장음표시 사용
231쪽
& operationis detur aliis ansis suspicandi, duplicem esse eodem in Christo personam, ut perperam docuit Nestorius, a Concilio Ephesino Ι. damnatus. Nihilominus monuit , profiteri oportere duas in Chri-so naturas, divinam & humanam absqua ulla confusione aut divisione, & unicuique earum proprias operationes esse tri. huendas. Postremo mandavit, ne sublato vocis novellae, unius vel geminae voluntatis , scandalo quisquam aliquid circa unam vel duas operationes definiat. Haec est synopsis epistolae ah Honorio ad Se glum missae. Acquievit quidem Romanae sententiae Sophronius, ut tempori cede Tet, non item Sergius, qui cum suis palam iactare ausus est, ex Honorii Pon tificis sententia nonnisi unicam in Christo
voluntatem ab Orthodoxis esse admittemdam. Atque huic calumniae, quam absens diluere satis haud poterat, praepropere irri mortuus est Pontifex, anteqxiam causa penitus examinata perspectaque Monothdilitas damnare potuerit. Interea per annos quadraginta semper latius serpere caepit pestilens dogma sub Pyrrho & Paullo
in Constantinopolitano Patriarcham Sergilsuccessoribus ; Constans quoque Imper tor edictu in nomine Tapi promulgavit,
quo unius aut duarum voluntatum profes-
232쪽
ta torica seu Controversibe die. 66s
i sio petraeque vetabatur e nec tamen defuerunt, qui toto virium ac ingenii robore contra haeresin hanc decertarunt, sicilicee
Sophronius de quo dixi, S. Joannes Eleemosynarius, Alexandrinus Patriarcha, &Arcadius Cyri Archipraesul insignis, quio Variis Scripturae Sacrae locis Christum ipsum docuistis duplicem in se voluntatem esse, divinam unam & humanam alteram, invicte demonstrarunt : Pater δε possibileris, transat a me calix se : .verumtamenuctu mea Doluntas , sed tua fiat n Descendi de coelo, non hi faciam voluntatem
meam, sed ejus, qui mi t me Patris o
quibus verbis innuit Servator, habere se duas Voluntates, humanam, quam per Obedientiam subjiciebat divinae , dc non solum divinam, quae suppleret humanam, uti Monothelitae contenderunt. Prae reliquis autem S. Maximus Monachus & Marrue claruit in hoc sacro contra haereticos hos praelio, in quo nedum de Pyrrho illorum heroe praecipuo triumphavit, & ad eiurandum errorem devictum comuulit, sed
etiam variis ipse contumeliis, verberibus , di opprobrijs, exilio triplici, dexterae manus & linguae amputatione pro fide Catho. - n t. aa. o Ioann. 6.
233쪽
tholica vexatus infracto semper animo pedistitit. Placuit tandem divinae Providentiae malis his finem imponere convocato Constantinopolin Concilio Oecumenico seX-to, Agathone Ecclesiam, Constantino P gonato Imperium gubernante Celebr batur illud in Palatii Imperatorii Seor tario ut vocant, Trullus dicto et est autem Trullus seu Trulla sublimis fornix in altum porrectus, & in rotundum Com Comeratus. Interfuit omnibus fere actio nibus Caesar ipse, eminentiore quidem lorico consipicuus, quamvis ultimus subscripsi rite a sinistris tanquam digniore in E clesia loco consedere Sedis Apostolicae Legati Theodorus & Georgius Presbyteri, Joannes Diaconus, & ut refert Anasiasius in Agathone, Constantius Subdi ConuS et a dextris vero Patriarchae Comstantinopolitanus, & Antiochenus, aC Vacantium Alexandrinae & Hierosolymit nae sedium legati: Patrum prae sentium numerus erat ducentorum octoginta && novem. In hac synodo perinde Ho-' norio ac caeteris Monothelitis Sergio, Cyro, Pyrrho & Paullo anathema dictum est,
ut palam faciunt Acta huius Concilii p . Equidem heic Baronius q Bellarminus, Biniusa
234쪽
Historica seu Controversae m. 66
Binius, Marchesius aliique ut Honorium ab haeresis nota eximant, in suspicionem vocant Acta sextae Synodi, ac si a Grincis corrupta fuissent, nomenque Honorii per nefas insertum loco Theodori Pharanitani ab iisdem expuncti; quamvis id nihil novi apud Graecos, quum de Acta quintae Synodi vitiarint testibus Patribus cr)r nihilominus melior videtur esse illorum opinio & epicrisis, qui Ηonorium a sexta Synodo damnatum fuisse asserunt, non quod haeresin re ipsa tenuerit aut docuerit, uti satis ex allata ejusdem epistola ad Sergium patet, sed quod tam sancto munere suo non rite functus justo indulgentior fuerit non sine fidelium scandalo, & ambiguis loquendi formulis Monothelitarum errori plus aequo faventem se exhibuerit, nee licet gravissimis Sophronii literis admonitus, nascentem haeresin Apostolica auctoritate, ut decuisset, in cunis oppresserit.
