Archiepiscopatus Beneventani necnon archiepiscopatuum, episcopatuum inferiorumque regni Neapolitani beneficiorum libertas vindicata aduersus Argumenta anonymi recentioris auctore sæculari presbytero

발행: 1738년

분량: 300페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

221쪽

rs Libertas Archiep. Bene v. oe. Vindicata . is no desectui negligentiaeque subjici minime debet ci).

Verum haec responsio principium manifeste petit & Facti quaestionem ad Juris quaestionem revocat. Praeterea eam Placiti omissionem non Ministrorum Regiorum negligentiae , sed Iuris desectui adscribendam esse contendimus : nam si Ius hujusnodi Regii Administri quoquo modo agnovissent in Principe , non est smille vero tanta eos , ac tam longa somnolentia fuisse captos, ut nunquam eidem asserendo invigilaverint. Reponit II. Regii Placiti desectum quoad Beneventi Archiepiscopatum tribuendum esse assiduae vigilantiae & tertiae Romanae Curiae is Quae, inquit, ipsum Placitum non ju- stum & legitimum , sed usurpatum, aut saltem toleratum M cum reputet, curam omnem & ingenium adhibet, ut literae, , Apostolicae , Placito non petito, executioni tradantur sa) . At secunda haec non minus est sutilis, quam prima responsio. Etenim, si ipsi Anonymo fides, Regii Administri certis saltem temporibus in id omni cura ac vigilantia incubuere , ne ullae Apostolicae literae , eae prasertim quae Beneficiorum distributionem respiciunt, in Regno sine Regio Placito executioni demandarentur: si quidem allerit ejusdem Placiti praxim esse in Regno perantiquam & inconcussam s); sub Re

gibus Andegavensibus S: Aragoniis sue) suisse ad amussim

observatam , sub Pio V. stetisse immotam 6) ; ac demum in publicis Regellis extare sermulas ipsiusia et Regii Placiti concessi Episcopis ) . Jam haec aut salsa sunt , aut vera . Dextrum Solis latus , laevum impiacaIa Gambris ob det. 'Nam si salsa , & sane falsa esse ostendimus praeter ultimum,

quod postremorum temporum acerbitas tulit quomodo probent neces statem Regii Placiti in Beneventano Archipraesule, cum eam nequidem probent in aliquo ex Regni Episcopis &Archiepiscopis ὶ Si vera sunt, cur unum saltem non profertur exemplum Regii Placiti concessi alicui ex Beneventanis Praesulibus i Num Neapolitana Curiae vigilantiam Curiae Romanae vigilantiae oppositam , ac certe non imparem semper effugere,

222쪽

seu eludere potuerunt illae Apostolicae literae , quibus sui Beneventano Gregi Pastores praefecti sunt Locus hic esset opportunus exscribendi ea , quae de amplis Beneventanae Metropoleos limitibus, nec non de plurimis jurisdictionis capitibus ad Beneventanos Antistites pertinentibus scribit Anonymus , ubi id e re sua esse arbitratur si . Deinde ex ipsis adversus ipsum , paucis immutatis, hoc serna pacto possemus orationem convertere e ergone tales & tanti Praesules, qui tantam ac adeo amplam in quinque Regni Provinciis jurisdietionem hucusque administrarunt, Regnum ingredi , in eoque eamdem jurisdictionem exercere sne Regio Placito a Regiis Administris permissi sunt , atque ibidem recepti fuerunt, quicumque illi suerint, inconsulto Principe,

cujus domum se contulerunt tantum potestatis exercendi causa & auctoritatis sa) Z Lavellanus, Vestensis, aliique Episto-pi, qui potestatem suam extra unius urbis angustias vix exerunt, Regio Placito subjecti memorantur 3 . Siccine igitur Regii Administri, qui in subdendis Regio Placito hisce angustioris jurisdictionis Episcopis Romanae Curiae illud avertere

