Archiepiscopatus Beneventani necnon archiepiscopatuum, episcopatuum inferiorumque regni Neapolitani beneficiorum libertas vindicata aduersus Argumenta anonymi recentioris auctore sæculari presbytero

발행: 1738년

분량: 300페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

61쪽

seu ineonsideratisne aliqua violari permittant i . Opem, praesidiumque debent Ecclesiae Principes, sed quomodo ad filii praestant matri, quam defendunt, Ex cui imperare non

audent.

Verum quod Christus tamquam officium, δέ onus Ecclesiae causa Principibus imponit , hoc Anonymus tamquam jus, & auctoritatem in ipsam interpretatur: quam ut matrem colere, audire, dc sequi Christiani omnes tenentur, ei uti

ancillae praecipi, dc leges poni a filiis contendit. Quid enim aliud est Principibus tribuere ratione Principatus jus invigilandi , ut Canones in Ecclesiis observentur, quam efficere Arbitros, Duces, & Dominos, quos Christus constituit adversus homines improbos Ecclesiae suae Custodes, Protectoresti Defensores Z Siquidem cum Ecclesiarum negotia, eaque pene omnia, quae in Ecclesiis geruntur, sacris , ut plurimum, Legibus 8κ Canonibus sublint eadem moderantibus, nihil plane erit, quod praetextu ejus juris curandorum Canonum sibi in Ecclesia Principes non vindicent, vel quod Principibus

ab eorum Assentatoribus non tribuatur. Sufficiat, aliis missis, ea observare , quae uti ex eo iure promanantia , ab Anonymo Caesari attributa esse jam vidimus. Non enim eum tantum modo agnoscit observantiae Canonum curatorem , sed ipsorum Canonum interpretem, qui scilicet ita Canones interpret tur , ut per hos extranei a Beneficiis arceantur . Nedum interpret rem agnoscit, sed judicem quoque gestorum ad versus Canones , qui nimirum nullos, ac irritos declaret omnes jurisdictionis actus, ab Archiepiscopo Beneventano Aposto- Iicarum virtute Literarum exercitos . Vindicem tandem eum habet admissorum ad versus Canones , cum id ipsi suadere nitatur, ut eumdem Archiepiscopum Regno extraneum

prohibeat dc ab exercendis imposterum iurisdictionis actbbus, & ab exisendis suae Mense redditibus ca) . En quo demum tendat assertum illud laicis Principibus adstruens jus e randi ratione Principatus Sacrorum Canonum Observantiam et eo tendit, ut eosdem Principes Canonum interpret res, judi-

62쪽

Pars I. Articulus VIII. 3 s

stolicas constituat: eo tendit, ut Principum sit in Ecclesiis loqui & praecipere , Episcoporum autem, Summique Pontificis audire & parere; cum tamen Canones jubeant, ut Sa cerdotes in Ecclesiis loquantur & praecipiant, Principes ve ro cum silentio audiant ac pareant I): eo denique tendit, ut ipsorum Canonum observantiam pessum det & labefactet, atque supra Ecclesiasticae auctoritatis ruinas politicam potestatem extollat. Quamobrem Anonymo illud merito exprobari potest, quod olim Eusebianis curam Ecclesiasticorum Canonum simulantibus Iulius I. Nor eriminati estis, quos contra

Canones egerimus. Perpendite igitur, quinam contra Cano

uel agant a) . Ignoravit profecto convenire sibi ratione Principatus jus illud curandi in Ecclesiis Sacrorum Canonum observantiam Constantinus, cujus ea vox sertur ad Episcopos Christiano Imperatore dignissima: Vos quidem in iis , quae intra Ecclesiam sunt, Episcopi; ego vero in Iis, quae extra geruntur, Episeopus a Deo sum connitatus 3 . Ignoravit Theodosius, qui gloriabatur se a S. Ambrosio edoctum, nuid digeriminis eset ister Principem ct Sacerdotem O . Ignoravit Marcianus , qui novit quibus in causis uteretur Priscistis potestate , ct in quibus exhiberet obedientiam Chrisiani s) : Vir scilicet temperans , ct suo contentuι o cis Ecclesiarum Canonum executor esse voluit, non conditor , non exactor, ut ait Facundus Hermianensis 6 . Ista seditio at Anonymi assertioni opponenda duximus, per quam Politica Potestas cum Ecclesiastica committitur .