Clarissime huic sententiae suffragatur Leo II. epistola ad Episcopos Hispaniae data, accusans illum, quod flammam baratisi dogmatis incipientem , non Aut debuit, extinxit, sed negligendo fovit. & epistola o My. xa. S x4. Synodi stat Uu 4
235쪽
Ia ad Imperatorem Constantinum : Ε elesiam Apostolica traditionis doctrina illustrare neglexit, fidemque immaculatam maculari permisit. Caetera Monothelita. rum secta cum auctolibus suis in hoc Concilio Constantinopolitano Oecumen, eo post octodecim actiones , & anni unius decursum solemni ritu damnata fuit, universo Patrum coetu acclamanter Omnes
ita credimus, hac es Mes Apostolorum, hic es fides Ratrum, hac es Mes Orthu-doxorum : Petrus in Agathone locutus es r& Constantino subicribenter Constantinus in Chriso Deo Rex ac imperator Roma norum legimus er eonsensimus.
S. IV. Controversa cum Graecis. CXII.
raecorum schismatis Seculo IX. exorti originem ac progrestionem exhibere licet, non item invenire finem. Graecos inquietae indolis homines, S ad res novas turbasque semper pronos immani fastu replevit Imperii Romani sedes Roma Byzantium translata et maiores animos ad
236쪽
Ηidit eiusdem imperii clivisio in Orientem& Occidentem. Hinc superbia inflati, Scimperatorum suorum potentia freti non cives modo Constantinopolitani . verum etiam Antistites sacri ac Patriarchae Roma Pontificis auctoritatem paullatim in-hingere, iugumque eXCUtere. tenta sunt. Quatuordecim vicibus ab Ecclesia Romana scissos & .ad eandem toties reve
lbs prodit Hosius s . Prima velut semina ja ta fuerunt sub duobus Leonibus,
Isiauro & Armeno Iconoctastis; nunquam tamen res in apertum schisma erupit, usque dum pertinacioris ambitus homo i tam illi ianuam aperuit. Photius is fuit, in quo cum natalium splendore ac eruditione profana ambitio, perfidia & crindelitas de palma certabant. Hic Bardat supremi in Aula Michaelis III. Imperatoris Satrapae machinis ad Sedem Patriarcha. lem Constantinopoli evectus est, per invidiam inde dejecto S. Ignatio, qui Bardae iram in se concitavit, dum eum ob incestam cum nuru consuetudinem fide. lium communione privavit, & a SS. Mysteriorum consortio repulit. Sed mutata brevi scena a Basilio Macedone Michae.
