Exercitationes de generatione animalium. Quibus accedunt quaedam de partu de membranis ac humoribus uteri & de conceptione. Autore Guilielmo Harveo Anglo, ..

발행: 1662년

분량: 421페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

341쪽

3 It coneotus Cervarum se Damarum ,

- Poterit aliquis, ad illorum mentem, materiam . hanc in acetauulis repertam , gluten sive albumen nutritium nominare , dicereque , eandem utpote alimentum ultimum singulis foetus partibus desti. natum in albumini, aut vitello ovi analogam esse; dc conceptum ipsum ovo, dempto cortice , respondere. Nam quemadmodum nuper , cum Aristotele, diximus, vitellum esse lacti analogum ; Ita similiter stratione non alienum credimus, materiam hanc, in placentae uterinae cotyledonibus sive acetabulis conclusam, foetui lactis vicem supplere, quandiu in utero hospitatur : adeoque carunculas illas esse veluti ubera interna ; materiamque alibilem indes post partum in in mammas transferri, & laetis naturam induere : ut foetus, hoc pacto , eodem victu foris fruatur, quo imus gaudebat. Ideoque inter ovi parorum ova bicolora-vitello nempe, M albumine composita) atque ova sive conceptus vivi- Parorum animalium , hoc solum interest , quod in illis , vitellus qui est, cibus secundarius ) intra - OVum paretur, mitimque a partu in ventrem pulli reconditus, pro victu reponatur; in his autem succus ille nutritius ante partum, in acetabulis Conservetur, post partum vero, ad mammas deferatur; Adeo, ut pullus quasi lacte intus concluso alatur; viviparorum autem scelus, idem E matris uberibus depromat. Post Decembrem, mensibusJanuario, Februario,& sequentibus, cum nihil novi, aut notatu digni eveniat , de quo non sit dictaam prius; t praeter pilos, dentes, cornua, & similia;) sed ea omnia auctiora solum appareant, generationis vero negotium minus spectent; visum est, de iis impraesemiarum nihil dicere. Eodem tempore , conceptus ovillos plurimos disiecui; qui perinde ac damarum) per utrumque

uteri cornu extensi , figuram quoque manticae, aut duplicati sarcimi uis referebant. In aliquibus, binos laetus reperii in aliis, duntaxat unicum, eum rue omni lana nudum , oculisque arcte adeo occlus& agglutinatis, ut palpebras aperire rvin potuerim; ungulae tamen aderant. bibus bini lactus :

342쪽

uis habeat , mense Deeembri. 3I3

eontingebant , ii in diversis cornibus reperiebantur;& quidem promiscue , nullo observato ordine, mas interdum in sinistro, foemina in dextro ; aliquando,

contra, inerant : ambo autem semper eodem conceptu communi , eademque exteriore membrana chorio comprehendebantur. Cujus extrema utrinque ad finem cornuum, quasi bilioso excremento tincta apparebant; videbanturque turbidi aliquid .& excrementitii in se habere. Caruncular sive placentulae) plurimae, & --gnitudinis variae reperiebantur: contrariae etiam , quam in damis & cervis, figurae: quippe in quibus, quast fungus rotundus, abrupto pedunculo , inter uteri tunicas continetur : ejusque pars gibba, utero ; quod etiam vaccino conceptui commune

est ;) concava autem quae & laevis in foetui obvertitur : majores quoque ramuli ad partem hanc conis cavam feruntur quemadmodum etiam interiori placentae muliebris parti contingit. Eaedem vasorum umbilicatium propagines,carunculis annexae, firmiter adeo adnascuntur;ut,cum divellere eas cuperem,pars gibba a tunica uteri interiore abrumperetur potius, quam a conceptu recederet: contra , quam in cervis re damis evenit: quarum metabrana chorion facile a caruncularum cotyledonibus avellitur ; suibus etiam pars caruncularum convexa,conceptui juncta, separabilis est; concava vero pars, vel potius radix, sive pedunculus, firmiter utem adhaeret. caeteroquin , idem utrobique ossicium , eademque acetabula, deprehenduntur; atque eodem modo, viscosus M albugineus mucus qualis etiam vaccinis carunculis inest) emulgetur. In quo conceptu, singularis scelus continetur, hic ad omnes utriusque cornu carunculas vasa sua umbilicalia transmittit, .ut inde nutrimentum petat : cornu autem, in quo laetus ipse sin aqua crystallina intra amnion natans) reperitur, altero maius est. In quo autem bini foetus insunt, eorum alteruter privatas suas carunculas obtinet; missisque in proprium duntaxat cornu vasis umbilicalibus, ex eodem sibi alimentum quaerit. '

