장음표시 사용
91쪽
vis tulerit Gracchos deseditione querentes PAn non est supra de Lago marsinianis salibus, quam sint atrociores injuriis demonstratum P Verum haec mittam . Redeo ad ea , quae etsi frigida sunt, ipse tamen ab se dicta esse putat facete . Igitur ad versus tuos notas apponit 3 atque hi sales , inquit , prosodiacisunt, hi grammatiaeales , hi Antoniani , hi ironicii hi infatuati , hi sublimati , hoc alumen . Quid malum i inquis , id est alamen ὸ Rogas λ Dictum Lagam arsinianum ridiculum de dictis
melioribus est. At negas te intelligere . Jam hoc noveram. Multarum linguarum
peritum hominem esse oportet, qui sibi esse perspecta istius viri non seria solum , sed etiam ridicula dicta velit - Alioqui homo
minime malus , tam argutus non esset ,
quam & est, & haberi vulgo solet. Sed quid multis te moror ὸ Quod obscurum esse putabat, id te, ut ludificaretur , ex η, quae Graeca littera privans est, lumen Latino verbo hybridam voeem composuit, alumen , quae non lumen, vel sine lumine , vςllumine carens significaret . Quam vellem equidem Longinus vivereti Jam ei de stilo frigido exempla quaerenti , non multum
92쪽
Iaborandum esset . Haberet enim , mihi crede , exemplorum in libellis Lago marsi
nianis thesaurum faJ . XVI. Sed de salibus , quos profodiacos
sublimatos , ironicos , infatuatos vocat, nihil attinet dicere . Grammaticales proponam , ut intelligas , quam multa utatur latina lingua. Retexere te pro retegere dixi si
se, idque sal esse grammaticale nugatur fbJ. Sed ne quid in se gravius me esse locutum
queratur , hoc dicam unum: sallitur . Nam ea tu ratione : peccata retexere nostra sc
scripsisti, qua Statius Theb. Sed memor Elusii regis noxasque retexens Tydeos fdJ , olim scripserat.
XVII. Verumtamen appellatum, ab . te fuisse sacramentum Eucharistiae, objicit, coeaam diuum feJ . Sed si Patres, atque Ecclesia universa id sacramentum & panem Angelorum , & Angelorum escam vocat, quid est quod idem tibi poetae fas non fuerit coenam appellare divumὸ An fas non esse christiano viro contendet, sanctos Angelos Divorum vocare nomine P Id si ita est ,
De retexere . Et da eoena divum voeabulis a
93쪽
mam, & mmum Hieron mum nominant, reprehendat, postque se ad te castigandum conserat vocabuli Divorum caussa . XVI. Longe esse atrocius crimen, jactat, quod admisisti in Baunium . Non enim eum impulisse sacerdotem, quod tu quidem scripsisti ; sed licere dixisse jacerdoti a culpa recenti, sententia in praxi tuta, ad Eveharistiae sacramentum accedere faJ . Τamen ne tam absurda desendet, ut eum , qui licere tibi, quod ipsi tibi libeat, a firmet; esse tibi auctorem neget, id ut agas , quod libeatὸ Ab eo autem, qui auctor tibi sit, idem ut agas , impelli te ad id ipsum agendum , dicere , poetae praesertim , quis Ve-tet Θ Non enim sohim qui vi quadam ad rem aliquam perficiendam inducuntur , sed
qui ratione etiam moventur , ii ad rem eamdem , ab co qui moveat, impelli Latine dicuntur. Ac Cicero in eo libro, qui de fenectute inscribitur : Nec mesolum ratio, inquit , ae disputatio impulit, ut ita erederem fbJ . Et in tertio de Finibus : Natura impellimur, ut prodesse velimus quamplurimis di
94쪽
rimis , imprimisque docendo, rationibusque prudentiae tradendis a). Practermitto cetera, quae sane plurima stat, ne sina longior. At Paschalem, inquit, es imitatus . Numquam ego hominem minus sibi constantem ,
quam istum , vidi. Utox permisso . Quid ΘEstne quidquam a Paschali falso attributum Baianio P Non est. Nam ille Baunii verba descripsit, quod ne Lago marsinus bo quidem inficiatur , diligentissime. Quid est
igitur causiae, quamobrem te vehimenter objurget, quod assensus Paschali fuerisΘSed aegre fert homo , quod Paschalis propelliscerdotes a culpa recentes , Baunii sententia , ad Eucharistiae sacramentum scribat . Os hominis i Quoties dicendum est ΘAb eo ne non propelli sacer date iam a culpa rem centem ad sacrificandum statuet, a quo a diat dici: fas esse ei sacerdoti ad sacrificandum accedere P Quid est , obsecro , nisi hoc cavillari est Θ Atque est haec aliquorum consuetudo , ut lectores in fraudem impulsuri , arrepta plerumque vocul a , qu
adversarius utatur , res certas, dique te statas implicando pervertere conentur . Ve Tum , Quae continuo addat , consideret u S.