satagentis solertiam vicerunt, semper passi sunt ita se vinci ab ejusdem Curiae vigilantia, ut Beneventanum amplissimae potestatis Antistitem ipsi Placito nunquam subdere potuerint Praeterea anno II6O., quo tempore Alcatae Dux Neapolitano Regno praeerat, ad Beneventanam Sedem Cardinalis Sabellus Romanus suit evectus sq) ; nec tamen hunc legimus ab eodem Prorege, quem veluti acerrimum Regii Placiti progu- gnatorem laudat Anonymus, ipsimet Placito fuisse subjectum. Insuper impedire sacros Praesules, ne suarum Ecclesarum posisessionem adeant, eorum bona dare sequestro & alia hujusmodi, ab Anonymo remedia oeconomica nuncupantur , quibus Regii Placiti petitio perurgeri consueverit. Eccur ergo ad haec remedia nusquam ventum est adversus Archiepiscopos Beneventanos, qui nulla habita ratione ejusdem Placiti, illam Ecclesam & adierunt hactenus & rexerunt Haec omnia, quae adversus secundam Anonymi responsio B b a nem

223쪽

rsσ Libertas Archiep. Benev. oe. Vindicata .

nem diximus, satis superque demonstrant non vigilantiae Curiae Romanae , sed desectui Juris in Rege Neapolis esse tribuendum , quod nullum Regii Placiti concessi Beneventanis Archiepiscopis extet exemplum: neque enim credibile est a Regiis Administris ejus Juris reparationem perpetuo sui geneglectam , si illud in Rege aliquando fuisset agnitum . Nondum tamen quiescit Anonymus, sed celebri facto

comprobare contendit Romanae Curiae solertiam in declinando juxta temporum opportunitatem Placito Regio, ac in mittendis ad Episcopales Regni Sedes Praesulibus, iis etiam , qui ob laesiae Regiae jurisdictionis crimen a Regno exulant. Narrat itaque is Caputaquensem Epistopum justis de causis e Regno

M extorrem, ab Urbano VIII., qui ut erga strenuos Ecclesia- , , sticae jurisdictionis defensores se remuneratorem praeberet, se Cardinalitia illum dignitate auxerat , in idem Regnum ille mis Ium , ut Barensis Archiepistopatus , quo pariter ,, suerat cumulatus, possessonem caperet: quod & e votori accidisset, inquit, nisi Pro rex suisset opportune praemoniis tus; qui eo facto admodum se contemptum indignans ad - , , ventanti Cardinali Archiepiscopo , loco capiendae pol se GD sionis , triremem parari jussi, ut ea hic exceptus Romam , illico remearet, Regnum non amplius invisurus si) . Vides statim , Lector, hoc sadio comprobari non minorem esse vigilantiam Curiae Neapolitanae in observando , qui innam , quomodo & quando in Regnum mittantur Antistites , quam Curiae Romanae sit in mittendis eo Praesulibus, qui, Regio Placito non petito, illarum Ecclesiarum regimen suscipiant . Cur igitur narrato exemplo quid limite nunquam gestum legitur in aliquem ex Beneventi Archiepiscopis Z Cur nemo ex his e Regno expulsus est, quamvis omnes sine ullo Regio exequendi Concella ejus Ecesesae regimen inierint, nec desuerint inter ipsos , qui Ecclesiae jura adversus praetexentes Regiae jurisdictionis defensionem acerrime propugnarint Quare de exercita semper ab iisdem in Regno amplissima jurisdictione nunquam mota fuit hae enus quaestio Id sane argumento est vel ipsi Neapolitanae Curiae fuisse hucusque per

224쪽

Pars II. Articulus XVI. Is

suasum , praxi Regii Placiti haudquaquam subjici Beneventanos Antistites.

