장음표시 사용
71쪽
tium faJ scribere) irridere te, insectari acriter, refellere denique; contra laudare Noceistium decrevisset , quid erat, quod sibi ab
Nocetio metuendum esse crederet λ Et perges tamen , Dinelli, in rhetores roserre hominem res inventas non distribuentem , neque considerantem , sed quasi talis ludat , miscentem , atque jacientem , ut inde , non ea quam voluerit ipse , sed quam sors tulerit, exsistat oratio Θ Atque hujus rei illud
etiam esse argumentum potest , quod cum vereri se dicat, ne te emendans, atque castigans , offendat imprudens Nocetium , tam se parvi ab suis pendi confiteatur , ut iidem non solum ipsum non adversarium es periri, sed ne defensorem quidem velint. Nisi enim ita se res haberet, quemadmodum metueret, ne laederet, quem tueri, atque defendere aggrederetur Θ At non placuisset Nocetio epistolam tuam , quod Johannes Vincentius petebat , emendatiorem edi . Falsum omnino. Nihil enim tale Johannes Vincentius umquam petiit, qui nusquam vixit. Verumtamen detur si placet . Quid ΘΙdcircone tum primum , cum animum adscribendum appulit, videndum Lagomarsino etiam , atque etiam fuit, ne offendere d
72쪽
amicum , & sodalem suum P Hoc si ita est, quo demum stupore fatetur, vidisse se, antequam coepisset scribere , morem si Vincentio gessisset , nihil se suisse Nocetio allaturum faJ damni P At est dissicile , inquis , ut rhetor , quamlibet excellens , complecti omnia distincte , atque distribute possit. Quorsum isthuc Θ Num censes, ei, qui de re quacumque, quod non consideret, aut quod oppressus sit diuturnitate laboris ,
agere nonnumquam distincte non queat , turbare omnia semper , atque confundere licere Θ Quae autem , quantaque rerum ,
atque verborum ne quid de ceteris Lago- marsini scriptis dicam in isto est litterarum exemplo confusio Θ Jam vero quod Johanni
Vincentio mox confirmat , non prohibere se , quo minus consulat existimationi inimici sui, satisne tibi accurate, castigate , distincte dictum videtur Θ Ecque in enim christianum , dignum hoc nomine, Virum esse arbitraris posse , qui se cuiusquam ini
micum fbJ profiteatur P Quod si christianus
cum sit, teque non oderit, tuum se inimicum esse noluit dicere , cur dixitὸ Coges me ut illum ordine, distincte, sapienter dicere
73쪽
ut velle se , quae nolit dicat P Quid Pquod etsi nolens , mentiatur tamen P Placere sibi, laudareque se, ait, civem illum tuum, quod te adjuvare statuerit. Quis hoc credat PEine qui te maledictis deterrere conetur , ne scribas, placere , existimem , amicum
posse, tibi opem serentem , ut polite scribe re videare ρ Ejusdem est generis, quod addit: Johanni Vincentio editionem, quatri meditabatur , epistolae prioris tuae optare se quaestuosiorem posse 9 sore autem, sperare vix posse . Est enim utrumque falsissimum . Optare namque Probabilista editio .. nem alteram anti probabilistici operis Bibliopolis quaestuosam vix potestinon sperare autem quaestuosam , cum omnia prioris editionis exempla brevi Tino tempore divendita fuisse noverit , ne vix quidem potest . Haec nota sunt. Componi porro , ut inter se queant, quae paullo post adjungit, non video. Modo enim Johanni Vincentio, quod petit , concedere suae esse dignitatis negat , modo ait: ut qui legunt, quid in eo potissimum admirentur , he sciant, stuporem ne animi , an levitatem . Sexcenta a
serri possitnt hujusmodi. Quamobrem mihi sic videtur, ut in leprosi corpore , nisi
74쪽
DE G it AM M. quia uso. TRIcIs 2 4 sulcus ; ita in Lagomarsinianis litteris , at intingi a nemine quidquam, non confusum, aut Vanum posse.Mitto quae de Νocetii vultu amicis amabili , perfidis truci, atque terribili nugatur.Atque nunc primum intelligo esse istum quidem rhetorem non jam mente dicam, sed perversissimis oculis. Etenim si solis perfidis trux videtur Nocetii
vultus,homo prosecto reperietur nemo non
perfidus . Video quid arriseris ; sed tamen
sic se res habet. XII. Verum haec , ut dixi, atque alia , Dςstemiit perplura praetereo , quod ad grammaticae 3 gitque de Caia malim descendere . Itaque principio Johan---p nemVinccntium offendi,narrat,VocabuloCa' que voeathedratici , quod est in titulo epistolae is se quae legitur
prioris tuae . Nam Imolens id quidem com nelliani libri.
