장음표시 사용
171쪽
cent Theologi , quamvis per se loquem do requiratur confesssio materialiter int gra , pro Casu tamen, quo haec moral, ter aut physice possibilis non est, sufficere ad valorem & fructum Sacramenti consessionem solum formaliter integram a& hinc si moribundus nullum pec tum in specie potest confiteri, satis esse, si in genere dicat, se peccasse. Quantum ad tertiam partem, adtinet, scilicet absolutionem , unanimis modo contra quosdam antiquos Theologorum consensus est , per absolutionem sacramentalem Vere remitti peccata quoad
culpamr immo Tridentinum ch) anathema dicit illi, qui dixerit absolutionem Sacramentalem esse nudum mini erium pronunciandi declarandi, peccata es remissa. Quod si moribundus sit sensibus destitutus, dederit tamen aliqua signa doloris, & vel per se vel per alium ostem derit desiderium confestionis vel absolutionis , a superveniente Confessario potest ac debet absolvi r si autem nullo signo hoc desiderium suum manifestavit prius, absolutionem huic impertiri non licere
communiter docent Auctores, quamViS non audeant in praxi Condemnare oppositam sententiam, quae tenet, talem mo ribum O SUL T . can. 9.
172쪽
ribundum, dummodo vitae signum adhue edat, & aliunde nihil obstet, non videri destituendum beneficio absolutionis sub conditione dandae. Ad quartam partem seu Satisfactionem respondent, sine manifesto errore negari non posse, saepe remissa iam culpa r
manere adhuc reatum poenae tempor
lis. hinc palam est, rite confessis salubtiter imponi opera quaedam poenalia, quihus vere ac proprie satisfieri potest pro reatu poenae temporalis, qui expiandus a, huc est. Quare agunt heic Theologi de indulgentiis, quas ad eundum eluendum
quam maxime conducere contra Montanistas, Waldenses, Lutherum & Calvinum, qui omni potestate indulgentiarum Ecclesiam Christi spoliatum ivere, ex antiquissimo ejusdem Ecclesiae usu ac traditione pedipetua , atque ex Concilii Tridentini doctrina solide demonstrant. CHI.Α Sacramento poenitentiae sic explicato transferunt se Theologi ad Sacramentum Eucharistiae, quod definiunt esse Sacramentum Corporis & sanguinis Christi sub speciebus panis & vini ad spiritualem animarum resectionem institutum. Huius partes constitutivas esse docent praeter in s , coc.
173쪽
corpus & sanguinem Christi etiam species panis & vini: unum tamen specio Sacramentum, integrum & completum esse, quemadmodum cibus & potus unam integram corporis refectionem constituunt. Tum ostendunt contra haereticos, in E
charistia vere & realiter ac substantialiter Contineri corpus & sanguinem Gristi Domini, idque ex ipsis verbis Christi,
uti ea semper intellexit tota Ecclesia C, tholica: .neque confistere solum in usu. hoc Sacramentum, sod Christum in eo existere etiam ante aet post usum, uti Concilia definierunt, & Patres semper tenuerunt, & a temporibus Apostolorum Fideles semper adorarunt praesentem in hoc sacramento Christum Deum- hominem. Certe per omnes Ecclesiae aetatelleunti testimonia occurrunt luculenta. In
I Seculo S. Ignatius Martyr cc dicit: Evebarissiam esse carnem Salvatoris. In II. Justinus Martyr d asserit: tari ianos nutriri carne Dei incarnati. In lII. S.Cyprianus: in Eucharistia porrigi panem non e te, sed natura mutatum e . In IV.