Audiendus modo Marca , qui ex recitatis Facundi verbis, ita concludit: ,, Hic est certus limes, quem Regiae au- ,, ctoritati in his negotiis praefigere oportet, ne incon sulto,, trahamur ad eam adulationem, qua Principibus suis totius se disciplinae Ecclesiasticae summam Graeci deserebant 7 . is In quam sane adulationem tractum esse Anonymum ex ipsa ejus sententia iacile quisque cognoscet.

63쪽

Lisertas Archiep. Benem. e. Vindicata . Quid quod idem Marca, egregius licet Regiorum jurium Assertor alibi ita scribit i ,, Si proprie loqui velimus,M executio Canonum jurisdunionem Ecclesiasticam respicit :M cujus partes sunt , ut judicia Canonica reddat, poenis Ca- , , nonicis, id est, excommunicatione , degradatione , & Q- spensione , & caeteris ejusnodi, reos plectat, & ut omnia M uno verbo complectar , ligandi, & solvendi Pontificium M exerceat,, I) . Expectari igitur debent a laicis Principibus Eceleliarum Antistites, qui adversus Canonum violatores poenis spiritualibus jam plexos, dc adhuc refractarios brachii Saecularis auxilium implorent; & hac ratione mod non praevalet Sacerdos emere per doctrinaesermonem , Polesus Boc imperet per disciplinae terrorem. Praeposterus enim ordo est, nisi Eccletia licut in condendis Canonibus, ita etiam in curanda Ca- nonum executione praecedat; atque velle eidem Ecclesiae non petenti & invitae, immo adversus ipsam, opem ferre, ut contendit Anonymus, judicium est vel eam opprimere, non juvare cupienti, , vel cum ea veluti cum lapsa in phraenesim,s eu lethargum agere volentis. Lubet propterea quaerere hic ab Anonymo recensente

inter Regia jura jus illud invigilandi, ut Canones in Ecclesiis

observemur, lubet, inquam, quaerere , num Christus Domi- Rus Summum Pontificem, caeterosique Ecclesiae Pastores, cum quibus caeteroquin se futurum spopondit usque ad iaculi constiniationem a , tales suturos p viderit, qui receptos in Ecclesiis Canones aut ipsi violaturi, aut in violatores non animadversuri essent, ac proinde necesse fuerit conferre oculi Principibus una cum jure Imperii jas invigilandi eorumdem observantiae Canonum Prosecto sine maxima Sacrorum iniuria Pastorum a Ileri nequit eos, quos Deus servos fideles &prudentes super familiam suam 3), ac super muros Ierusalem

constituit Custodes q), quos tanquam reddituros rationem

pro animabus Fidelium pervigilare ait Apostolus S), quique Vigiles in Sacris Literis appellantur 6 , ita dii solutos se gerere , ac somnolentos in sacris Speculis, ut idcirco jus excu

64쪽

Pars I. Articulus VIII 37

bandi pro observantia Canonum ad laicos Principes deserre oportuerit. ,, Novissimorum sane temporum iniquitas est ,, utor verbis viri incl3ti Cardinalis Sison dati, quae ad rem praesentem apprime faciunt ut quicumque bellum Ecclesiete ,, inserunt , benevolentiam simulent, amicitiam praeseserant. ,, Olim hostes Ecclesiae , hostes dicebantur; divexabant, nonis decipiebant suo satis proditi nomine . Nunc duplex Reli- gioni labor incumbit; nam priusquam se ad hostes suos de- , , bellandos accingat, debet illos detegere; quod quidem ,, hodie difficillimum est, cum alii Reformatores dicantur ,