In Retu masculo, testiculi spro aetate) magni,soriso in

343쪽

3 14 ' De Calido innato.

in scroto propendent. Foemellarum autem ubera , ibidem loci , papillis quales mulierum mammae habent) donantur. r uΙn duplici foetus ventriculo , nempe omaso, & omaso aqua crystallina, similis illi in uua natabat , apparuit; quippe colore, odore , sapore, &consistentia , plane inter se congruebant. Inerat quoque, in intestinis superioribus, quasi chylus; 1n inferioribus, excrementum viride , & scybala; qualia, cum gramine pascitur, egerere solet. Jecur istis amplum, reperiebatur : fellis quoque vesicula oblongior,&, in quibusdam , vacua. Quem autem ordinem hactenus, in ovo, ac da-mis , cervisque , a nobis perspectum diximus, eundem quoque semper in omnibus viviparorum embryonibus observavimus.

QVoniam saepe 'calidi ἰnnati mentio incidit, libet hic sepidorpidis loco γ de eodem , dc h

mido primigenio , paueis agere : idque eo libentius, ruod multos videam nominibus istis plurimum eliciari; cum rem ipsam tamen meo quidem judicio ) minus intelligant. Non est opus profecto spiritum aliquem a sanguine distinctum quaerere , aut calorem aliunde introducere , Deosve in scenam advocare , philosophiamque fictis opinionibus

onerare : domi scit. nascitur, quod vulgo ab astris petimus. Solus nempe sanguo est calidum innatum, seu primo natus calor animalis : uti ex observationibus nostris circa generationem animalium praesertim pulli in ovo in luculenter constat e ut entia multiplicare, sit supervacaneum. Nihil sane in corpore animalium , sanguine prius aut praestantius reperitur ; neque spiritus , quos a sanguine distinguunt, uspiam ab illo separati inveniuntur : quinetiam

344쪽

De Caliri innato.

etiam sanguis ipsemet, sine spiritu aut calore , non sanguis , sed cruor appellandus est. Sanguis sinquit Aristoteles) quodammodo calidus est χ videlicet eo,

quale est ei languini esse ; ρerinde quasi aquam

ventem nomine uno signi emus : at υero subjecto, '' ιδ quod tandem eum sit, sanguis est, non calidus est , S 'quodammodo per se calidus , quodammodo non per se calidus U , caliditis enim in ejus ratione inest, quemadmodum albedo in albi hominis ratione: at eo,qua sanguuper esse libuem sive passionem est, non perse calidus est. Nimirum id nobis Medicis spiritus est , quod Hippocrati, impetum faciens; quicquid scilicet proprio conamine aliquid molitur & cum agilitate ac vehementia motum excitat, aut actionem aliquam aggreditur : eoque nomine , vini, vitriole, &c. spiritus dicuntur. Ac propterea apud Medicos, tot sunt spiritus, quod partes corporis praecipuae , aut Merationes: nempe animales, vitales, naturales, vi sivi, auditorii, concoctivi, generativi, implantati, influentes, &co Sanguis autem spars corporis

primogenita , & principalis ) virtutibus hisce omnibus dotatus , agendique potestate, prae caeteris praeditus est ; ideoque κ τ' u ο αμ spiritus nomen

meretur.

Maliger , Fernelius, aliique , sanguinis eximias dotes minus perpendentes , spiritus alios tanquam praestantius. & divinius calidum innatum ) aereos,

aut, aethereos, vel ex sabstantia aetherea&elementari compositos finxerunt , proximumque animae instrumentum ad omnia maxime idoneum crediderunt : ea potissimum ratione nixi, quod sanguis utpote ex elementis compositus supra vires elementorum , mistorumque ex iis corporum , agere nequeat. Finxerunt itaque spiritum, caloremque innatum alium, coelestis originis & naturae; corpus subtilissimum, tenuissimum, mobilisumum, velocissimum, lucidissimum , aethereum, euintaeque essentiae participem. Nuspiam tamen demonstrarunt, Hulmodi aliquem Ipiritum dari : aut eundem supra vires elementorum agere e

Vel majora opera praestare , quam sanguis solus posui. Nos s e , qui perscrutandis rebus sensu auceo a utimur,

345쪽

3i6 De Calido innaso.

utimur , talem aliquem nullibi invenire potuimus. Nec cavitates aliquae illorum gener tioni aut coninservationi destinatae sunt , vel ab illis assisnantur. P0OLFernelius ait: a uisquis calidi innatis stan-