237쪽
lis successore Ignatius ab exilio revocatus pristinae sedi restituitur expulso inde Pho- tio, qui & ab Hadriano Il. Pontifice in
octava Synodo Oecumenica Constantinopoli coacia e Catholicorum coetu submintus est, atque a Basilio totaque Synodo damnatus tum ob seditionem, quam inqter Episcopos adversus Romanum Pontificem excitavit, tum ob audaciam, qua in eundem sententiam dicere non dubitavit. Ita sopitum credebatur incendium: sed fatis erepto Ignatio, & Basilio ab Ecclesia Romana multum postea alienato Photius denuo Imperatoris gratiam &Sedem Constantinopolitanam Occupat, fit matus in ea armatis Vix non precibus extorto consensu Joannis VIII. Papae, non praeVidentis, quam funestum id Ε clesiae toti futurum esset. Verum simu-
lationis ac perfidiae praemio diu frui non licuit Photio , utpote quem persipecta ipsius indole Leo IV. cognomento Philosophus, Basilii filius, dignitate pristina
exutum intra coenobii parietes conclusit; quo autem anno, quove mortiS genere
diri schismatis auctor extinctus sit, in certum est. Varia tunc helli hujus iacit sortuna r Photiana factio recrudescere coepit sub Sissinio Patriarcha, Vehementius adhuc sub Michaele Caerulario, qui ambia
238쪽
Historiea seu Controversae No. 67 I
ambitione stimulante eo vesaniae processit, ut insignia Summi Ponificis usurpare ac Oecumenici Patriarchae titulum arrogare
sibi ausus fuisse dicatur. Nihil equidem
Leo IX. Papa in hoc rerum articulo reliquum fecit ad concordiam utrinque renovandam scriptis epistolis, missisque ad Constantinum Imperatorem Legatis: sed hic vulpem indutus primum quidem paci favere visus est, mox tamen Caerularit desectionem calculo suo probavit. Maior spes affulsit post ducentorum fere amnorum turbas & vicissitudines, Imperium Orientis moderante Michaele Palaeologo,
S ad Ecclesiae clavum sedente Gregorio X. Hic enim Concilium Lugduni indi.
xit, quod inter Oecumenica decimum quartum erat, & Lugdunense secundum. In hoc coram summe consipicuo pluS- quam mille Patrum consessu Legati Imperatoris Michaelis Palaeologi, ac Metrapolitanorum tam suo, quam illorum nomiis ne schisma eiurarunt, publice professi Ec- , clesiae Romanae fidem, & primatum Papae agnosicentes addito etiam alio iuramento , quo nunquam posthac a Romanae Ecclesiae, obedientia recessuros se sancte polliceban tur. Ita plaudentibus universis, Deoque gratias siolemnes agoatibus finis impositus est Concilio, non item schismata.
239쪽
Equidem Michael Palaeologus fidem datam constanter tenuit, & orthodoxiam Romanam per totius vitae reliquae decursum pro sessus est, caeteris tamen Gra eis brevi ad ingenium di vomitum redeuntibus.
CXIII. Verum Eugenius IV. Papa post elapsoseentum & sexaginta sere annos denuo viam concordiae ineundae aperuit, dum dii luto graves ob caussas per decretum Romae a se editum Concilio Basileensi aliud Ferrariae indjxit pro stabilienda cum Graecis concordia, ubi in sessione tertia producti fuerunt articuli quinque praecipui, in suibus Ecclesia Graeca dissidebata Latinae primo, quod Spiritum S. a Patre Filioque procedere negaret. Secundo, quod Eucharistiae Sacramentum non in pane azymo, sed in solo fermentato confici posse diceret. Tertio, quod Purgatorium nullum esse teneret, quamvis non desint, qui putent, ignem duntaxat purgatorii negasse Graecos. Qua to, quod iustis aeternam felicitatem conferri, vel damnatis aeternum infligi supplicium ante diem iudicii abnueret. Quinto denique, quod Pontificem totius Ecclesiae Caput, Beati Petri Successarem, totius. que
240쪽
Historica seu controversae lac. 67s
que Ecclesiae Primatem esse fateri nollet. De his articulis acriter disputatum est per breves syllogismos, uti placebat
Graecis, prolixitudinem Latinorum a Cusantibus, hancque viam brevissimam Certissimamque qua veritas eruerCtur, amplecteiatibus: Seni autem ex Latinis, &totidem ex Graecis delecti fuerunt, uno cli sputationis thema proserente, respodi Uente altero, & interpretibus utrinque adhibitis. . Quum vero Ferrariam pesti lens lues invasisset, Synodus Florentiam est translata, ubi eadem capita uberius disicuti coeperunt. Maxime servehat controversia circa SpirItum sanctum, qui quod a solo Patre, non autem a Filio prin. Cedat, Graeci ut probarent, verba illa
Christi apud Joannem t) in medium
adduxerunt: Cum autem venerit Aroesi-rus , fuem ego mittam vobis a Patre,
Spiritum veritatis, qui a Patre procedit, ille testimoniumperhibebit de me. Quibus e verbis demonitrare se credebant Graeci, Spiritum sanctum a Filio non procedere, quoniam solum mentio fit, quod a Patre procedat, hocque ipsa Veritas Dei filius asserat. Verum Latini Patres his iptis Christi verbis usi sunt ad Graecos errinris sui convincendos. Aiebant enim,