Quia tamen Episcopo Caputaquens Hic, cujus nomen supprimitur , fuit Franciscus Maria Brancatius vir aeque doctus ac pius laesae Regiae jurisdictionis crimen imponit Anonymus, sed i seriem breviter accipe , prout illud narrat Historicus ipsi

Anonymo minime suspectus, nimirum Iannonius . Guberna tori Salae , quod oppidum est Caputaquens s Dioecesis , cum Presbyteri quidam mortem intulissent, praediistus Episcopus , causa cognita , ex iis aliquot ad triremes damnavit . Uerum Pro rex ejusmodi poenam sceleri imparem esse ratus, Hispanorum militum Centuriam Scalam immisit, qui ibidem hospitio usi pro libito oppidanos ipsbs cum laicos , tum Presbyteros indiscriminatim male habuerunt. Id cum Episcopus, latis in mali audiores Ecclesiasticis censuris, aegre se ferre prodidisset, ejus germanus frater in carcerem idcirco detrusius & ipsemet suit e Regno exulare coactus si) . Hoc itaque est laesae Regiae jurisdictionis crimen Brancatio impositum , videlicet quod ipse Regiorum Ministrorum sacrilegium , & in Presbyteros vel satis punitos, vel innocentes se vitiam poenis Ecclesiasticis ultus fuerit. Anne Regiae jurisdictioni hoc quoque dandum , ut in Sacerdotes etiam innocuos impune seviat λCaeterum si erimini laesae Regiae jurisdictionis , & non potius summae laudi vertendum si Episcopis, quod ipsi Ecclesiasticam Libertatem strenue propugnent, hoc idem crimen imputandum erit, ut alios sileam, Sanctis Anselmo & Thomae Cantuariens bus , qui Angliae Regibus Regiorum jurium de-

sentionem obtendentibus, revera tamen Ecclesiae Iura usu pantibus, primus quidem usque ad bonorum direptionem Scexilium , secundus vero etiam usque ad sanguinem , invictis. animis restiterunt. Improbandi quoque erunt Romani Pontifices , qui eosdem inclytos Praesules , & in defendendis Ecclesiae Iuribus interritos non quidem sacra Purpura , sed summis laudibus adhuc viventes exornarunt, & post mortem in

Sanctorum album retulerunt. QUIssAPIENI, ET INTELLI

225쪽

Hle advertere juvat quod non solum Ferdinandus Ughellus , ubi de Epistopis Caputaquensibus & Archiepiscopis Barensibus si), sed etiam Joannes Palatius, ubi de Cardinalibus ab Urbano VIII. creatis a), silet omnino de Brancatio ad

Barensem Archiepiscopatum promoto , nec non de eodem triremi excepto , ac Romam remisio ζ quae omnia eum ab Anonymo, nullius indicato Scriptoris testimonio, reserantur , si vera nihilominus sunt, de eisdem silentium saltem esse dicas praeter Palatii morem , qui caeteroquin in hujusmodi narrationibus adornandis genio plus aequo indulgere consuevit. Redeo ad Anonymum , qui ex praemissa narratione inseri , , Perspicuum esse , Romanam Curiam effecturam , si pose,, set, ne Placitum peterent non tantum Beneventani, sed , , caeteri omnes Regni Antistites , cum illud usurpatum aut , , saltem toleratum , non vero justum & legitimum agno- ,, stat , ac per consequens mirum non esse , si reperiantur, , Ecclesarum , Beneventanae praesertina, cujus Sedes in di- , , tione Romana collocatur) sine Regio Placito initae posse G,, sones; non enim fieri posse , ut statim occurratur eventio, bus , ac ut semper, prompteque impediantur subitae istius, , , modi aggressiones , quas veluti in insidiis assidue excubans,, Curia Romana molitur. Hujus autem rei non deesse infidi, nita propemodum exempla cum antiqua , tum recenti Ora

,, etiam , pluribus minime obstantibus literis , quibus Regia ,, Majestas suis Administris assiduam atque attentam in ne- ,, gotio Placiti vigilantiam enixius praecepit. Unde qui , ,, sorte deest exemplum Placiti concessi Beneventano A b, chiepiscopo , non idcirco inferri hunc ab illa indeclinabili ,, lege esse exemptum. In ejusmodi casibus non esse spe--, ctandum Luid Romaefactum es, uam ρuid fieri debeat iniciat ,, sapienter monet Proculus in Leg. I a. D. deius. Prae