.c.2. tiam ρο statum nondum plene est assequutin . corporis nostri fructuram contemplatus, arterim adeat,in cordis sinum, in cerebri ventriculos introspiciat ; quos dum inanes, ac nullius prope bumoris participes videbis, neque tamen 'fra ac temere lavsos a natura conditos ahae quidem mente contrectans, mox, opinor, cogitatione comprehendet , praetenuem auram eos tum implevisse, dum in vivis fuit animal, quae tamen eo animam agente , levissima cum esset, sine sensu evanuerit. Hujus fovendae gratia , lupinitione aerem introducimus ;qui non modo corpori refrigerationem, hac mim satis posset aliunde comparari ) sdpabulum quoque subminiafrat. Nos autem, arterias, cordisque sinus squandiu animal superstes em sanguine impleri dicimus: ventriculos quoque cerebri tam excellenti munerii nidoneos judicamus , eosdemque excrementis secernendis potius factos credimus : quid, quod plurium animalium cerebra ventriculis careant Z Et ut Verum sit , aerem aut vaporem aliquem ibidem re- periri siquidem vacuum omne Natura effugiat eu dem tamen coele his originis, tantarumque virtutum haeredem esse, minus ni verisimile . Miramur vero

quam maxime, spiritum E coelis oriundum, tamque eximiis dotibus ornatum , a communi nostro &Hementari aere nutriri : praesertim , cum iis ratum sit , elementa quaelibet supra vires suas nihil

agere.

Fatentur insuper, spiritus in perpetuo fluore esse, facileque dissipari, & corrumpi posse; nec momen- 'to temporis superesse , nisi a jugiter subministrato pabulo redintegrentur ; ac propterea , perinde ac primum vivens, continuo nutriri. Quid igitur extraneo illo hospite opus est, calore inquam 3 aethereo p cum eadem omnia a sanguine praestari queant ; nec spiritus ab illo vel ratum unguem l citra interitum in recedant. Imo vero sine eo nu- lspiam stanquam corpora separata vagantur, aut pe- 'lnetrant. Sive enim ex tenuiore sanguiais parte ut

aliqui fl

346쪽

De Calido innato. 3 i 7

aliqui censent;) sive ex humido primogenio ut alii volunt) hos gigni, nutriri, & augeri dixerint;

fatentur tamen , ipsos e X tra sanguinem nuspiam reperiri; sed eidem , utpote pabulo suo quemadmodum flamma oleo , sive et lychnio solet) perpetuo adhaerescere. Eorum itaque tenuitas , subtilitas, mobilitas, &c. nihilo plus commodi asserunt, quam sanguis, quem isti continue comitantur. Est igitur sanguis Hifficiens & idoneus , qui sit immediatum animae instrumentum ; quoniam & ubique praesens est , & huc illuc ocyssime permeat. Nec sane corpora alia , aut qualitates spiritales incorporeae , caloresve diviniores tanquam lux &lumen in concedi possunt; uti Caesar Cremoninus Aristotelicae Philosophiae eximie peritus) contra θbertum nervose contendit. ε'

Si dixerint, spiritus illos in humido primigenio ,

veluti in alimento ultimo , existere ; indeque, ut partes omnes nutriant, in totum corpus influere ;rem profecto statuunt impossibilem : nempe calidum innatum, partem corporis primogenitam squar& ipsa alitur) universo corpori nutriendo inser re. Quippe hoc pacto idem essent, quod alitur, & a quo id alitur 1 idemque seipsum , secundum idem, aleret, maleretur: quod fieri equidem nullo modo potest ; quoniam alimentum cum alito ne misceri quidem probabile est ; aequari enim potentiis, Imicemque agere miscibilia oportet ; dictumque est 'ristotelia , ubi nutritio , ibi nulla mistio est. Siquidem ubicunque nutritio est , ibi aliud est alimentum, aliud quod ex eo alitur ι & omninti

necesse est, ut alterum in alterum transeat.

dod autem existimant, spiritus, & alimentum ultimum sive primogenium ; vel aliud quid in animalibus reperiri quod magis quam sanguis). supra vires elementorum agat ; non videntur , quid sit Iapra vires elementorum agere , satis intellexisse :nec verba illa Arsotelis recte interpretati sunt, De nubi ait : Omnis anima sive virtus , Itae potentio, cor- an. α pus aliud participare videtur , idque magis divrnum, di quam eo, quα elementa appellantur. Et mox: Inop enim ' in 'in semine omnium, quod facit ut founda sint seminoo 3 videlicet,

