Archiepiscopatus Beneventani necnon archiepiscopatuum, episcopatuum inferiorumque regni Neapolitani beneficiorum libertas vindicata aduersus Argumenta anonymi recentioris auctore sæculari presbytero

발행: 1738년

분량: 300페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

191쪽

liendam, ut ait, in Regno Neapolis Regii Placiti necessitatem exaratas. At istiusmodi principium, quod pro omnibus summis Principibus aeque militat, & quod proinde, si verum esset,

evinceret universalem ac uniformem esse debere in cunctis .

Christianis ditionibus Placiti praxim, ipsa ejusdem Placiti pra-

xis, quae nec universalis nec uni sermis est, falsum esse &inane satis aperte demonstrat. Ne autem ab aliis actum agamus, patiatur hic benignus Lector se remitti ad Reflexiones supra Scripturam Taurinensem. Profecto cernet ibi si) Placiti abusum ubique non obtinere, & in iis regionibus, in quibus obtinet, non esse uni- rmem , nihilque commune habere cum Regio Placito, quod propugnat Anonymus; sed Apostolicas literas in Catholica Regna delatas , qua omnes , qua plerasque, qua saltem aliquas executioni mandari sine ullo Principum, seu secularium Magistratuum Placito. Anne idcirco Regum jura, & praee-nainentiae , anne Regnorum , ac regionum leges , mores, primvilegia violantur, vel persenae Principibus suspectae in ipserum ditiones subinferuntur ξ Ideo ne Principes conservationi Reipublicae minus consulunt, &ea, quae ipsis titulo fui 'indi- petius seu Iure Regaliae competunt, minus curant, quod sine ullo ipsorum PIacito in eorum ditionibus a Pontifice Maximo spiritualis jurisdictio exerceaturi Sane cum in Lulitania, in Hispansa , in Italia conservetur Politicus status, nec offendantur jura Principum , regionum leges, privilegia ac mores, ex eo quod ibi Constitutiones generales Sedis Apostolicae libere publicentur; nemo prudens sibi facile persuaserit, me tum , ne ea iura, mores & privi Iegia hedantur, justam esse a causam supponendi Regio exequendi concessui easdem generales Sedis Apostolicae Constitutiones. Item si in Gallia, Lusitania, & in magna parte Italiae provisiones δέ rescripta Amst lica , quae negotia particularia respiciunt, sine Placito paratam executionem habent, nec idcirco in Principum jura, seu in Populorum leges, privilegia ac consuetudines impingunt; nemo profecto sanae mentis judicabit examinari licite pol se

192쪽

Apostolicas literas propter vanum, inanem ac simulatum metum , ne eadem jura , privilegia & consuetudines violentur . Hoc igitur unum concludendum superest: quod adstruere in Principibus jus Placiti propter saepius memoratas causas, nihil sit aliud , quam praetextus conquirere , quibus Apostolicae auctoritati invidia creetur , & Pontificia Decreta Politicae pol statis arbitrio & ambitioni, ae sorte etiam saecularium Magistratuum avaritiae subdantur: atque proinde omni ratione &legitimo jure destitutas esse Regias literas , quibus necessita tem uti vocat) Regii Placiti apponendi literis Apostolicis cujuscumque generis in Regno Neapolis Anonymus stabilitam esse contendit.

Respondetur ad argumenta, quibus Regii Hariti pra- xim esse perantiquam o inconcusseamno Neapolis Anonymus

prosare nititur. Haec ego argumenta latine reddita paulatim exseribam, & pedetentim relatis Anonymi verbis , respon