menticio illi Lucensi civi videri, & paullo etiam gloriosius ; sibi autem non videri . Attende quam afferat caussam dissensus sui. Quod Hispanis, inquit, Theologis licet, sese ut Cathedraticos vocent, si Theologiam publice in scholis profiteantur I cur Italo munus idem fungenti non liceatὸ Astii. te . Vafrum es , Dinelli, Ligurem Hisp num nactus, qui tueri te appellationibus, phrasibusque Hispanorum , si velit, queat.
75쪽
draticus appellere P Quid ipse P Quid Θ ne
gat se malle . Facete . Sed miror a cive tuo, qui te uni Cathedratici caussa reprehenderit ; non reprehendi etiam Lagomar sinum
Reverendum sese appellantem Patrem a . An Latinum hoc illi , Ω mm issum que est visum , Cathedratici vero nomen non item ΘRursum Ciceroniana ne , ut ceteras praetermittam , vox Cardinalis , quam Lagomarsinus interdum adhibuit , habenda estὸ Si autem non est, ut non est revera, cur ad istum Aristarchum sibi esse confugiendum Vincentius judicavit , ut emendandum ne, an re tinendum Cathedratici vocabulum esset, a D sequeretur P At dignitates novas , quas nefando quidem umquam latini veteres audiverant , latinis vocabulis ut explicare non
possumus, ita ne indicare quidem. Quasi vero inventi olim apud Romanos lacrint , qui e cathedra sacra Biblia, librosque Theologicos interpretarentur, quique non ca thedraticorum , sed alio quopiam Vocarentur latino nomine . Q d si fuisse Philosophos , qui in scholis docerent, quorum qu nominibus appellari eps oportere , qui sunt abs
76쪽
abs te Cathedratici appellati , dicat ; caveat , ne quos aliquando reperiat, qui conintinuo respondendum putent, eadem es cardinalibus imponenda nomina , quibus olim a Romanis vocari sacrorum ethnicorum Praesides consueverant. Sed est alterum in Inscriptione epistolae prioris tuae , quod J. Vincentius serendum non arbitreis tur . Negat enim in libelli titulo, qui epistolam unam contineat, poni abs te plurali numero episolae debuisse . Contra Lago- mar sinus Reverendus Pater scilicet, tuam agit tam acute , tamque subtiliter caussam, ut Vereatur , ne ab Johanne ipso intelligi non possit. Verum nutat extemplo. Urgeri namque se , ait, argumentis civis, & amici tui, qui metuit , ne quod tute Nocetio
exprobrasti J numquam sis facturus epistolarum scribendarum finem . Quum enim quot sint abs te epistolae scribendae non indices , veram semper esse defendes inscriptionem
libelli tui, etsi numquam cesses epistolas ad Nocetium scribere . Sed est id totum dissimile. Quis enim nesciat eos, qui plures epistolas scripserint, numquam quot scripserint, in titulis ponere fuisse se litosὸ An non haec est Epistolarum Tullianarum cum
in aliis plerisque omnibus , tum in oliveti
77쪽
4 8 EPI suo Lavostrema editione inscriptio Θ Murei Tullii Ciceronis Epipolae ad Familiares . Liber I. Quid Θ Si ut in ceteris fere omnibus , ita in Barthiana editione, haec sit Plinianarum
epistolarum inscriptio ὸ Cayi Plinii secundiuisotie: sequaturque deinceps hujusmodi titulus prioris libri ὸ Plinii fecundi episeolarum liber I. Age vero , usquamne indicavit Cicero quot demum epistolae volumine illo
Epistolarum Attici, quiasubfinis ut lib.
