Franc. Xav. Mannhart Societatis Jesu sacerdotis Bibliotheca domestica bonarum artium ac eruditionis studiosorum usui instructa et aperta. Opus seculi nostri studiis ac moribus accomodatum. Tomulus 1. 12. Tomulus 9. De theologia scholastica, dogmatica

발행: 1762년

분량: 467페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

161쪽

59 Cap. VII. Oeconomia

odio habendum ratione peccati praeteriti, atque per Viam gratultae condonationis remittere, quamvis hic illud non retra.ctet per poenitentiam: de lege Dei ordinaria tamen, & in hac providentia id fieri negant, dicente Scriptura; δε paeniatentiam non egeritis, omnes Amiliter pse

dem poenitentia universis hominibus, qui se aliquo peccato mortali inquinassent, quovis tempore ad fratiam justitiam assequendam necesseria. An autem statim moraliter loquendo post commissem

peccatum agi de hoc poenitentia debeat, disputant inter se, Recentioribus plerisque negat1vam sententiam contra Antiquiores tenentibus, quum obligatio ista nimium difficilis esse videatur, quoniam plerumque non datur statim confitendi copia, & extra Sacramentum contritio requiratur, quam elicere confestim pec catori, praesertim inveterato, aut ardente adhue concupiscentiae aestu res est omnino arduar neque etiam poenitentes de transgressione hujus praecepti se accusant, nec Confessarii interrogant aut monent,

quod fieri deberet, quum esset iuris divini, & quidem naturalis obligatior per accidens tamen hanc dari haud negant v.g.

162쪽

Theologiae Scholasticae. 595

in periculo amittendae vitae, aut si Sacramentum sit conficiendum vel suscipiemdum. Porro ostendunt relapsis post b,

ptismum poenitentiae sacramentum esse necessarium non solum necessitate praec

pii tam divini quam Ecclesiastici, sed

etiam necessitate medii vel in re vel in Volo, quando re ipsa suscipiendi occasio non se offert r constat enim posse peccatorem iustificari per contritionem periectam , ita tamen ut iustificatio secundum Tridentinum m) non sit adscribenda comeritioni, nisi quantum continet votum Sacramenti. Est autem institutum hoc sacramentum a Christo post resurrectioncm

suam, quando discipulis infussavit dicen, riseipite Spiritum sanctum, quorum remiseritis peccata ero. Neque institutum 1blummodo est quoad potestatem abvolvendi, sed etiam quoad ritum peccata distincte confitendi, quem ritum heterodinxi contra fidem omnis antiquitatis asserunt ab Innocentio III. In Ecclesiam fuisse introductum, quod falsum esse luculenter ostendunt Theologi. Partes autem poenitentiae non sunt terrores animo a lege incussi, fides, aut omnia opera bona, quae post iustificationem fiunt, uti voliant Lutherant: neque mortificatio & vlvifica. SUC. 14. c. .

163쪽

vificatio in sensu Berae ct Calvini accepta, sed contritio, confessio, ahsiolutio & s tisfactio. Circa primam partem seu con tritionem imprimis docent Theologi comtra Bajum, Jan senium, Molanum, Est hium, paucosque alios, perfectam Cori tritionem sive dolorem de peccatis pro pter Deum super omnia dilectum habere infallibilem vim remittendi peccata, etiam extra Sacramentum. Dicit enim Scriptura n) cum ingemueris, tune frivus eris. Ubi particula tunc sensum facit, quam primum ingemueris, salvus eris. Nam

issilia justi, ait Ezechiel co non libera

bit eum, in quacunque dis peccaverit. Et imp etas impii non nocebit ei, in quacun- e die conversus fuerit ab impietate sua. Est nimirum Omnis perfecta contritio vera Conversio ad Deum: omni autem Verae conversioni ad Deum pro sta est a Deo peccatorum remissio. Hinc inter alias damnata fuit haec Baiii propositio t peν eontritionem etiam cum charitate perfecta, ω voto suscipiendi Heramentum conjuncta non remittitur crimen extra casum neces.sitatis aut mar rii e actuali susceptione Sacramenti. Dein contra Adrianum, Sotuin, & quosdam Doctores Belgas osten dunt ad contritionem perfectam non re quiri n) Oi. 3o. o c. 33.

