementis omniabus locus prascriptus est : verbi gratia , alimenti μοι

exerementis, alvκs humidi, vesica; utilis , ventriculus - seminalis , uterus, genitalia , mamma ' suea enim loca se eoiligunt , atque consuunt. Aliisque porro rationibus probatum it , materiam sem natem , e X qua foetus fit, esse eandem cum illa, quae partibus nutriendis parata est. Veluti si quis a pictore aliquo pumuristum peteret; ille certe, quod jam illitum est , non abraderet ; sed quod ab opere superest, ei praeberet; ejusdem scit. naturae cum eo, quod absumpserat. Ita similiter, exincrementum ultimi alimenti, sive roris glutinisque quod superfluum est, ad genitalia deponitur : estoque ea lententia , ovorum in gallina generationi

maxime consentanea.' Medici quoque qui partes omnes ab initio exspermate neri satuunt , eoque nomine spe alicas appellant in semen ex alimento ultimo quod , cum Gristotele , sanguinem esse existimant 3 virtute genitalium fieri, & materiam foetus constituere ajunt. Manifestum sane est, ovum e matre, hujusque ultimo , alimento rore scit: nutritio '

356쪽

318 De Humido primigenio.

produci. Ovi igitur album , aut, colliquamentum istud primogenitum , vel potius antegenitum, semen gallinae verius reputandum est i quamvis in coitu projectum nou uti sed ante coitum, Paratum; vel post eum, collectum fuerit; ut in plurimis animalibus contingere, postea larsan fusius explicabituri quod genitura maris , secundum Aristotelem, coagulet. Cum itaque videam, ex uno hoc humido, stan quam materia aut radice prima ) partes omnes fieri, m augescere ; idemque necessario ita fieri, ratio antedicta suadeat; continere me sane vix possum, quin aempedoctu, de Hippocratis etiam sectatoress qui corpora omnia similaria, ex quatuor elemenistis contrariis c u mista j congregatione generari,& segregatione corrumpi volunt vellicem, ac perstringam: nec minus Democritum, eumque sequu-tos Epicureos, qui ex diversarum figurarum atomis simul congresatis omnia componunt. Quippe olim eorum omnium , hodieque etiam vulgaris error est, corpora omnia similaria ex diversis si ve h terogeneis Senerari. Hoc pacto enim , Onceis oculis nihil esset similare, unum , idem, & continuum; sed potius apparens solum unio, minimorumque corporum congregatione vel colligatione quadam ,

facta congeries de acervus : neque generatio , ubareregatione,debitaque partium positura quicquam

dinerret.

Ego vero, neque in animalium productione, nec omnino in ulla corporum similarium generatione,c sive ea partium animalium, sive plantaIum, lapidum, mineralium, dcc. fuerit) Vel congregationem.

ejusmodi , vel miscibilia diversa in generationis

opere unienda praeexistere, Observare unquam potui. Neque enim squantum saltem nobis videre licuit , aut ratione aliqua assequi potuimus) partes similares utpote membrana,caro, fibra, cartilago , . os, &c. prius suo quaelibet ordine fiunt, aut una existunt: ut ex iis tanquam animalium elementis simul junctis , organa sive membra , totumque

animal postea componatur : sed, ut antea a nonis

dictum est, Primum corporis rudimentum, est simi

lare

357쪽

De Humido primi evio.

lare duntaxat & molle gluten spermatico coner mento non absimile; ex quo procedente generationis lege mutato, simulque iecto, vel in plurat diviso , ceu effato divino, ut diximus , s fiat hic os; illic musculus, aut nervus; hic viscera, illic exerementorum receptacula, &c. ex inorganico, fit organicum; ex similari, dissimilare; ex uno, ejusdemque naturae, plura, eaque diversa & contrariae Non quidem transpositione aliqua, aut motu locali. quasi virtute caloris fieret homogeneorum congregatio , & disgregatio heterogeneorum sed potius disgregatione homogeneorum , quam het rogeneorum compositione. Idemque in omni generatione fieri crediderim i adeo, ut corpora similaria mista, elementa sua tempore priora non habeant, sed illa potius elementis suis prius existant nempe , Empedoclir atque iam floretis igne , aere, aqua, & terra'; vel Chymicorum

sale, subhure. &-; aut Democriti atomis utpote natura quoque ipsis perfectiora. Sunt, inquam , mista & composita, etiam tempore priora elementis quibustibet sic dictis, in quae illa cor- rumpuntur & desinunt; di sibivuntur scit . in istit,

ratione potius, quam re ipsa dc actu. Elementa itaque quae dicuntur, non sunt priora iis rebus , quae generantur aut oriuntur'; sed posteriora potius ; & reliquiae magis, quam principia. Neque Aristoteles ipsemet , aut alius quispiam unquam demonstravit, elementa in rerum natura separatim existere, aut principia esse corporum similarium. Philo ehus quidem, ubi elementa dari confir-L.3.matum it, consilii incertus videtur, utrum elemen- coelota actu an petentia solum existere, statuendum sit: c. ta& in istis naturalibus, potentia potius , quam actu, esse autumat; ideoque ex divisione, segregatione,& solutione rerum , elementa dari asserit. Est tamen argumentum minus validum , corpora scit. naturalia ex iis generari vel componi primo, in quae corrumpuntur, vel solvuntur ultimo : quippe ea ratione , quaedam ex vitro, cineribus, & fuliginibus in quae tandem ab igne redacta cernimus j com-

Ponerentur ; cum destillatio artifidialis clare

358쪽

33o De Humido primigenio.

monstret, vapores sive aquas plurimas specieque disserentes omnes , ex totidem diversis corporibus elici 1 deberet certe elementorum numerus crescere in infinitum. Neque etiam quisquam Philosophorum ait, corpora, quae ab arte ibi uta , sincera specieque indivisibilia dicuntur , elementa ellia magis simplicia , quam aerem , aquam , & terram, quae sensu percipimus , nobisque ob oculos

versantur.