95쪽
PUchalem, inquit faJ , 9 ego legi, atque
ita legi, ut quae in eo legerim , probe memia nerim . Non hercle assentior . Nam qui non meminit , quae saepe , ac multum in operibus Ciceronis legit , quo tandem mo- do recordabitur eorum , quae legerit semel in Paschalis epistolisὸ Nisi forte eorum me inminerit , quae ipsi vehementer displiceant , quod vera sint , vulnusque proinde altius
instigant. ) Sic ut vestra legens, Iingulis prope pagellis , quae Ioletis ab eo sumta in
nos congerere maledicta, memoria repetens recognoscam. Falsa omnia . Nam neque nostra legit , neque , si legeret , quidquam nos a Paschali accepisse , intelligeret, nec
vero umquam maledictis nos fixisse quemquam ostenderet. Jam vetus haec istorum accusatio est , multis a Concina primum, tum a Patuetetio depulsa, quibus nec responsum hactenus a Probabilistis est,& respondebitur recte , atque vere numquam . Non enim inani loquacitate , quod eorum quidam antehac fecerunt , sed adductis verbis Paluzaii , Concinae , reliquorumque a Dominicanorum , iisque comparatis cum
Paschalis locis , demonstrandum est, nihil eos sere in Probabilistas non ex illo acceptum 60 Lagam. Hac pag. 1.
96쪽
tum attulisse . Neque vero ii paucis illis exemplis, locisque , quos irrisit Paschalis , egebant , ut se desenderent ; cum tanta sit copia absurdarum , monstrosarum opi, nionum in Probabilistarum libris , ut qui eas omnes recensere instituat , naeis numquam faciat scribendi finem . Quod
di perspicuum per sese est , & pluribus est
declaratum a Concina in iis epistolis, quas haud ante multo, quam decessisset, ad Nocetium dederat. At te unum saltem mutua tum nonnihil fuisse a Paschali , dicet. Patiar . Quid Θ Τe ne igitur unum veXans: stra legens , non tua legens debuit scribere λIntelligo equidem quam rem agat. Sed caveat , ne quae jacit maledicta , in ipsua , omnia , inque ipsius redundent caput. Persequamur cetera . Legi inquit , Θ ego δε- schalem , nam trivisse me , non pinsum di
cere jam hoc facile credo qui solitus sum
alios quosdam auctores, a quibus bene dicendi ars , non maledicendi ratio discitur. Id vero est, quod inducere in animum nequeo, hii credam. Quinam illi sunt auctores quaeso . Persius opinor , aut Juvenalis, R qu artem illam bene dicendi didicit, te ut in fornice natum scriberet . Quamquam ista scribens meminisse debuerat,neque Gi annOE a ni
97쪽
68 Eν Is T LAni se, neque te Sania licii esse similenita, . Atque illam sane bene dicenti artem experiundo Lazzarinius , Lainius, Corsinius , Mi gnonius , ut supra ostendi, cognorunt.
Tantane confidentia esse arbitraris aliquem posse , ut cum tam mordax sit, se tamen
bene dicendi artem & didicisse , & colere audacter clamet P Quod si de se agens factata , quae numquam sunt, facta praedicat, ecquid veri de injuriis, quas sibi, Societatique illatas fingit, disserens loquetur Pergit porro:
Euid ergo dicam Psi quando te cii tui miles
satis digna animadversone collare voluero . Cave tibi , Dinelli. Quam metuo, ne iste scuticam adhibeati Nam ut castigare te stilique similes grammatistes alia ratione queat, non video . Sed audi quid dicat.