347쪽

318 De Calido innato.

videlicet, quod calor υοeatur : idque non qnis, nonialis facultvi aliqua est j sed spiritus , qui in semine

spumosque corpore continetur, O natura qua in eo spiritu est, proportione respondens elemento stellarum. suamοFrem ignis nullum animal generat; Meque consitui quicquam densis , vel humidis, velficcis videtur. At vero Solis calor animalium , non modo qui semine continetur, verum etiam siquid excrementi sit, quanquam diversum ά natura, tamen id quoque principiam habet vitale. caterum , calorem in animalibus con-rentum , nec ignem esse, neque ab igne originem ducere,

apertum ex hu es. Idem enim ego quoque de calido inuato, de sanguine assirmaverim; non esse scit. ignem , neque ab igne originem ducere; sed corpu3 aliud , idque divinum magis panicipare : ac Propterea non agere facultate aliqua elementari ἔsed quemadmodum, in semine inest aliquid , quod ipsum foecundum reddat , & in fabricando animali Vires elementorum excellat; spiritus nempe , & n tura in eo spiritu re*ondens elemento stellarum :ita pariter in sanguine , inest spiritus sive vis aliqua , agens supra vires elementorum sin singulis animalis partibus nutriendis & conservandis valde conspicua) & natura,imo anima in eo spiritu &ω- uine , respondetis elemento stellarum. Caloremenique in sanguine animalium durante vita nec ignem esse , neque ab igne originem trahere, mani- 6stum est; nouraeque observationes id luculenter l

docent. .

Ut autem haec liquido magis ψpareant , liceat. nobis a proposito aliquantulum d di, & paucis ostendere, quid sit spiritus , dc quaesupra υires et

mentorum quid etiam significent ea verba , participare eorpus aliud , idque divinius. quam qua elementa appellantur εἷ & quid sit natura in eo spiritu irespondens elementostesiarum. lQuid sit spiritus, & principium Vitale a partim 'iantea a nobis dictum est, partim elim uberius jam sdicetur. Sunt tria corpora eaque simplicia) quae vi -οdentur sibi spiritus nomen, vel saltem ossicium prae- cipue vendicare; nempe ignis,aer,& aqua : & quod. alibet eorum vitam , sive corpus aliud participare via detur, fi

348쪽

De Calido innato. 3 9

detur, ob motum & fluorem perpetuum , flamma inquam) flatus , & flumen. Flamma, est fluxus ignis ; flatus , aeris; flumen, aquae. Flamma, tanquam animal, se ipsam movet, nutrit, auget, Vitaeque nostrae symbolum est. Ideoque in ceremoniis divinis passim usurpatur ; in templis quoque Apollinis & Vestae, a virginibus religiose sceu res sacra custodiebatur : eundemque ab ultima antiquitate, apud Persas, aliasque gentes plurimas , divino honore cultum accepimus. Quasi Deus in igne maxime conspicuus sit, & ex igne nobis sui olim Mo- si loqueretur. . ser etiam suo merito spiritus dicitur , siquidem hic a spirando nomen sumpsit ScArsoteles disertis verbis fatetur , vitam quandam, De ev. atque ortum edi interitum vel saluum esse Denique an. t. . suminii aqua , viva appellatur. c. ult. Videntur itaque tria ista quatenus vitam quandam obtinent ) supra vires elementorum agere , &corpus aliud divinius participare : ideoque in Divorum numerum ab Ethnicis relata sunt. Quippe unde opus aliquod eximium , nudasque elementorum facultates superans exoritur ; id ipsum ab agente aliquo diviniore proficisci arbitrabantur. Tanquam idem sit , supra Vires elementorum agere, & corpus aliud divinius eam ob caustam par- cicipare , quod ab elementis originem non tra

hat.

Sanguis quoque similiter supra vires elemento' rum agit, cum iam pars primogenita & calor innatus existens s uti fit in semine & spiritu ) reliquas totius corpo9 partes ordine fabricat; idque summa cum pr-identia & intellectu , in finem ce tum agens , quasi ratiocinio quodam uteretur. Haud equidem ea praestat, quatenus Elementaris est, & ab igne originem ducit; sed quatenus virtutis plasticae , animaeque vegetativae munere , c lidum primogenitum, vitaeque instrumentum immediatum atque idoneum eruitur.έ , '

inquit Sui 3 : quod de resiquis quoque animalibus Uerum est. Idque etiam Virgilius videtur voluisse, ubi ait:

349쪽

ro De Calido innato.

