Franc. Xav. Mannhart Societatis Jesu sacerdotis Bibliotheca domestica bonarum artium ac eruditionis studiosorum usui instructa et aperta. Opus seculi nostri studiis ac moribus accomodatum. Tomulus 1. 12. Tomulus 9. De theologia scholastica, dogmatica

발행: 1762년

분량: 467페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

211쪽

e libro D. Augustini de Correptione Et Gratia ad Monachos Adrumeticos scripto, e quo haeresis siuae antidotum pro. mere debuissent. Putahant scilicet Augustinum nimium tribuere virtuti gratiae, contra nimis extolli a Pelagio vires li- heri arbitri. Mediam igitur ineuntes viam cum Pelagianis 1nitium salutis, iustitiae, ac fidei e solis naturae viribus pendere docuerunt I cum Catholicis vero fassa sunt, reliquum salutis non soli naturae, sed gratiae adscribendum. Suhtrahebant hac ratione homines nefarii aliquid gratiae Dei, nec totum quod de huerunt illi tribuebant, uti observat praeclare D. Prosper ci inquiens r ubi non aliud habet summa, quam portis, non devotionis dedisse prope totum, sed fraudi reti isse vis minimum. Atque hic primus error illorum fuit, ac iandamentum caeterorum. Alter erat, quod

dicerent , Deum quidem velle omhessalvos fieri, & Christum pro omnibus mortuum esse, tamen illos solum salutem consequi, qui ex viribus naturalibus sui proprii arbitrii crediderunt in Deum,

eumque invocarunt, atque ita ex mei bi ' proprio sibi debitam fecerunt ulturio-m gratiam iustitiae ac salutis, Quum

212쪽

Historica seu Controversiar die. 6 3'

vero urgerentur a Patribus, Cur Evangelium praedicatum fuerit potius his gentibus quam aliis, licet ad hanc praedicationem nullius gentis merita praece sssent, in tertium errorem lapsi sunt respondentes, hoc inde fieri, quod Deus praevideret has gentes, si audirent Eva gelium, illud recepturas ex naturalibus viribus sui liberi arbitrii, sicque merit eas esse suam salutem & gratiam et alias vero gentes Evangelium repudi turas &c. Displicuit merito doctrina haec Patrihus, ac denuo instabant: quare aliqui ex pa vulis morirentur sine baptismo, alii cum baptismo, quam Vis neutri haberent ali quid meriti vel culpae e naturalibus li- heri sui a rhitrii viribus t reposuerunt assi' dentes quartum errorem e. hoc inde proficisci, quod Deus praevideret, aliquos ex hoc parvo grege si super vixissent, male acti in ros, & virium propriarum Conatu libi gratiam & salutem non fore comparaturos. Hine, permittere Deum, ut baptismi expertes ex hac vita subito migrarent: alioS vero conaturos fuisse viribus suis naturalibus, ut gratiam & salutem sibi debitam face rent, atque hos mori .ptius baptismi.s cramento expiatos. Quare. tam quod ad parvulos , quam quod ad adultos adtinet, initium salutis in meritis solum naturalia

213쪽

6 6 C . VIII. Theologia

bus constituerunt, non autem in gratu,

ta det henevolentia, & gratiosa liber litate. Errores hos occulte grassantes o tis literis Augustino paucis ante obitum annis significarunt Prosper Aquitanus, de Hilarius Arelatensis quos Viros Lateor sed eximie doctos fuisse sentiunt Eruditi his verbis conquerentes e In sis Almnamo pravitatis reliquiis non medioreis Uirulentia Gram nutriri, se priseipium

salutis in 'homine collocatur, ut ideo quis adbuvetis, quia voluit, non Meo quia adjuvatur , velit. Nec moras traxit Auginstinus, sed re intellecta quantocius calmmum arripuit, geminosque libros de 'adestinatione fianctorum, & de dono perleverantiae in ultima senectute com cripsit, quibus Massiliensium errores deinhellasse videri poterat et sed illi magis esserati Viro tot trophaeis claro inter ipsas victoriarum coronas gravysime ac palam detrahere ausi sunt, & invictum verae fidei defensorem haeretis postulare. Dinmuit autem illos post mortem Augustini S. Prosiper ita, ut demum in Synodo Aram scana IL Suh Felice IV. Pontifice cel hrata damnati fuerint, quam sententiam Felicis Snccessor Bonifacius II. Apostolica auctoritate confirmavit, Trideolina SP nodus vero k renovavit. Multis ma-