S. Hilarius cf) sic loquitur: Si vere verbum caro factum es, nos vere Herbum carnem cibo dominico sumimus. In V.Chry
174쪽
Chrysostomus g carnes suas, inquit, nobis tradidit christus, semeti km immolandum proposuit. Hoc eodem seculo multa exstant testimonia Hieronymi, Augustini; Cyrilli Alexandrini &c. Ut taceam reliqua secula, quorum hac de re monumenta late refert Bellarminus ch a Seculo V. usque ad XI. vix fuit albquis haereticus, qui hanc de praesentia Christi in Eucharistia doctrinam ausius, sit in dubium vocare; adeo fuit pacifica possessio de fide tanti mysterii usque ad Berengarii tempora. Hic Andegavensis Adichidiaconus sub finem Seculi X l. primus omnium Sacramentariis vexillum prael lit, dum corpus & sanguinem Christi vere ac substantialiter in Eucharistiae sacramento contineri negavit, asseruitque hoc solummodo umbram esse ac figuram, qua corpus Christi & sanguis significaretur. Verum impia haec doctrina damnata fuit in Concilio Romano sub Leone IX. S in Concilio Turonensi, ac Romano altero an. IOs9. ubi Berengarius plene convictus haeresin abiuravit, cujus reliquias postmodum velut e stercore Calvinus collegit. Tum multis probant
Theologi dogma Catholicum, scilicet non
175쪽
manere in hoc Sacramento substantiam panis & vini, remanentibus licet illarum speciebus; ubi bellum grammaticale movent haeretici circa sensum harum vo-Cumr Hoc es corpus meum: bio est fam uis meus. Sed Catholicorum alii interusgunt & exponunt mo, id est, quod Christus in manibus habebat, quodque sub panis speciebus delitescebat, quodque porrigebat Apostolis, & antea fuit sub-Hantia panis, nunc autem est Christi corpus & panis Eucharisticus secundum
illi: d Joannis i Panis quem ego dabo,
caro mea est. Alii per particulam hoc panem verum & materialem indicari volant, qui vi horum ipibram verborum actu transit in corpus Christi, non quoasit panis, sed quod fuerit: sicut serpens, in quem Virga Mosis conversia fuit, virga vocatur k . alii etiam figuram speciemque panis intestigunt, quae pristinum. DOmen retinet. Eadem res est & explicatio vocum: Hic est favx uis meis. S lutis postmodum reliquis haereticorum argumentis, expeditisque variis Circa materiam & formam quaestionibus inter ipsos Catholicos controversis, docent cum Tri
176쪽
poni corpus, sub specie vini vero sanguinem Christit sub utraque autem existe re corpus, & sanguinem, S animam vinaturalis illius connexionis, ut loquitur Concilium, concomitanti , qua partes Chrissi Domini, qui jam ex mortuis re
furrexit, non amplius moriturus. inter se copulantur : divinitatem vero propter aimirabilem illius cum corpore γ anima postaticam unionem. -Non minuS prΩ- .hant in Sacramento Eucharistiae da i veram Conversionem totius substantiae panis & vini in substantiam corporis &sanguinis Christi, qua Con versis , secundum Tridentinum, convenienter γ ρ prie a S. Catholica Ereissa Transfus -- elatio est appellata. Procul igitur recQ- dat Lutherus cum sua, quam somniavit, famosa impanotione, seu praesentia Christiis, cum, & sub pane.
Circa Transsubstantiationem comm Uis
nissimus Theologorum & fidelium sensissest, substantiam panis & vini post con. secrationem destrui, & in nihilum red: gi; de qua re Suarius m) asserere non dubiotat; pro comperto habuit Ecclesia Dei ob
Spiritu S. edocta, simpliciter non manere in rerum natura has sub antias, γ comtrariam opinionem esse valde tenemriam.
Post in nm. 3. in a. p. . f. go. sere. 3.