debo a

Anonymus . Hie semper suit Regni stylus, & incon- , , cussa praxis, subjiciendi videlicet Regio Placito A postoli- , , cas cujuscumque generis literas ) quae , quoniam saepe sive, , per incuriam , sive per indulgentiam custodita non fuit ea ,, vigilantia & sedulitate , qua par erat , ideo prudenti G, , simus & ter Augustus Monarcha noster pluribus datis ,, Regiis literis , constanti firmoque animo impensius , ut di, ea praxis observaretur, mandavit si . Responso. Hic sane Anonymus est sbi ipsi contrarius ;non enim semper inconcussa dici potest illa praxis , quae sepe ex incuria aut indulgentia custodum concussionem perpessa , Regia tandem reparatione indiguit. Sin secus, inconcussa quo que

in Reg

193쪽

que semper extitisse Urbis moenia dici possent, quamvis non semel diruta, Caesarum deinde cura restituta fuerint. De Re giis literis, quas ille inculcat , abunde jam diximus . Anonymus . D In dubium revocari nequit, quod quan ,, tum vis post translatum a Sue vastirpe in Andegaventem ,, Regni sceptrum, Carolus I., licui & alii And 'gavenses Re- ,, ges ejusdem successores assensui Regio in Episcoporum ele-M et ionibus nuncium dixissent in iis iplis tabulis, in quibus aes Romanis Pontificibus Regnum vectigale acceperunt, reti. ,, nuerint nihilominus Regium Placitum necessario requisitum D non minus in distributionibus Episcopatuum Regni & Ar-

,, chiepiscopatuum, quam in quibusvis Provisionibus, quae ab , , Urbe proficiscebantur si) . Responsio. Quisquis ea legerit, quae de Placiti origine supra diximus, iacile intelliget hic Anonymi confidentiam

cum ejus in scribendo incuria certare,dum Regio assensui Regium Exequatur, seu Placitum faeit coaevum, vel certe Regibus e stirpe Andegavens, immo Sueva antiquius. Etenim hoc, quod ille 'eluti certissimum supponit, adeo est falsum, ut verum est , quod ante tempora Urbani VI. nempe ante annum a 378. Regii Placiti praxis nulli bi emerserat. Quomodo itaque Carolus I. Andegavensis , qui anno I 263. Regnum auspicatus est a), quomodo ejus usque ad Urbani VI. aetatem succestares retinere potuerunt Regium Exequatur, nam de Regio Assensu in prima Parte abunde egimus cujus tunc temporis ne ulla quidem mentio occurrebat Nunquid retinere poterant, quod .nondum extabat Et si extasset ac retinuissent ,

quomodo cautum esset, ut o MN Es Regni ECCLEsIAE CUΜ OM

NIBUS BONIS SUIs PLENA LIBERTATE gauderent, quae con

ditio apposita est in Constitutione , qua Clemens IV. Car lum I. Andegaven sein utriusque Siciliat Regem des gnavit

3 ὶ Sed de hoc iterum inferius M.

Interim observo sub Suevis, Andegavens bus, Aragoniis, sive etiam sub Austriacis Neapolis Regibus, saltem ante ibi initas a Duce Alcalae Regias vices, nullatenus suisse cogitatum de

194쪽

de iure Placiti , ejusque praxi in uigia usCUM QUI literis, &provisionibus Romanis . Et id quidem vel ex eo demonstratur, quod Iannonius recensens exempla Placiti sub unaquaque dictorum Regum stirpe , parum tamen vel nihil iacientia ad rem ne unum quidem exemplum afferat Placiti appositiliteris Apostolicis ad Fidem , mores , indulgentias , sacros ritus & similia pertinentibus e sed omnia Placiti, quae refert, exempla rem Beneficiariam , & quaedam alia particularia negotia respiciunt i) .

Anonymus .,, Ita etiamsi Regius Assensius in electionibus,, sacrorum Praesulum fuerit ablatus, non tamen fuit ablatumis Regium Placitum, adeo ut non posset remedium afferri pro- , , visionibus Romanis in casu , quo Provisus inimicus , vel

,, Regi suspectus foret aut odiosius a)'. Responsio. Neque nos inficiamur in hujusmodi casibus praesto semper fuisse remedium , non quidem per Regium Placitum , sed per Regias preces Sedi Apostolicae porrectas ostiinendum, quo remedio us sunt prisci illi Neapolis Reges ,

quorum iupra meminimus 3 .