Me dicam , inquit , Passchalis haeretiei hominis a mobis lecti quid Θ ipse non legit Θ An non se legisse paullo ante diXerat Θ Quid molestus e Dixerat . Sed ita est homo , ut eorum quae dixerit, facile obliviscatur atque triti Quidni triti Θ An non esse liquet, quae ille de eafuistis est persequutus, verissima ) in Catholicos , ac pios homines maledicta, contumelias, sarcasmos, denique calumnias mos Paschalis lectione lyta vestra , trituraque didicisse. Si vera de s
98쪽
Paschali praedicat, credo equide in ipsum non legisse modo, sed trivisse etiam Paschalis librum . Tam enim uti sarcasmis Sec. didicit, ut quos legi suorum probabilistarum cete is ros superasse videatur . Quare de auctoriis bus actum puto, a quibus didicerat tibi de dicere , & precari bene . Sed quaenam tanis dem est eorum, quos Concina , quos Paschalis , quos tu ipse refellis, doctrina , & pietas e Peccatvm ne philosophicum λ an fulseriminis i uitio an amphibologiarum usus an probabilismus, cujus caussa & Medico,Judicique , quod minus sit veri simile consectari;&Mahumetano in sua superstitione, quam
probabilem arbitretur, ad extremam usque aegritudinem manere liceat an tot monstra atque portenta opinionum , quae a Pontificibus Maximis Alexandro VII. Innocentioque XI. damnata sunt ξ Nam hasce vos opiniones refellere video3pietatem autem cujusquam , aliudque doctrinae genus, non item . Murram inde Paschalem vocat. Cumque in
illa ipsa , inquit, ab illo scurra, convicia intore jactata, vel certisimis argumentis a viris gravisimit, atque doctisimis eenties
refutata conciderint, vel diuturnitate ipsi temporis obsoleverint. Negabunt hoc postremum typographi . Nam hi cum continen
99쪽
o E Is TOLA ter novas ejus libelli editiones curent, satis Ostendunt, nondum ea, quae idem continet, obsolevisse. Erimi praeterea , qui non probent, quae de scurra blaterat. Sapientis enim , non scurrae esse desendent, res ineptas , inanes , absurdas ridendo contemnere . At a viris gravissimis. Quos mihi gravissimos viros commemorat Θ Decam Pium ne , an Danielem , qui onus sibi liberandorum cinvisarum ab invidia susceperunt Θ Utrumque dicet. Quam candidera, ipse viderit, at errans certe suo more dicet. Nam ambo contra Paschalem sic egerunt, ut cum usi levissimis conjecturis , Verborumque inanissimis circuitionibus fuerint, quae sunt a Paschali scripta , non resutarint quidem , sed confirmaverint. Clara, perspicua, notissima loquor, quae obscurari nulla tergiversatione, nullisque Lagomarsinianis nugis possint. Scio tamen, quid queat opponere . Notatas, rejectasque ab Sede Apostolica Paschalis epistolas fuisse dicet. Fateor . Sed vexati ab eo systematis Thomistarum de gratia, non vero descriptarum propositionum casuisticarum caussa . Nam sunt hae quidem propositiones ab eo descriptae modo unam , alteramve demas in
credibili fide , ac diligentia. Quod si quid-
100쪽
DE GRAMM. Quinis D. TRICIS. 72 quam commemoratione proseriptionis earum epistolarum proficere sc sperat posse, meminerit notatos perinde , rejectosque Decam pii, & Danielis ea de re libellos fuisse , quos tam en scriptores doctissimos, quorumque argumenta gravissima confidenter vocat. Atque hoc etiam animadvertas vo
Io , Probabilistas, qui invehi vehementer in eos soleant , quorum liber aliquis damnatus commemoretur , quo in libro agi de ipsorum erratis norint, non modo auctores
suos , sed opera etiam illorum suspicere , praedicare, atque ad legendum proponeret consuesse , etsi esse illa Apostolicae Sed is decreto confixa constet. Ita Danielis, Decampii , quodque longe est gravius , Guimenti libros laudant , describunt, nec Vero a quinquam in erroris suspicionem vocari ferunt. Qua de re cum sit abs te in tuis epistolis disputatum, plura non dicam . Hoc dicam perbreve . Fuerit Paschalis haereticus , fuerit haeresiarcha, fuerit etiam, si placer, atheus.
Quid ρ an qui ejusmodi est, nihil dicere sveri, scribereque potest Θ Quod si potest, quid obstat , quin vera dicenti assentiare PNon enim ejus erroribus assentiris , sed veris rebus , quas aliquando saltem proponit, atque tuetur. Nam haeretica, si qu4 habet,