Agendat hic primum Anonymo gratiae quod tam ingenue fateatur plures fuisse hactenus captas & adhuc in dies capi in Regno sine Regio Placito Ecclesiarum possessiones. Ex hoc enim

226쪽

Purs II. Articulus XVI. Issenim ipsus testimonio denuo aperte constat neque inconcus iam , neque indubiam esse Placiti praxim , quam veluti potis simum pro se in praesenti controversa argumentum alibi nobis objecit. Deinde meritone, an immerito Romana Curi agnoscat Placitum ipsum veluti usurpatum aut saltem toleratum , non vero tanquam justum & legitimum , judicium sit penes Lectorem, qui ea omnia perpenderit, quae adversus idem Placitum sese disiputavimus : ex quibus etiam apparet, quandocumque actum est aut agitur de excutiendo Placiti jugo a Regni Praesulibus, & presertim a Beneventanis Archiepiscopis, id semper Romae factum esse ac in dies fieri,

quod fieri debuit & debet; ideoque pro nobis stare contra nos perperam allatum sapientissimum Proculi Monitum . Denique quod quam plurimae Ecclesiarum possessiones sine Regio Placito cum priscis , tum nostris temporibus initae, ipsona et Anonymo teste, reperiantur e cum publici harumce

possessionum Actus facile praevideri a Regiis Administris , nec eos latere ita facile potuerint ; iam id non incuriae & negligentiae, sed pietati potius & justitiae eorum Administrorum adscribi debet, qui propriae conscientiae considentes, suam literis Apostolicis intactam reliquerunt Libertatem , quam ii sedem literis alii aliis temporibus Regii Administri pietatem &justitiam minus colentes adimere non sunt veriti, nec veren

tur . Verum in ejusmodi casibus nobis illud usurpare pleno

iure licet, non esse spectandum Luid Neapoli factum en, quam quid fleri debeat.

Confutantur caetera , quae in contrarium identidemas A non mo adducuntur. RE ponit III. A non Smus D Eo tempore , & me diu. turno , quo Beneventi dominium & postario penes,, Aiphon sum I. & Ferdinandum Ι. ejus successorem fuit, adis illius civitatis Archiepiscopatum Astorgium Agnensem , Scri post hunc dacobum de Ratta suisse evectum, ut legitur apud

227쪽

,, Ughellum: fortassis Placitum Regium nequidem reperiri ,, pro his Archiepiscopis expeditum , quantumvis superius, , ostensum sit , quantum fuerit in istiusnodi negotio horum, , Principum studium , immo a Ferdinando de hac re Prag- ,, Maticum siti se promulgatam : neque potuisse tunc esse prae , , textui locim qu ad Beneventum a Papa possideretur; non ,, igitur jus concedendi Placiti a Principe auferri , ex eo ,, quod nullum Placiti concessi documentum afferri pos-

Verumtamen neque haec objectio quicquam detrahit peculiari rationi , qua Beneventanam Eccletiam a servitute Regii Placiti immunem defendimus . Nam quod non reperiatur Placitum duobus paedictis Archiepiscopis concessum ita cauta

nostrae favet, ut si reperiretur , non noceret. Si enim non

reperitur , id argumento est , a pra fatis Regibus Alphonso &Ferdinando , cateroquin , ut ait Anonymus , is Placiti nego tio admodum studioiis , jus ejusdem Placiti in Beneventanos Praesules ne quidem fuisse usurpatum eo tempore , quo Bene ventum ipsorum dominatui suberat. Si autem reperiretur Placitum tunc temporis pro memoratis Archiepiscopis expeditum , quid inde Z Nos modo defendimus nullum extare exemplum Placiti concessi Beneventanis Metropolitis eo tempore , quo civitas illa Sedis Apostolicae dominio paruit , sicut

nunc paret; adeo ut hoc idcin dominium in causa sit , cur Neapolitani Reges , eorumque Magistratus Beneventanos Antistites Regio nunquam Placito subjicere pertentarint. Quid autem sentiendum sit de Alphons & Ferdinandi studio ac de hujus Progmasica in re Placiti , alibi diximus a .