Anonymus . ,, Immo sub ipso Andegavensium Regno, id ,, Papa Nicolaus IV. declaravit in Constitutione edita die a 8. Julii anno Ia 88. quo tempore Carolus II. Andegavensisse regnabat, asserens nullo modo ad Archiepiscopalem, Epi- ,, scopalem seu aliam Ecclesiasticam Regni dignitatem pro- , , vehi posse Regi suspectos, scut manifeste constat ex ea- dem Constitutione, quam lom. . de Regio Exequatur resertri Chi occare lius se . Responsio . Haec Nicolai I U. Constitutio praeter quam

quod eam nos esse suppositam jure susipicamur , ut paulo post ostendemus ) hoc unum spectabat, ut ab Episcopalibus, aliis. que Regni Beneficiis illi arcerentur , qui Carolo II. Andegavensi vere suspecti fuissent, Siculi videlicet, quos adversus

eumdem Carolum rebellantes ter fuisse a Nicolao excommunicatos ex Surita,& Mariana narrat Pagius Iunioris . Id autem nihil attinere ad rem praesentem perspicuum est; tum quia

195쪽

έση Libertas Archiep. Bene v. Oe. Vinditata

Illustris mus & deinde Eminentissimus de Auria Carolo VI. Imperatori & Hispaniarum Regi III. nulla ratione suspectus fuit, tum etiam quia ipse Anonymus non solum docet, quod siqui Regi suspecti vere lint, ab Ecclesiasticis Regni dignitatibus repellantur; sed ulterius quod Regium Placitum neces.sario requiratur in quibuscumque literis , & provisionibus Apostolicis , & quidem non vi alicujus Pontificiar Constitutionis , sed liculo Principatus , seu Iure Regaliae . Ea autem Nicolai Constitutio tantum praecipiebat, ne quis Regi suspectus ab iis, ad quos *ectabat, in Archiepiscum vel Episcopum eligeretur. Anonymus .,, Hinc recenter Provisi, ut Ecclesiarum posis

is sessionem inirent, tenebant nrcuncti Regi exhibere Benefi- ,, clarias Bullas, quibus Regium Exequatur concedebatur, dc ,, sepissime etiam negabatur ε). Responsio . Pulchra illatio i Ex Pontificia Constitutione declarante Regi suspectos non esse ad Ecclesiasticas dignitates in ejus Regno eligendos , deducitur Provisos omnes suisse obstrictos ad exhibendum Regi Apostolicas Beneficiarias literas: Iegitima nimirum obligatione Eligentium insere ur imaginaria obligatio Provisiorum. Si exinde intulisset Anonymus

Hectores seu Clericos, penes quos canonica tunc temporis

erat electio , fuisse adstrictos ad significandum Regi electionis

decretum, veniam sorte daremus. sed nullo certe pacto ex

dicta Constitutione erui potest, quod Nicolaus literas omnes Apostolicas , per quas a Ciero jam electi, in Episcopalibus vel aliis Ecclesiasticis dignitatibus instituebantur, affectas voluerit eo vinculo, quo ante tribunal Regis sisterentur, expectaturae ibi sententiam conceta vel negatae executionis. Porro rem hujusimodi neque Nicolaus Pontifex , neque ipse simniavit Rex Carolus : nam eorum aetati nulli bi emerserat abuissus Regii exequendi Concessus, ut superius Ostendimus. Anonymus. issicuti idem RexCarolus se gessit,cum Manin

,, sredo decisuno ; qui cum in Epistopum Militensem eleri ctus fuisset, quanquam ejus Ecclesiae Canonicatu potiretur, ,, Apostolicis tamen literis , quibus Episcopus instituebatur ,