177쪽
61o Cap. VII. Oeconomia Post hare disputant Theologi de effectibus
S. Eucharistiate inter alias gravior quaestio occurrit, an duae species in communione sumtae plus caussent gratiae, quam una. Plures Doctores inclinant in partem negativam, creduntque sententiam hanc suam valde aptam esse ad refellendos nostri temporis haereticos, extorquere nitentes etiam pro Laicis communionem sub utraque specle, dantque rationem, quia sub una continetur totus Christus, qui Auctor est & fons gratiae, non minus, quam sub utraque. Circa necessitatem eiusdem Sacramenti tradunt, eam neque in re neque in voto necessariam
necessitate medii; non parvulis, quibus gratia consertur, quin Sacramentum hoc suscipiant; non adultis, quia ad salutem obtinendam sufficit status gratiae , ad quem tamen non est necessaria sumtio Eucharistiae, quum hoc sit Sacramentum vivorum , atque ita supponat statum gratiae r esse tamen necessariam necessitate praecepti, ut patet ex Jure Ecclesiastico n), ubi praecipitur Paschalis communio sub gravissima poena, videlicet ut trans gressores arceantur vivi ab ingressu E elesiae, & mortui priventur sepultura Eo
178쪽
clesiasticar neque solum in Paschate quo vis anno, sed in articulo mortis quoque
communionem esse praeceptam communiter docent Auctores , quum tin eo arri- .culo maxima sit necessitas, statque pro hac sententia fidelium ac Ecclesiae communissimus usus. est enim hoc Sacramen tum institutum tanquam viaticum, &praefiguratum fuit per agnum Paschalem ac malina, quae data sunt Istaelitis in nutrimen pro grandi itinere, quo grandius haud est, quam aeternitatis iter. Demum aestionem agitant satis celebrem, ausit necessaria communio sub utraque sp
cie. Hoc asserebant Hussitae, qui summa importunitate usum calicis a Sede Apostolica ad tempus obtinuerunt, sed pavLlo post, quum pertinacissime propugnarent , quod iure divino necessarius sit, eo rursus privati sunt. Contra hos aliosque haereticos, nullam dari necessitatem demonstrant Theologi tum ex verbis Christi, qui vitam aeternam promisit sinmontibus Eucharistiam sub sola specie p, nisi Si quis manducaverit ex hoc pane, vivet in aternum o . Et rursus: panis quem ego dabo, caro mea es pro mundi vita. Videturque ipse Servator discipu- Iis euntibus in Emmaus porrexisse Euchmristiam . man.
179쪽
ristiam sub sola panis specier tum ex Conciliis Constantiensi, Basileensi ac Tridentino e tum ex traditione Ecclesiae, quae tale praeceptum nunquam agnovit et immo ferventibus in Christianos tempestatibus solebat post sacrificium iisdem tradere Eucharistiam sub sola specie panis domum perserendam, ut Opportuno tempore ac instante lucta cum tyrannis ad constantiam ea sumta animarentur equin etiam primis seculis Eucharistia subsola specio panis adservabatur pro aegrotis: denique iam tempore Apostolorum ut sub una specie sumeretur a Christianis Eucharistia, in usu positum erat, quemadmodum colligitur ex actis Apostolorum p i Erant autem perseverantes in doctrina Apostolorum, ae communicam tione fractionis panis, γ orationibus , nulla facta calicis mentione. Caeterum ad calcem utriusque Tractatus de Sacramentis illud notatu dignum occurrit, quod Theologi in stabiliendis suis doctrinis fere ubique & potissimam partem Conciliorum auctoritati innitantur, quorum est S. scripturae sensum interpretari ac declarare. Primis odio Conciliis Oecumenicis Orientalibus debemus fidem SS. Trinitatis & Incarnationis e fidem
180쪽
vero Sacramentorum ab Ecclesia Occidentali firmius stabilitam accepimus permulta Concilia, praecipue per Constantiense, Florentinum, ae Tridentinum. Primum damnavit errores miclesti, Joamnis Husis, & Hieronymi Pragensis in materia Sacramentorum ordinis, Eucharistiae, Baptismi &c. multa quoque sanxit, quae Lutheri, Calvini, & sequentium
haereticorum circa sacramenta doctrinae praejudicant. Secundum doctrinam Catholicam de numero, materia, & forma Sacramentorum accuratius pertractavit& definivit, nemine praesentium, etiam Graecorum, reclamante. Tertium om nium temporum ei roreS profligavit, prae Cipue Sacramentarioxum, & inconcussa de Sacramentis dogmata tradidit, atque decretis & canonibus editis confirmavit.
Scriptores Theologiae Scholasticae.
CIV. Cuperest, ut pro instituti mei ratione in medium producam Auctores illos, qui Theologiam Scholasticam, cujus synopsin exhibui, doctis commentariis ac libris illustrarunt; non quidem omnes.