a eadem ue via sanguifyue animusque se 'untur. nrid. Sanguis itaque est spiritus, ob eximias ejus vi NIO. tutes , & vires ; est etiam ea testu, siquidem in illo spiritu hospitatur natura snempe anima) respondens elemento stellarum ; id est, aliquid coelo analogum,

coeli instrumentum, coelique vicarium. Ad hunc etiam modum , corpora omnia naturalia duplici ratione consideranda veniunt ; nempe, vel prout illa privatim aestimantur, & intra propriae naturae ambitum comprehenduntur; vel prout Instrumenta sunt agentis cujusdam nobilioris , desuperioris potestatis. Nam ad vires eorum Proprias quod attinet, non est fortasse dubium , quin omnia generationi & eorruptioni subjecta, ex elementis

originem ducant, & ad eorundem normam op rentur. Quatenus vero praestantioris agentis instruis menta sunt, & ab illo regulantur, non jam ex natura propria operantur, sed ex regimine alterius;

ideoque corpus aliud & divinius participare videntur, viresque elementorum excellere.

Similiter & sanguinis calor est animalis, quatenus scit. in operationibus suis ab anima gubernatur : est etiam caelasi , utpote coelo subserviens: & divinus, quod Dei optimi Maximi instrumentum si rquemadmodum supra a nobis dictaam est; ubi etiam

marem dc foeminam , Solis, coeli vel Satoris summi instrumenta esse , perfectorum animalium gener tioni inservi entia, demonstravimus. Mundus inferior, secundum Oristotelem, superioribus lationibus adeo continuus est , ut omnes Hus motus & mutationes inde originem sumere , &gubernari videantur. Profecto in mundo isto cui κόσμ λ Graecis , ab ordinis pulchritudine, nomen est) res inferiores & eorruptibiles, superioribus

aliis & incorruptibilibus subserviunt : Omnes auiatem summo , omnipotenti, atque aeterno Creatori& subsunt, & morem gerunt. Qui igitur rem nullam ex elementis 'composi-' tam, supra horum vires operari posse autumant;

nis simul eorpus aliud , & quidem divinum magisi participet : ideoque spiritin istos , partim ex et mentis , partim ex substantia aliqua aetherea dc coe

lesti

350쪽

De Calido imato. 321

Iesti constare arbitrantur : nae illi rationes suas male subduxiste mihi videntur. Quippe ViX ullum corpus elementare invenias, quod, in agendo, vires proprias non superet. Ne longe quaeram, quod ubique obvium est : aer & aqua, dum navigia ad extremos Indos, & circumcirca orbem rerrarum saepeque simul in partes contrarias ) deferunt; cum molunt, pinsunt, cribrant, puteos exhauriunt, ligna secant , ignem suscitant, quaedam vehunt alia obruunt, resque alias infinitas & admirandas praestant ι an non supra vires elementorum agere videntur Ignis similiter , quot , α quanta essicit nimirum in culina , in ossicina metallica, & chymica, sublimando, fundendo, concoquendo, corrumpendo, coagu 'lando , aliisque modis infinitis. Quid, cum ferrum ejus opera producitur p---terram domat, di quatit oppida besta. Cum magnes scui Thales propterea animam attribuit in ferrum ad se attrahit , domitrixqωe itar rum omnium materia ut ait Plinius j ad inane

nescio quid eurrit 1 & acus ferrea eidem affri Ebi, mundi cardines perpetuo respicit : cum horologia nostra singulas diei nocti ue horas coiistanter indicant : an non cossus aliud praeter elementast idque divinius participare videntur λ quod si ex arisi

dominio & guuernatione, tam praeclara quotidie myra rerum ipsarum vires essicianturi quid ex Natura praecepto ac regimine fieri putabimus, cujus ars solum imitatrix est λ Et si hominibus serviendo, tam admiranda perficiant; quid , quaeso, abiis exspectabimus, ubi instrumenta fuerint in manu Dei pNimirum distinctione ista opus est: Nullum agens primarium primumve essiciens , supra vires suas

operatur : omne vero agens instrumentale, in agen-. .

do proprias vires superat ; agit enim Virtute, non solum sua, sed etiam superioris essicientis. Qui itaque tam praeclaras dotes sanguini denegant,& spiritus nescio quos E coelo deductum eunt, quibus virtutes illas divinas attribuant : nesciunt pro- . 'Eho, vel saltem non cogitant, generationis opus sat-:que etiam nutritionis, quae revera generationis quaedam species estὶ cujus gratia iisdem tam eximia pria

SEARCH

MENU NAVIGATION