196쪽

Pars II. Arrieulus X. I ., nullo pacto voluit Rex suum impertiri Placitum ; illumque

is ab Episcopatus possessione repulit: cujus rei testes Regia se epistolae datae Neapoli anno Ia99. reseruntur ab Ughello tona. I. de Epist. Militens. num. I 6. l). Responsio . Unum hic assertur exemplum , quod si sufficiat ad probandam frequentem sub CaroloII. Andegavensi Regii Placiti praxim, pariter ad faciendum ver contra commune adagium una hirundo sufficiet. Possemus nos plurima ex eodem Ughello afferre exempla eorum, qui nulla interposita ejusdem Caroli Regis auctoritate , Episcopatuum polsessionem adepti sunt: verum ab ejusmodi exemplorum narratione abstinemus , cum eae ipse Caroli Andegavens s literae , quae ab

Ughello loco indicato recitantur , ipsam Regii Placiti praximoppugnent. Siquidem in eisdem literis scriptis ad Landul-phum Cardinalem in Regno Neapolitano Sedis Apostolicae Legatum postquam Carolus Rex narravit, alios ex Canonicis Militensibus es egisse in Episcopum Andream Abbatem S. Stephani de Boseo familiarem suum , sibique fidum , alios vero Manstedum de Gisuno infidelitatis infamia maculatum , haeestatim subdit: Propter quod Paternitacem de am deprecanadam ut si nonum aliquid non ob it,dignumque duxeritis,guod de primato Abbate dicto Militensist videatur Helesiae , selitis annuere, ct quod dictus auer elem1 , adversus quem lamat infidelitatis infamia ad praelationem non admittatur eamdem , aliquatenus assen iri sa) . Ubi, quaeso, hic Bullar Episcopatus Regi a Mansredoetihibitae Ubi Bullarum discusso Z Ubi Regium Exe uatur iis denegatum Z De his omnibus ne gry quidem . Tantummodo in discordi electione Regis audiuntur preces Apostolicae Sed is Legato porrectae in eum finem, ut non qui ex duobus electis erat ipsi Regi suspectus, sed qui fidus, institueretur Militen sis Episcopus. Miserrima profecto causa est , quam ut defendas , iis cogeris uti rationibus , quibus potius oppugnatur . Hic etiam observa , quod cum Carolus Rex in laudatis Literis nullam faciat mentionem praedictae Constitutionis Ni-

subintelliger

197쪽

eolai ΙU. , qui jampridem decesserat, conjici jure posse, ut

paulo ante innuimus, eam Constitutionem esse supposititiam . Cur enim ejus mentionem non secerit Rex Carolus, Occurente cassi in ipsa Constitutione contento Cur potius confugerit ad solas preces, quam ad Apostolicum Decretum excludens ab Episcopalibus Regni quoscumque Regi susceptos Dicendum saltem erit illam Nicolai I U. Constitutionem vel proselo Carolo II. Andegavensi fuisse editam , vel a Bonifacio VIII., sub quo praedictus casus accidit, suisse revocatam . Ut ut sit, eadem Constitutione nihil juvari A nonymi causam suo loco vidimus . Anonymus. ,, Eadem seb Regibus Aragoniis praxis obti- nuit. Et sane Alphonsus I. cum exposuisset Eugenio IU. is post acceptum ab ipso jure fiduciario , consuetis clausulis, , adjectis, Neapolis Regnum, vigere ibi consuetudinem, , non recipiendi ii ne Regio Placito Ecclesiarum Praesules ab is Urbe missos, Papa eidem non dissiculter respondit, posse, , eum in posterum ea uti praerogativa si) . Responito. I. Hoc Eugenii IU. oraculum , etiam dato quod genuinum sit, non probat Placiti uim in quibuscumque literis Apostolicis , sed in iis duntaxat, quibus Ecclesiarum