. Nec denique ex igne, tanquam misiabili , quicquam naturaliter generari cernimus : estque fortassis impossibile ; cum ignis ceu vivens quo dam) in continuo fluore sit, & pabulum quaerat, ut eodem nutriatur , α conservetur : secundum illud Aristatelis . Ignem nutriri solum , idque maxime ipsius formae esse. Quicquid vero nutritur , fieri nequit ut id ipsum cum nutrimento suo misceatur. Unde sequitur, impossibile esse , ignem esse miscibilem. Mutio enim ex Aristotelis sentenistia, est miscibilium alteratorum unio; ubi aliud in aliud non transmutatur, sed ambo invicem adtiva& passiva in tertium : generatio vero spraesertim per metamorphosia in est unius rei similaris alterandae , in plures alias distributio. Nec mista similaria ex elementis generari , sed ex iis quodammodo eonstitui dicuntur; in quae etiam potentia solubilia

sunt a

e Haec autem ad Fh ologia partem illam , quae de elementis & temperamentis agit, proprie ip ctant ; ubi etiam de iisdem copiosius disceptandum

est. I. a. c.

dtecedaribus

urit ire poposit

dururia xirtio ae ac mani sun

ta ter

ael a

359쪽

Enerationi partus est consectaneus, quo foetus in lucem prodiens externo aere fruitur. De eo igitur paucis hic agere, operae pretium judicavimus. .

Itaque scum ) ejus caussas,

modum , & tempora ue item quae eum antecedunt , &subsequuntur, considerabimus. Quae paulo ante partum contingunt, α, in mullenus praesertim , instantem parturitionem prae-nigiunt; sunt partim laetantis praeparatio, ac dispositio , ut conceptum dimittat et partim situs , tivo positio laetus ad egressum idonea. sitionem quod attinet . Fabricius ait, evinfigura conglobata O insexa esse , ne foetus extremitatibus atque eminentiis suis , utero aut membranis continentibus noceret; tum etiam ut minore loco conri 9 p.

tineretur. Ego vero non arbitror foetum ob prae- Q- dictas caussas in eandem semper membrorum posi- Positu turam servare. Quippe in aqua natans , seseque romovens , modo huc , modo illuc extenditur: Hrieque inflectitur, & volutatur; adeo ut proprio scro.

umbilici funiculo implexus , mire interdum irretiatur. Certe animalia omnia, dum quiescunt αdormiunt , membra sua ut plurimum adducunt de complicant, figuramque ovalem aut conglobatam quaerunt. Ita pariter embryones, qui aetatem suam. maxime somno transigunt , membra sua potatione ea qua plasmantur tanquam naturalissima. ac maxime indolenti, quietique aptissima ) componunt. Ideou ue infans in utero ut plurimum repetitur , adduciis ad abdomen genibus , flexis re- , trorsum cruribus , pedibus decussatis , manibusque sursum ad caput sublatis , quarum alteram circa tempora Vel auriculas , alteram ad genam deti- net ; ubi maculae albae , tanquam confricationis Vestigia , in cute cernuntur : spina in orbem flectitur ; caput ad genua , incurvato collo , prope

det. Tali membrorum situ, qualem in somno per quietem

360쪽

De Partu.

quietem quaerimus, capite superne , facieque ut plurimum ad matris spinam versa, embryo locatur. Paulo autem ante partum, capite deorsum inflexo, versus matricis orificium stanquam exitum quaesiturus) urinatur, imumque petit. Sic Aristoteles : Omnia animalia naturaliter in caput exeunt; 7 obliqua autem, vel in pedes, contra naturam. Hoc ta-- men non est perpetuum in omnibus animalibus; sed prout situs eorum in utero diversus fuerit , ita quoque & exitus variat; ut in Canibus, stibus, aliis-4ue multiparis. Foetum etiam humanum in utero iversum situm nancisci , gravidae norunt ε, quarum uterum modo superne , modo inferne , nunc in hoc, nunc in illo latere pulsat. Similiter Matrix ad partum matura , descendit tris. inferius , emollitur , atque orificium suum aperit. Colliguntur etiam aqua vulgo dictae : i. e. pars quintam chorii , in qua praedicta materia aquosa continetur, laetum antecedit, atque e matrice in vaginam prolabitur : partes quoque vicinae laXantur ,

& distentioni aptae fiunt : quinetiam fieri & pectinis ossium cum coxendice copula quae fit per syncho rosin adeo emollitur m solvitur, ut dicta' ossa facile exeunti foetui cedant; & hiantia, regi nem totam hypogastricam ampliorem reddant. Haec dum fiunt, parturitionem jam instare constat. Nempe ut foetus quasi fructus maturus) in lucem Prodeat , natura provide iter aperit, ac dilatat: quemadmodum foetui mox nascituro lac praevium o in mammis praeparat, ut foris postmodum victuro se unde sustentetur. Sunt quidem haec partus aiat cedanea. Ideoque inter signa imminentis partus, lac potissimum habetur: tale , inquam , quod de co-Gem pia, & consistentia,alendo foetui sit idoneum : qualesin. t. . t ex Aristotelis sententia) non nisi parturitionis

c. a. tempore cernitur; ac propterea ante septimum mensem non eonspicitur. Pag.

3 IFabricius duo potissimam de partu inquirenda ει- tuit, quando Rilicet , O quomodo partus fiat. Priamum, tempus ferendi uteri e secundum , e vulva adaurm exeundi modum, explieat.

Tempora ferendi uteri , ab Aristitele varia censentur:

SEARCH

MENU NAVIGATION