장음표시 사용
141쪽
quum teneretur cum incommodo suo com servare ac custodire, usque dum dominus compareat, & eo non comparente sine ullo commodo aliis traderer atque ita henigniorem sententiam optabiliorem e non solum inventori, sed & ipsi etiam domino. Circa secundi generis modos a
quirendi seu Civiles agunt Theologi primo de praesicriptione, quam admittunt efficacem esse non solum in foro interno com
scientiae, sed etiam pro externo in iudicio. Post examinatas quatuor potissimum conditiones ad praesicriptionem legitimam rinquisitas, scilicet bonam fidem, res quae praescribi vel possunt vel nequeunt, justum titulum, & tempus determinatum, valide inter se disputant de prima conditione, seu de hona fide. conveniunt in eo, quod necessaria sit ad inchoandam praescriptionem: immo etiam ad continuandam ita, ut si interveniat mala fides, praescriptionis cursus interrumpatur. Difficultatem movent nonnulli, an ad inchoandam praescripetionem requiratur fides positive bona, iku coniuncta cum iudicio prudenti, quod res sit sua; vel sufficiat fides negative bona, ubi suspenditur iudicium, nec habetur sufficiens ratio dicendi, rem Iotius esse suam, quam non suam. Sed Onge communior Doctorum sententia fidem
142쪽
iidem positive bonam requirit ad inchoandam praescriptionem. nam qui nondum possidet, & simul dubitat, an res sit sua, ct an laedat forte jus alterius, inique agit rem sibi tanquam propriam vindicando, quum in tali dubio non sit melior ipsius conditio quam alterius, seque exponit periculo violandi ius proximi, nec formare
sibi potest dictamen practicum, id sibi licere. Aliud est, ubi agitur de continuanda praescriptione, ad quam sussicere fidem negative bonam facile conceditur, quum qui possidere hona fide incepit, possessionis titulo tueri se possit, nec possessione dejici, quamdiu non probetur, rem esse
Alteram Tractationis partem, ad materiam iustitiae pertinentem ponunt Theologi in restitutione, seu reparatione juris Ite si ac damni illati. Huius geminam radicem statuunt, videlicet quod restituere
teneamur vel titulo rei acceptae, vel injustae acceptionis. Prima potest esse sinae culpa, & tamen restitutioni est obnoxiarmenim, quamdiu existit, semper clamat ad dominum : non item posterior, ubi etiam si res amplius non existat, si iniuste accepta sit, resarciri damnum debet ex
143쪽
aequo & justo. quippe repugnat iuri nat rati, ut quis cum alterius detrimento de injuria fiat locupletior q). Heio magnis
studiis in utramque partem agitatur quae stio, an bonae fidei possetar cum re evi. .cta restituere teneatur fructus non solum formaliter, sed etiam virtualiter exstam tus, seu hona fide consumptos, ex quibuS factus est ditior. Αflarmantis sententiae patroni aiunt, ex una parte certum esse, quod iure naturae teneatur, quoniam frinctus virtu liter seu in aestimatione mo. rati exstant, & quaelibet res fructificee domino suo: ex altera, leges positivas, dum virtualiter exstantium dominium tri-huere videntur possessori, intelligendas esse de dominio revocabili. At qui neganti sententiae ac benigniori adhaerent, tuentur se Lege cr), quae pronunciat
illum, qui bona Me percepit fructus, Imcrari oportere, si eos consumpsit. unde imferunt possessorem honae fidei excepto possessore haereditatis alienae, de quo ,
Jura Contrarium asserunt non teneri r
stituere lucrum sibi a Legibus iusta de caussa sine discrimine adiudicatum I ut nihil dicam de gravissimis liti a circa fructus bona fide percepto& Orituris, quasi urnis .Leg. et . F. de GR. Iur. ra Sed isti . g. p si liram j. desin. regund.