Praesules instituebantur. s. Hoc id m oraculum Eugenio falso esse aflictum demonstrat rerum gestarum series . Etenim an no I s. utrinque propositae & receptae fuerunt pacis inter Eugenium & Alphon sum ineundae conditiones, quae & insertae

sunt Pontificiae Constitutioni, qua idem Eugenius foedus cum Alphonso initum firmavit, eique Regnum Neapolis jure fiduciario concessit. In ea autem Constitutione inter alia haeet habentur: RevocabitIs etiam Tu, idest Alphonsus, que iata, Pontifex alloquitur dicti TYi in dicis Regno haeredes o inisnes Constitutiones, ct Leges per dictam Fodericum Regem Sicilia ,Isve per Conradum iratas Fridoriri Futam, aut MI Uredum quondam Principem Tarentinum, sivester dicta n quondamRIoannum Reginam , vel alios Reges ct Reginar editas eontra Ecelesiasuam Libertatem, NEC sTATUTA ET CONSUE PUDINEs EDETIS, AUT ETIAM PROMULGAB Tis , PER QUAE

198쪽

Pars II. Articulus X. III

IURI ET ECCLEsIAsTICAE LI8ERTATI DEROGETUR i) . Quis sibi suadeat post has ab Alphon se receptas pacis conditiones Eugenium non difficulter consensisse , ut Alphonis memorata praerogativa Ecclesiasticae Libertati admodum derogante uteretur Subinde eodem anno I 43. Ponti sex Eugenius per novam Constitutionem nova privilegia Alphon attribuit ; nec tamen meminit ejusdem praerogativae a se ore- tenus confirmatae ca) . Tandem anno I S. Alphonsus dedit ad Eugenium Regias literas aurea Bulla obsignatas, in quibus Regni sceptrum Apostolicae benesidentiae acceptum se reserre,& leges ab Eusenio sibi impolitas servaturum se jurejurando profitetur 3); nec tamen ullam ibi mentionem facit si ve supra dictae consuetudinis in Regno vigentis, seu Eugeniani

oraculi illam confirmantis. Unde non immerito inseres utrumque esse supposititium , cum affertam consuetudio em , tum Eugenii Oraculum, Anonymus,,, Atque adeo verum est a nemine Aragoniis

,, Regibus de illa praerogativa I item fuisse motam , ut Ferdi- ,, nandus I. Alphonsi successor anno I 673. de eadem Pragma- , , tuam stabili verit, quae allegatur in Consultatione quadam, , Ducis Alcalae relata a Chioccaretio loco citato ) . Responsio. I. Haec Pragmatica, qua prohibetur ne in

Regno executioni mandentur extraneae citationes, nutas δε-

per his petita obtenta licentia , prima e st in titulo de citationibus I) . In ea autem nulla fit expressa mentio citationum, rescriptorum, & Romanarum constitutionum ; quare ipse Chioccaretius quamvis in Indice Tomi quarti sub Titulo de Regio Exequatur diversa documenta colligere studuerit , quae

tamen revera ad Regium Exequatur non pertinent, omisit nihilominus praedictam Ferdinandi Pragmaticam, utpote quae illi Titulo prorsus incongrua videretur . Ostendit etiam nec voluisse , nec potuisse Ferdinandum ea Pragmatica complectiliteras Apostolicas expressa conditio, qua ille a Pio II. sduciario jure Regni sceptrum recepit, cujus conditionis idem Y a Chioc-

199쪽

1 a Lisertas Archiep. Benev. oe. Vindicata.