214쪽

Historica seu Controversis Ne. 647

gnisque viris graviter imposuerunt hi

Massilienses, quos errorum suorum fraudibus circumvenere, aut saltem circuminvenisse visi sunt. Inter hos numerantur

Vitalis Carthaginensis, Joannes Cassi nus Collator dictus, Faustus Rhegiensis, Vincentius Lirinensis, Genadius, Arno-hius , & Severus Sulpicius, de quibus t men omnibus non constat, eos re ipsa fuisse semipelagian . Certe Faustus Rh glensis his erroribus eo tempore necdum clamnatis aras & sacros honores in Eoclesia Rhegiensi obtinuit, & Cassianus Monachus erat sanctitatis fama celebris. Male fide autem aliis quoque Pelagianismus aut Semi - Pelagianismus fuit o lectus. Primo quidem Graecis Patribus& praecipue D. Chrysostomo ab aliquibus prioris seculi haereticis r dein S. Prospero qui semipelagianIsmum tribuerent, non defuerunt. Ipsos etiam Patres Tridentinos cum Bellarmino ut Pelagianos diffamarunt Calvinistae, quemadmodum constat ex Achis pseudo - synodi Dordr censis, ac si per primam gratiam seu

praevenientem non allam intelligerent, quam suasionem quamdam moralem foris oblatam. Demum etiam Societatis Doctor,bus, qui Molinam sequuntur, antiquiores

quidam Thomistae liberaliter Pelagianismi Tt a lavi

215쪽

6 8 Cap. VIII Theologia

invidiam imposuerer sed postquam quae

haereticorum istorum circa gratiam doctrina, quae mens fuerit, melius edocti fuerunt tum ab Adversariis, tum a Dinmesticis, praesertim a Natali Alexandro, vix modo aliquos reperire est, qui hanc

dicam scribant, ni si illi, qui novi quid,

quod solide opponant, non invenientes antiquatas ex antiquis auctoribus suis naenias exscribunt.

S. III. Controversiis cin Nestori inis , ει ebianis, er Mono blitis. ClX. De primis canit S. Pio spere Nestoriana tires successit Pelagiamj.

Natale solum fuit Nestorio Germanicia Syriae oppidum , professio autem vitae Monasticae in coenobio S. Euprepit, cuius tunc temporis Antiochiae celebre nomen erat : ibi bonis artibus piisque morbhus informatus eloquentiae laude florebat, peregrinus tamen in sacris Scripturis, deSS. Patrum placitis. Inde eductus primum ad Presbyterii. tum etiam Clero in partes vivisio ad Patriarchae Constantino. pol,

216쪽

politani sublimen Iradum adnitente Theodosio Juniore evectus Sisinnio successit, vultus pallore, corporis macie, & vestium neglectu sanctitatis Apostolicae mentientem imaginem praeseserens. ' Princupio quidem auctor fuit Theodosio, ut haereticos, aliosque homines nefarios novis legibus proscriberet, sic eum adloquens in sua, quam habuit, prima or tione: Da mibi imperator puram ab ha- reticis terram, ego caelum vicissim dabo;

erte mecum bareticos, ego tecum Rem fas evertam. Sed quod hominum arrogantium esse solet fatum, paullo post ipse haeresiarcham induit. Quatuor praecipue pestilentis, quam disseminavit, doctrinae capita suerunt. Primum, In carnationis mysterium aliud haud esse, quam ut ita dicam, habitationem Dei in homine. Alterum, cum Theodoro Mopsiaetano, ac Diodoro Tarsensi, vel ut aliis placet, Paullo Samotsetano duas in Christo personas esse docuit, eumque velut divisit in Filium Dei, & hominis

filium: ambos hos autem non vera &sub antiali unione, sed morali aliquo secundum dignitatem nexu, & participatione nominis a persona Verbi derivata copulatos esse. Tertium, negavit Deum

217쪽

6so Crip. VIII. Theologia

no Ira, ut ait Cyrillus, musterium eum euans. Quartum, Beatam Virginem Mariam non Dei, sed hominis matrem esse asseruit, noluitque eam dici Θεοτο- sed χε τοκον sive Christiparam. Ad novum hunc haeresis partum, quem enixa est imperitia Nestorii, & superbia fovit, hodiruerunt insuetae fidelium aures, insudirexerunt Clerus & populus, & res prin pe abfuit a seditione, quam tamen non solum non suppressit, sed novo auxit scandalo Nestorius, dum publicis privatisque suis suorumque sermonibus impiam hanc doctrinam & confirmavit & explicavit, Clericis qui obsistere ausi fuerunt,

crudelem in modum vexatis mulctati

que. Excitavit tamen Dei providentia D. Cyrillum, Praesulem Alexandrinum, qui ut recens natam haeresin in cunis opprimeret, literas primum dedit ad Nestorium, tum quoque ad Pontificem Coelestinum, qui probe inspectis utriusque partis documentis in Synodo Romae

congregata Nestorianum dogma damnavit, & auctori anathema minitatus est, mi errorem suum intra decem dierum spatium agnosceret ac eluraret. Igitur Cyrillus, cui vices suas ad serendam sententiam Coelestinus demandavit, cel