144쪽
iura provide in materia de praescriptione evitare voluisse censenda sunt. Contra malae fidei possessorem communi suffragio condemnant ad omnes fructus, inclustrialibus exceptis, non solum perce pios & consumtos , sed etiam percipiendos , seu quos verus dominus interea percipere potuisset, restituendos. Porro
nulla culpa sive lata sive levi secluso speciali pacto induci docent obligationem resarciendi damnum ex delicto illa tum ante Iudicis sententiam, si culpa mere civilis sit , & absit culpa vere thep- logica ob desectum deliberationis aut advertentiae. Non enim datur haec obligatio ex re accepta, quum damnum pona' tur es e illatum absque lucro illius, qui hoc intulit: neque ex injusta acceptione, utpote quae culpam theologicam lupponit. Sufficit ergo, quod post senten tiam iudicis haec obligatio detur, quo in sensu legem Aquiliam communior intelligit. Tum late disputant Theologi de
furto & restitutionis onere, quod inde. Oritur. ubi certum est , furem ad restitutionem teneri vel suh levi vel sub gra vi pro quantitate vel qualitate rei furto subtractis. ducent autem, quod ad quantitatem determinandam non eadem uni
Verie materia sta ui possit, sed diversis pro
145쪽
pro diversitate status personarum e unde plurimi Actores sunt, qui mortalis peccati reum agunt , qui tantum furatur alteri, quantum considerando statum eius pro victu & sustentatione diurna requiritur. Maior difficultas se se offert clefurtis minutis, quibus si vel habeatur animus ad gravem suinmam perveniendi, vel si post plura minuta furta adverta tur constitui summam gravem, graviter peccaturr idem dicendum , si pluribus per furta minuta gravis summa suerit abis lata , V. g. per stateras dolosas, vel per mensuras non iustas. Circa usuram definiunt, ratione mutui immediate ac praecise nihil exigi aut accipi posse ultra foditem principalem absque usurae nota i lice re tamen ratione damni emergentis aut lucri cessantis secundum prudentem still-mationem, quin etiam ratione periculi perdendae sortis, quamvis non pauci sinr, qui hunc titulum tanquam usurae pallium reiiciant. Universim docent Theologi, usuram proprie talem prohibitam esse iure humano, & divino dicente Evange
antes, ubi primum est consilii, alterum praecepti , quemadmodum quando dicitur ci) : movete reddite: nec posse Pro ἡ L e. 6. 0 PIEm. 75.
146쪽
pro mutuo quidquam accipi ultra sortem absque iusto titulo , in quo inveniendo tam solicite laborant Theologi, quam facile coloratum inveniunt homines avari ac conscientiae parum studiosi. Demum posta quam quid pro iniuriis corpori ac famae illatis restitui debeat, & quaenam caussaea restitutioue excusent, accurate explicarunt, admittunt quidem licitam esse occultam compensiationem, sed non ni si servatis debitis conditionibus, nimirum ut debitum sit certum, ut vel absolute vel non absque gravi dissicultate obtineri alio modo nequeat, ut fiat ex rebus quae sunt debitoris, S ut creditor sufficien ter prospiciat, ne debitor bis solvat: quae conditiones quum raro concurrant, etiam raro hac occultae compensationis via uti licebit.
S. XII. Tractatus de Sacramentis in genere.
Αd doctrinam de Sacramentis denique gradum faciunt Theologi, utpote quae sunt totidem fontes gratiae, perquam in
pretesenti vita ordinamur, juvamur, atque perducimur ad futuram aeternum qi,e hca. tam vitam , & ultimum finem nostrum. Ac
147쪽
Ac primo quidem tractant de Sacramentis in genere, atque definiunt Sacramentum novae legis cum Tridentino cu) quod sit symbolum rei sacrae, & invisibisis gra tiar forma visibilis r vel cum Catechismo Romano iussu Tridentini edito, quod sit invisibilis gratiar signum Visihile ad nostram