164쪽

quiri intensionem seu abs tute seu comparate summam, aut certum intensionis grais dum valde magnum & soli Deo cognitum, quum nec Scriptura, nec Tridentinum

tale quid requirant, sed tribuant vim iustificandi simpliciter contritioni, dum charitate perfecta est, scilicet dum nititur motivo charitatis. Suffcit ergo, si appretiative summa sit, hoc est, detestetur peccatum super omnia mala. Ulterius do-Cent, contritionem persectam saltem implicite aut virtualiter debere se ad omnia

peccata mortalia extendere, eaque essicaciter detestari. Scriptura enim requirit,

ut impius agat poenitentiam ab omnibus fuis peccatis, & ut convertat se ad Deum

ex toto corde: estque certum Theologorum dogma, nullum peccatum mortale

in hac providentia remitti sine altero, quum remissio fiat per infusionem gratiae sanctifi- Cantis, quae cum peccato mortali stare nequit. Subtiliter postmodum d spntant inter se, num contritio petiecta debeat peccatum mortale magis detestari, quam omnia alia mala λ num etiam plus quam malum poenae aeternae seu inferni ὶ & qua ratione hoc fieri possit ξ utilius vero, an peccata semel per poenitentiam deleta post relapsium, & an merita per peccatum mortificata per poenitentiam raviviscant

165쪽

s98 Cap. VII. Oeconomia

Ad primum respondent, peccata semel remissa nunquam redire sive quoad cubpam, sive quoad poenam, testante S. Scriptura , ea per poenitentiam dealbari fleue

profundum maris cr). Certe Synodus ridentina de peccato originali docet s illud per baptismum ita tolli, ut nihil ejus temaneat: & Gelasius Papa ct DLvina clementia, inquit, remi a peccata in ultionem ulterius redire non patitur. ando 1 utem Scriptura dicit, qiod iumemoriam redeat insultas Afrum eius in eo pectu Domini ci. . intelligunt istuclSS. Pacies & Interpretes de poenis quibusdam temporalibus hucusque dilatis. Ad secundum docent , merita per peccatum mortificata hoc est, impedita a suo eme-ctu, qui est hominem perducere ad vi tam aeternam per poenitentiam revivi- 'sccte , & quidem integre ac persecte ad totum praemium essentiale gratiae ac gloriae, ita ut tota gratia per peccatum amissa in instanti iustificationis poenirenti restituatur. Colligunt hoc tum ex Apostolo cx dicente de iis, qui multa passi sunt , S post baptismum relapsi r Tanea

posse

166쪽

Theologiae Sebo sticae. 599

passi es' Ane caussa, si tamen Ane ea D.

quali diceret secundum Patres & Inter pretes, non plane Ane caussa, quum pas-11onis vestrae fructus redire per poenitentiam possit: tum ex Tridentino b), quod sine exceptione nihil amplius ait busisseationis deesse, quo minus operibus, quarn Deo facta sunt id est in statu grauae

vitam internam suo etiam tempore, δε immen in gratia decesserint, consequendam vere promeruisse eenseantur. Et re ipsia in poenitentiae instanti totum tollitur impedimentum gratiae ἰ cur ergo haec tamquam caussa supernaturalis non exerat totam suam essicaciam, uti faciunt caussae naturales remoto obice t Magnum utraque haec sententia peccatoribus Vere poenitentibus solatium afferre potest. A contritione ad attritionem divertunt Theologi , quae est detestatio peccati concepta ex motivo timoris poenae aeternae, vel desiderii vitae beatae, vel ex consideratione turpitudinis peccati, vel ex motivo supe naturali alterius virtutis charitate inferioris r monstrantque primo, attritionem ex metu poenae vel desiderio salutis aeternae conceptum esse actum honestum tum ex Scriptura, quae passim hortatur ad eiusmodi timorem & desiderium, atque exem- γγ SQ c. IS

167쪽

6oo Cap. VII. Oeconomia

pla proponit eorum, qui vel metu poe narum Vel spe praemiorum inducti sunt ad peccati fugam : tum ex Concilio Tridentino 2b, quod contra Lutherum de iniit, contritionem illam , quae ex metu gehennae & poenarum Concipitur, nousiolum non facere hominem spocritam, magis peccatorem, verum etiam dei

donum esse, ae Spiritus Sanosi impulsum, ad gratiam Dei in Sacνamento imp

trandam disponere. Secundo , eandem attritionem excludere posse voluntatem peccandi, uti rursus constat tum ab exemplis in S. Scriptura allatis, tum ex Tri dentino , quod loco citato dicit r attristionem, δε voluntatem peccandi excludae cum spe venia , esse donum Dei &c. adeoque supponit', posse illam excludere voluntatem peccandi. & cur non possit

hoc Poenae aeternae metus, quum metus,

poenarum temporalium hoc queat emcere Tertio demum ostendunt, attritio nem superius descriptam sussicere ad S,Cramentum poenitentiae valide & cum fructu suscipiendum, esseque sententiam hanc practice tutam ex communissima Ecclesiae praxi & tacita summorum Ροωtificum adprobatione. Quippe Tridentinum, ubi contritionem esse parten, db