Quia tamen Anonymus penes modo dictos Reges diuturnum Beneventi dominium & possessionem fuisse ait, non graveris , Lector , audire odericum Raynaldum compendio narrantem , qua ratione Alphonsius I. illius urbis dominium Occupaverit , retinuerit , ac tandem Ferdinandus I. dimiserit. ,, Veritus , inquit , Ferdinandus , ne Pium II. , retento,di Benevento , a se ablienaret , cujus gratia in solio Neapoli- ,, tano stabat , resque suas affligeret , eam urbem , quam Almphon

228쪽

Pars II. Articulus XVII. Io I

is phonsus flagitio jam ante occuparat , ac dein pactione in ,, Praefecturam extorserat, restituit si) . Reponit IV. Anonymus hoc pacto : Quicquid sit, sue -

, , rit necne retroactis temporibus praestitum Placitum Be- , , neventanis Praesulibus; quae res adhuc incerta est , quia ,, ejus diligentius inquirendae nec commodum hucusque, nec ,, tempus suppetiit; casus praesens exposcit, ut executioni, , demandentur Regiae de necessitate Placiti novissime editae, , jussiones , longe quam hactenus urgentiores, sicut unicui- , , que in secundo Uolumine Gratiarum & Privilegiorum Re- ,, gni observare libet. Ad Ecclesiam vero Beneventanam

,, quod attinet , hic primus casus est , qui post praedictas ju G, , siones , seu concessa Regnicolis privilegia contingit; jure,, ideo meritoque civitas, Regnum, ac rei Beneficiariae prae- ,, sectus Magistratus Neapolis urgent modo, ac ardentioribus,, quam hactenus Regiae Majestati porrectis precibus expe- , , tunt , ut justiones illae, seu privilegia exactam habeant ,, executionem etiam respectu Beneventani Archiepiseopa- ,, tus , interposito videlicet, sicuti par est, decreto , quo hic D non minus , quam caeteri Regni Archiepiscopatus iisdem ,, jussionibus seu privilegiis declaretur inclusus , cum id ne- ,, dum vergat in Regiorum subditorum commodum, sed ,, etiam in majorem Regalium jurium, ac supremarum praee ,, minentiarum firmitatem a . Ex tota hac objectione clare liquet Anonymum in una Regii Placiti lege novissime edita omne tandem suae causae praesidium collocare , necnon in Decreto Regio, quo Archiepiseopatus BeneVentanus ea lege comprehensus declaretur, non alia certe ratione, nisi qua Regia Majestas dicat: se vola ,sic jubeo ; ADt pro ratione voluntas . Sed propter hoc ipse in , si res bene perpendatur, corruit Objectio . Siquidem tantum abest, ut velit aut debeat Regia Majestas, quod declarationem hujusnodi ne edere quidem ullatenus posis it . Cum enim ex una parte Regiae literae non ad Placiti necessitatem extendendam, sed tantum ad eam

229쪽

ao a Lisertas Arehiep. Bene . oe. Vindicata

magis, ut ipsemet Anonymus testatur i , stabiliendam novissime editae sint; nee possit mapis stabiliri quod nondum stabilitum est: cum ex parte altera ejusidem Placiti necessitatem quoad Archiepiscopatum Beneventanum suisse aliquando inductam & multo minus stabilitam, nullum exemplum com probet : inde manifeste sequitur non posse declarari, quod eum etiam Archiepiscopatum illae literat sive Regiae jussiones

complectantur.