IX. ad Att. Ep.ro. scribit habebat, continerentur Θ Quod si Ciceroni volumen epistolarum Attici appellare licuit illud , quod non solum , quas ab Attico ipse acceperat, complecteretur , sed complecti etiam fortasse , quas accepturus deinceps erat, deberet et cur tibi, qui priorem epistolam dedisses, aliasque , quas paraveras, brevi editurus esses e, hac uti inscriptione non licuisset ξF. Vinoentii Muriae Disellii 'solae razque eam , quae prodiisset prior , fisolam L, eam vero , quae mox esset sequuta , 'solam i I. inscribere, postque VII. IV. . v Iuno verbo, tot demum publicare , , quot satis ad Nocetianum libellum confutandum essent Θ Nocetius autem , praeter levia illa , ac falsa , quae Veritatis vin-jicatas libro persequutus est, habe de se alia
78쪽
millia , quae Concinae opponat , jactans , quid affert , quod esse inscriptioni tuarum litterarum simile videatur P Ille namque o, cum numerandarum impo surarum, carum que Concinae attribuendarum s1ngulari, ut est abs te demonstratum , facultate praestet, si multa se alia in Concinae libris, quae a reprehendenda sint, reperisse clamet, eaque ab se excogitata recensere instituat, numquam faciet, si volet, scribendi finem . Nova enim semper comminiscetur . Η accde te jure dicere nemo poterit , ut qui non plura esse in libro Nocetii refellenda, scias, quam quae ille injuria adscripsit Concinae . Est autem horum , ut quisque intelligit, definitus numerus , quum infinitus sit Nocetii
commentorum . In infinito autem oram ultimi quisquam non modo non cernere , sed ne cogitare quidem potest . Quod statim adjungit Lagomarsinus: existimasse sertasse te episolas , quemadmodum litteras pluraliter dici Latine posse , non minus Lago mar- finianae sestivitatis argumentum est , quam candoris , & fidei. Et si enim ex epistola illa priore tua plane perspexerat, dici Latinoepi olas, ut litteras, nou posse, rem tamen illam, si falso jactasset, putavit , se tibi exhibiturum negotium. Leviora sunt quae
79쪽
De argument epit Mae Dinetistianae praefixo disputar, ostenditque inIuri a suisse ab Lag
de rimo miscet. Sed ea Iibens praetereo . Non enim quam tu erres, demonstrant ; sed quam sit ineptus Johannes Vincentius,quem
iste sui esse & similem , & amicum scribit.
XIII. Vide nunc quam acute de argumento epistolae tuae aut contrahendo , aut Omnino delendo disputet . Argumenta , in
quit , epifalarum vel nulla praerii debent ,
mel debent praesei brevissma a) . Scilicet
epistolarum argumenta corrector praesigit , non episuis . Sed quae tanta istius est levitas, ut cum fas tibi neget suisse, longum argumentum praefigere epistolae longae tuae, tum contra veterum & Graecorum, de Lativiorum consuetudinem longum ipse titulum, ac minime necessarium suae esse praefigendum arbitretur Θ An res tam varias , tam quo multas , quae tua epistola continentur , brevissimo arsumento indicari lectoribus defendet posse; notiosem autem suarum litterarum,nis inscriptione sane longa, insor- mari animo nullo modo posse ρ Deinde co-sere ne lectore4 volet tuos, ut si me in via, quae exempli caussa, de Tamburino dixisti, repetere constituerinε , tota νtuam epistolam rursum legant ρ Sublato autem , aut con Iracto ar Sumento , quod
80쪽
indicis loco sit ; quemadmodum cognoscere quisquam poterit, quo in capite dΡ . Tam burino loquare P Veaeum tamen quid multis est opus Θ Quod non hortatu modo , sed etiam rogatu virorum doctrina , & dignitate praestantissimorum secisti, id omnes abs te satis esse commode, satisque sapienter factum confitebuntur Quid enin grammaticum audiant , quem ita sua abuti
ratione cernant, ut cum argumentis, indices etiam , quos alphabeticos dicimus , qualesque fieri hoc tempore tanta Sc scriptorum diligentia ,& utilitate lectorum solent, e libris esse tollendos pugnet ὸ Nam si argumenta aut nulla i aut brevissima epistolis praefigenda sunt, quod apud veteres minime fuerint in usu; quid restat , obsecro , nisi , ut indices etiam , quos dixi, sunditus tollantur, propterea quod in antiquis codicibus aut brevissimos reperiamus , aut nullos ΘXIV. Sed perge . Miraberis singularem. Quaerit dein hominis eruditionem . Non probat, quod
scriptum abs te est pag. Iq. epistolae prio- usurpatu ima albxis tuae . Idque tibi , quin neges, aut recti- ' ψμ'fes non solum amici, sed pene obvii quique