sanctificationem divinitus institutum. quihus verbis praeter alia cuti baptismum Joannis, actam charitatis perfectae, sacramentalia &c. excludunt a ratione Sacra menti Martyrium, quum hoc non sit cere monia sacra, & Guamvis Martyri vere tali conserat in fallibiliter gratiam sanctifican tam, non tamen ad hanc significandam est institutum a Deo, qui proprie Auctor martyrii non est, utpote quod peccatum tyranni supponit. Fuerunt autem Sacramenta in omni lege; & quidem in lege naturae fuit remedium a Deo institutum pro parvulis ad delendum peccatum orbginale, atque remedium hoc verum fuit Sacramentum, uti S. Augustinus, S postlplum omnes Theologi docenti Non eseredendum, inquit ille, ante datam circium
ei vem famulos Dei, quando quidem illis
inerat Mediatoris Ades , nullo Sacramento eos opitulatos fuisse parvulis suis, quamvis quid illud sit, aliqua necesseria caussi
148쪽
caussi Scriptura latere nos voluit x . Constituunt autem communiter remedium hoc tum in fide interna miniseri, quum fidem aliquam in Christum omni tempore ad ju siticationem nostram fuisse necessariam do. gma sit Catholicum, tum in actione quadam protestativa Mei ob similitudinem cum aliis Sacramentis, quae constant rebus sensibili. hust sola enim fides interna, quum sensibus sabjecta non sit, externa quadam actione manifestari debebat. Atque hinc natum est axioma illud, in lege naturae parvulos fuls-
se justificatos in fide parentum. In lege
Nolaua plura fruetunt sacramenta, quam In lege naturae et populus enim jam in unum corpus Religionis adunatus disponi debuit ad adventum Christi venturi ex stirpe Abrahae. haec autem congregatio populi & segregatio a caeteris gentibus facta est per ibecialem & magis expressam
professionem fidei in Deum & Christum
venturum, nimirum per circumcisionem Abrahae imperatam, quae simul erat remedium pro peccato originali parvulorum,c nam pro femellis utpote circumcisionis xncapacibus remansit remedium legis naturae ac verum legis Moseleae sacramennum. Praeter hoc adsignantur alia hujus L.
ac L. 5. contra IIulianum. c. H. x BIBLIOTH. DOMEsT. LIu. XII. Pp
149쪽
Legis sacramenta r Immolatio agni paschalis , Sacerdotium Legale, Varia Sacrificia & Expiationes. Circumcisio erat figura baptismi, Agnus Paschalis Euchais ristiae, Sacerdotium legale nostri sacerdotii, Sacrificia & Expiationes sacramenti
Poenitentiae. Matrimonium vero in lege veteri sacramentum non fuit, quia non
dum erat factum mirabile illud connuis hium seu coniunctio Verbi cum humanitate. Extrema unctio & Confirmatio non habuerunt proprias figuras teste D. Thoma cy , quia in confirmatione datur plenitudo Spiritus Sancti ; per unctionem
vero praeparatur homo ad introitum gloriae. At lex Mosaica erat egena ae vacua, ut loci'itur Apostolus, nec poterat hominem introducere ad gloriam, quum ne dum porta coeli aperta staret. Verum de his omnibus veteris legis seu scriptae seu non scriptae Sacramentis docent Theologi, quod non contulerint gratiam sanctificantem ex vere ut vocant operato, seu ipso usu & adplicatione per propriam vi tutem citra vel saltem ultra meritum si scipientis. Nam si consulamus Apostolum, quomodo ait iterum convertimini ad insimma egena elementa cc 8 Qua utilitas eireumcisionis δ multum quissim ae per
150쪽
omnem modum , quia eredita sunt illis eloquia Dei ca . Nulla heic mentio fit de virtute iustificandi , quae tamen praecipua fuisset circumcisionis utilitas. Si consulamus Florentinum , hoc conceptis verbis docet b , Sacramenta antiqua non caussasse gratiam, sed eam solum per passionem Christi dandam praefigurasse. Nihilominus Theologi tribuunt cidicumcisioni, quatenus involvit fidem ministri & protestationem internam, quae illam imperabat, tribuunt inquam virtutem conferendi gratiam iustificantem ex opere operantis , scilicet intuitu operam iis di fidei ipsius, quae sententia media est, & conciliat Patres, quorum antiquiores cum Augustino docuere, circumcisionem ad consignandum populum electum fuisse institutum ι fere omnem tamen Vim& virtutem ad justificandum adimebam rRecentiores vero illam, ut est remediam Iegis naturae, extollunt, & vim ad iust,ficationem parvulorum adtribuunt. Haec de Sacramentis Veteris Testamenti. At in novo septem praecise Sacramenta esse, & quidem a Christo Domino immediate instituta ostendunt non solum e Conciliorum Florentini & Tridentini defini