168쪽

. Theologiae Scholastic. e. for

cit huius Sacramenti, dividit illam in

contritionem persectam ex motivo charitatis, & in attritionem ex consideratione turpitudiniS peccati, aut metu gehennae, & poenarum conceptam. Censet igitur, utramque esse partem huius Sacramenti r immo subiungit staeim haec Verba , quamvis sne Sacramento pae- .

nitentire per se ad justificationem petam

cere peccatorem nequeat, tamen eum ad

Cei gratiam in Sacramento panitentia impetrandam disponit. Quare ad mentem Tridentini homo dispositus per a

tritionem accedente Sacramento, illiusque virtute iustificatur. Quo tamen non obstante dum aiunt sussicere attritionemox metu gehennae &c. negare non intendunt, tum quod consultius sit, excitare contritionem persectam, tum quod attritio debeat includere initialem alia quem Dei amorem ; id solum negant, quod hic amor initialis sit necessario di stinctus ab amore Concupiscentiae. Circa fecundam partem, seu confessionem dogma est Catholicum, quod sit iure' divino praecepta, uti constat tum ex Christi verbis r quorum remiseritis peccata, remittuntur illis, quorum retinueritis, retenta sunt. haec enim potestas remi tendi peccata non posset in usum redia

169쪽

gi, si non esset necessaria confessior tum ex Conciliis, S unanimi Patrum consensu, tum ex perpetua praxi Ecclesiae non solum Latinae, sed & Graecae, uti ostendunt

Theologi. Quoad modum Consessionig audiendum est Concilium Tridentinum ca), ubi inter alia sic loquitur et is Vade eum is a sanctissimis & antiquissimis Patribus

D magno unanimique consensu secretati Consessio Sacramentalis, qua ab initio,, Ecclesia sancta usa est, & modo uti- , , tur, fuerit semper commendata, ma- nifeste refellitur inanis eorum calum. nia, qui eam a divino mandato alienam, is S inventum humanum esse, atque R,, Patribus in Concilio Lateranensi com,, gregatis initium habuisse docere non ,, Verentur Sc. Materiam consessionis nessariam esse omnia & sola peccata gravia post baptismum commissa, & ne dum in S. Tribunali rite exposita, eaque ex praecepto divino distincte quoad . speciem & numerum exponi debere, comVeniunt omnes Theologi. controversia Vero magnis partium studiis agitatur de circumstantiis intra eandem speciem notabiliter aggravantibus et item de peccatis negative ut vocant dubiis. Quoad ci Cumstantias utraque pars auctoritate Con

cilii

170쪽

Theologiae Scholasticae. 6o3

eilii se tuetur; qui adfirmant, eam inoquiunt ex mente Concilii confessionem requiri, ex qua possit Consessarius recte iudicare de criminum gravitate, & poenas eorum merito proportionatas imponere, quod fieri non posset, si praedictae circumstantiae non declarentur: qui negant , aiunt non esse credibile, quod si haec obligatio daretur, Concilium nullam de his circumstantiis mentionem fecerit, quum tamen promiserit in prooemio sessionis decimae quartae, exactam & pl. nam se notitiam de ii , quae ad consessionem requiruntur, daturum esse: caeterum absque harum confessione sufficiens

quoad substantiam iudicium a Confessa. rio ferri posse. non minus de peccatis dubiis controversia est inter Doctores, utrum si negative dubia sint, hoc est, si non habeatur positiva di sufficiens r

trio in utramque partem, an commissum fuerit peccatum mortale, aut an quod comminum est, sit mortale, nec ne, num exponi de novo debeant. in hac gemina controversia sententia adfirmans dari obligationem multis probabilior, negans nihilominus vere ac theologice probab, lis esse videtur : praxis tamen timor torum hominum pro confirmante potius stat, quam pro negante. Praeterea do-

SEARCH

MENU NAVIGATION