Quod autem additur, istiusmodi nimirum declarationem subditorum commodis & majori Regiorum jurium ac supremarum praee minentiarum firmitati profuturam, nimis probat; nam quidni etiam majori eorumdem jurium firmitati & subditorum utilitati proficiat, si reliqui Romanae ditionis Archiepiscopatus eadem lege comprehensi declarentur Verum non eae , quae solo Principum arbitrio & corruptis Ministrorum consiliis , sed quae justitia & aequitate Leges ac Legum declarationes nituntur, subditorum utilitatibus ac supremorum jurium firmitati prosunt: Voluntar enim Regum, ut Sapiens

monet, labia jusa; σ-jusicia firmarur stium sa), eademque

Populorum commodis consulitur. Qua imprimis virtute instructus Caesaris animus & iniquas Neapolitanorum preces praedicta in declarationem petentium, & An Onymi sucatam isdem precibus aequitatem conciliare adnitentis artificium

elusit, dum Ilimo Praesuli de A uria , postea Cardinali Emo , jurisdictionem Ecclesiasticam, Regio Placito non petito, in tota sua Metropoli libere exercenti nihil molestiae intulit, aut inferri permisit.

ARTICULUS XVIII.

Ohimum Anonomi effugium praecludiιur. AD postremum Anonymi effugium tandem aliquando devenimus :,, Uerum , inquit, si Romana Curia adhuc di, persistat in sententia subducendi a Regii Placiti necessitatea, Archiepiscopatum Beneventanum , de hoc non erit admodum

230쪽

Pars II. Articulus XVIII. ao 3

,, dum dolendum ; nam in ejusmodi casu id illa efficiet, ut ,, per ejus urbis Archiepiscopos idem Placitum a Collatera li,, Consilio: necessario petendum sit in unoquoque jurisdictio-

,, nis actu , quem extra moenia & fines Beneventanae civita- , , tis, nedum in Dioecesibus sibi ipsis contributis , sed etiam, , in Dioecesi propria exercere & executioni mandare ve- ,, lint. Si se extraneos Archipraesules & minime dependentes,, haberi volunt , habeantur; at in hoc casu non credimus eos ,, usque adeo praesumpturos, ut pluris quam Romanum Pon- , , tificem , se faciendos arbitrentur, cujus si quaecumque lite- , , rae Roma in Regnum perlatae executioni mandari nequeunt, ,, nisi prius Regio Placito muniantur, tanto minus decreta ,, quaevis, mandata, aliaeque Beneventani Archipraesulis pro- ,, visiones sine praevio eodem Placito executionem obtinere,, poterunt in quinque illis Regni Provinciis , ex quibus,, ipsius Metropolis consurgit. Quod si reliqui Regni Epi- , , scopi & Archiepiscopi ideo Regio exequendi permissu non ,, indigent in singulis, quos exercent, jurisdictionis actibus,

,, quia cum illum Bullis ipsorum institutionis inseriptum ac- ,, ceperint , concessus pariter intelligitur quibuscumque illis ,, actibus , qui eam consequuntur dignitatem , cujus possessio- ,, nem praevio Placito adepti sunt; aequum sane est Beneven ,, tanorum Antistitum unicum hoc praevium Placitum re ,, spuentium decreta quaelibet, ac mandata eidem Placito,, subjici , quemadmodum subjiciuntur illa , quae a Papa in ,, Regnum mittuntur, si ea velint executioni tradi in quinque , , ante dictis Regni Provinciis. Quapropter si praecipiatur ,, Praesidibus, Gubernatoribus, cunctisque Magistratibus ci- ,, vitatum ac Oppidorum ad Dioeceses in eisdem quinque s,, Provinciis sitas pertinentium, ne qua decreta, Beneficio- ,, rum distributiones, edicta , mandata, aut cujuscumque ge- ,, neris provisiones, quae ab Archiepiscopo Beneventano ex- , pedientur, exequantur ipsi, aut executioni tradi permit- ,, tant , nisi prius Regium illis Placitum concessum suerit, in ,, tuto erunt non minus Regiae praeeminentiae ac suprema

,, Regiae Majestatis jura, quam jura indigenarum ipsim et ., Majestati subjectorum, & favores illi seu Gratiae , quas

SEARCH

MENU NAVIGATION