Chiocca rellus meminit his verbis: Nella Bolla delPInse tura det Regno A Napoli eone a dat Papa Ino II. at Re Fer inanis do I. a' Io. Novembre I 33. tra ι'aure eme dice che ii Re , efuoi successori abbiano da perinetiere , che alle provise, e confer inaetioni , ehe ora it Papa de' Prelati des Regno, e qual Bogliano aure commissionI, e grazie, e Lettere Apostiliche da

fobbedienti li puniscno, e Ii eo ingano a dare ubbidienaa , eriverenas alle Letiere loriolicbe, e ricbieni detii Re a Uano colla mano militare, e con i rime opportuni, come pareta au'Meutore deID Letiere lorioliche , Giudice , stupero Nuntio . Haec Chioccare lius r). II. Uerum quidem est hane legem sibi a Pio II. impositam a Ferdinando non fuisse servatam , eumdemque ita seges.sisse , ac si sua Pragmatica literas quoque Apostolicas complexus esset y ipse enim Ferdinandus Alphon si nothus, ingrati animi vitio infamis, adversus Sedem Apostolicam , quae illi semel concessum jure beneficiario Regnum Neapolis his armis contra hostium conatus vindicaverat, spreta jurejurandi religione, pluries rebellavit, humana divinaque suis utilitatibus posthabuit, novum pacis foedus inter ipsum & Innocentium VIII. initum hac inter alias lege, uς Episcopatus, Beneficia Regni disribuantur per Papam q), ausu adeo ne sario & sacrilego infregit, ut Beneficia pro libito ipse conserret , R eorum, quae a Pontifice Maximo conserebantur, nullam rationem haberet . Quamobrem ipsum met Ferdinanis dum Regni jure excidisse, illudque lus ad Romanam Ecclesiam devolutum esse idem Innocentius VIII. declaravit ) . Nihilominus anno I 92. pax denuo inter Innocentium & Ferdinandum conciliata est , pristinae foederis leges renovatae; inter quas ea fuit, ut ipse Ferdinandus Apostolicam in conserendis Neapolitani Regni Sacerdotiis auctoritatem non labefiustaret,

nee se caulis Ecclesiasticis obtruderet I) . Qui tandem apo-

200쪽

plexi a correptus obiit infelix, nec patrata scelera Ecclesiasticis expiare potuit Sacramentis. Duo colligo ex dietis: primum, non fuisse a Ferdinandi indole alienum, quod is sua Pragmatica literas etiam Apost licas , ut praxis demonstravit, comprehendi voluerit; eam tamen Pragmaticam ab eodem fuisse revocatam per legem , quam in novissimo pacis scedere ab Innocentio VIII. sibi impositam accepit: nec enim hujusinodi Pragmaticam in eodem foedere tolerasse putandus est Innocentius, qui aliunde gravissimam Constitutionem edidit contra Regii Placiti abusium , per quem, inquit suis perit, aut suem retardatur, Beneficia Deles sua multoties ab que titulo detinentur occupata , mandata vero Apostilica coπtemnuntur, ct auctoritat Sedis praedinae vilescit, Libera que Eeel astea conculcatur si). Secundum: salsium prorsus esse id, quod veluti omnino verum Anonymus asserit, a nemine videlicet Regibus Aragoniis de asserta Placiti praerogativa litem suisse motam. Etenim Pius II. ante, & Innocentius VIII. post editam a Ferdinando I. Pragmaticam, nedum adversus eam praerogativam litem moverunt, sed , ut apparet ex praedictis ipsorum Constitutionibus, ad victoriam usque prosequi enixe cu

rarunt .

Respondetur ad ea , quae Anon mus subnectit, petita potissimum ex contentionisus de Regio Placito , quae sub S. Pio V. contigerunt. SIc pergit Anonymus: D Longa & fastidiosa res sciret

hic referre posteriores Romanae Curiae molitiones in id is adnitentis, ut inconcussam hanc praxim indubiumque styri tum amoveret, praesertim sub Pii V. Pontificatu . Uerum, , cum ea tempestate Dux Alcatae sortunato Prorex Neapolis,, audiret, hic non tantum novit impavide , strenueque ju- is fringere eas molitiones , & illius Curiae conatus reddere

SEARCH

MENU NAVIGATION