Mes duodecim Anathematismos id est

Canin

218쪽

Historica seu controversae m. 6set

Canones anathemate sub finem armatos,

quibus Catholica doctrina Nestorianis e roribus opposita continebatur a Nestorio subscribendos edidit, quibus tamen spretis reiectisque instigni audacia totidem alios ille opposuit. Ad sedandas istas, quibus Ecclesia conflictabatur procellas, Imperator Theodosius, dum interea CPxillus tribus libris ad hune ipsum & ad Reginas Eudoxiam & Pulcheriam missis grassantem haeresin egregie conlatarat, de Concilio Universali celebrando apud Coelestinum egit, hocque consentiento istud Ephesi coactum fuit, Cyrillo Praeside a Papa eonstituto, & missis a The dosio Comitibus Iraeneo & Candidiano tanquam Legatis, qui Synodum deis

derent, ea tamen conditione, ne fidelac Ecclesiae negotiis sese immiscerent rΤer citatus Nestorius quum nil nisi com icia reponeret, rebus probe discussis in Contumacem ab Episcopis plusquam d. Centis, qui eo convenerant, depositioinis ut vocant sententia lata fuit, cui Apostolicae sedis Legati tardius adventanteS suum quoque calculum addidere. . V

rum Nestorianis partibus addicti legitimo hule Concilio aliud spurium opposuerunt, di Ephesinos Patres velut iure talionis Condemnarunt, duce Ioanna Antistite

219쪽

Cap. VIII. Theologia

Antiocheno, & adiutoribus Iraeneo ae Candidiano Comitibus, qui parum memores mandati, & Nestorianis supra modum addicti maximopere turbarunt Concilium Ephesinum, cujus auctoritatem tueri deis huissent. Horum fraudibus circumventus ipse Princeps tum Nestorium, tum CPrillum ac Memnonem in custodiam tradi iussit, utpote quos omnes in utraque Synodo legitime damnatos credidit. Sed fraude detecta adnitente Pulcheria Sorore, eximiae pietatis ac prudentiae Demina, The dosius ex grrorum tenebris, quibus eum Comites involverant, ad lucem veritatis emersit. Ergo Nestorianae factionis L

gati dimissit Episcopi eidem faventes ad suam quisque Ecclesiam abire iussit Ira,

neus & Candidianus exauctoratir Nest rius Antiochia relegatus mitiori tum quidem exilio, verum quod haeresin adhuc docere tuerique pergeret, quadriennio

exacto in Oasim, oppidum Lybiae, locum exilii teterrimum, migrare justus est, ubi fato incerto sed miserrimo periit, blasphema lingua post obitum vermibus .

scatente reperta. Divino sane consilio

factum fuisse creditur, quod per Virginem Augustam Pulcheriam Deipara Viris go a Nestorii blasphemiis vindicaretur.

Sunt, qui credunt, in Ephesina, de qua

diri

220쪽

dixi Synodo ad reparandam iniuriam Delis parae a Nestorianis illatam definitum fulisse, ut salutationi Angelicae verba haec: Sancta Maria Mater Dei γα adjungerentur. Non tamen extincta statim fuit cum Auctore suo haeresis r reliquiae per totum Orientem diffusae ad Indos usque penetrasse dicuntur, tamque altas ibi radices egisse, ut multi etiamnum reperiantur ibi Nestoriana profitentes dogmata; quamvis non desint eruditi, qui Nestorianum, quod apud nonnullos Orientales vigere adhuc fertur, nomen alio e sente derivari existimenta CX Interea charybdim, ad quam nausea

tum passus est Nestorius, vitare volens utyches, in scyllam incidit. Hic celeberrimi in Urbe Constantinopolitana Monasterii Archimandrita, dum unam in Christo personam profitebatur, naturarum in eo discrimen tollere aggressus est, unam ut personam, ita & naturam unam illi tribuendam este ratus. Itaque docuit primo, duas equidem ante unionem in Christo fuisse naturas. Nam haro duo distinguet, at, Incarnationem & unionem. Secundo, mox autem post unionem ex uuaque natura, divina & hu-

SEARCH

MENU NAVIGATION