,, alii vocentur Tutores Defensoresque . Illi Ecclesiam re- ,, sermando dilacerant, isti defendendo, amplectendoque ,, praefocant ,,. Paulo post merito carpit consilia eorum , qui docent , , laicorum muneris e I se, antiquos Canones tueri,

is pristam disciplinam vindicare, labenti Ecclesiae humeres,, supponere . Nimirum dormit in Cymba Christus, otiaturis Spiritus Sanctus, Sponsa Christi consenuit, annisque satiis scens se ipsam non potest regere . Potuit quidem alias , ,, dum juventute vigeret, dum floreret annis, Canones con ,, dere, Leges ferre, sibi ipsi cavere; nunc rectore, paedag goque indiget; nunc est tutoribus 8c curatoribus commit- , tenda i . Collige ex dictis eam Anonymi assertionem , qua Impe ratoribus , Regibus, aliisque Principibus ratione ipsius Principatus tribuit jus curandi externam Ecclesiarum Politiam , disciplinae Ecclesiasticae conservationem, & Canonum Observantiam, non modo falsam , & Ecclesiae Praesulibus injuriosam, sed scandalosiam , seditiosiam , temerariam , SS. Patrum sententiis , nec non verbis Apostoli docentis Episcopos a Spiritu Sancto fuisse positos ad regendam Dei Ecclesiam, esse

contrariam.

65쪽

38 Libertas Archiep. Benev. e. Vindicata.

Partes in Canonicis Satrorum praesulum electionibus potiores laicis Principibus perperam a cribuntur.

ΡErgamus cum Anonymo, qui ex jure curandi externam Ecclesiarum Politiam seculi Principibus falsb attributo, inseri potiorem eorumdem suisse partem in electione nedum Episcoporum Metropoliis Beneventano subjectorum , sed ipsiusnet Metropolitae i). Quae quidem assertio, praeterquamquod a principio deducitur, quod jam impugnavimus , aliunde adeo est falsa , ut verum est a Concilio Nicamo II. suisse definitum omnem electionem a Magistratibus celebra tam , Manere irritam a) , & a Synodo VIII., Nullam in ta- Iibui potesatem habere quemlibet Potentium ῖ . Hinc peto ab Anonymo : potior pars in Episcoporum electionibus laicis attributa Principibus, suit ne talis, sine qua electiones ipse illiciis tantum , vel invalidae etiam suissent nam si neutrum, quomodo potior pars dici possit, sine qua electiones cum validae , tum licitae constitissent t) Si primum ; Synodus VII. igitur & VIII. , quae laicos Principes excludunt ab electionibus, has illicitas esse voluerunt: quod quidem sine nota erroris dici non potest. Si secundum; Assertio favet errori, quo Haeretici volunt Sacrorum Ministrorum electiones necessario esse penes Plebem & Magistratum q), & directe opponitur

Nicaeno Canoni statuenti tales electiones manere irritas. Addere possumus adversus eamdem assertionem Paschalis II. auctoritatem , qui Saeculares Principes a sacris electionibus

omnino ejicit: Alienum es, inquit, ab Ecclesia , o a Sacris Cononibus inhibitum, ne Principes ct Saeculares viri invest turas non solum dare, sed nee electioni Episcoporum audeant se violenter inferere σ) .

Ipsa etiam ratio naturalis dictat ovibus non convenire ut regant, sed tantum ut regantur . At laici Principes oves sunt, & electio Pastorum actus est regiminis. Quocirca cum

66쪽

. . . Para L Articulus IX. 3 1

vigerent priscar Episcoporum electiones, penes Clerum erant, illisque ex concessione Ecclesiae populus aderat non quidem ut judex, sed ut testis morum & vitae corum, qui eligebantur . Potior vero auctoritas & supremum circa easdem electiones judicium erat penes Episcopos, non penes Saecula res Principes, ut inter alios a Gaspare Iuvenin Ostenditur i). Quidquid autem a seculi Principibus circa Sacras Electiones peractum legitur , non id ad ipses aliquo Principatus jure pertinuit ; sed vel precibus obtinuerunt, vel Summi Pontifices & Episcopi eis indulserunt, praesertim ut tumultus & schismata si quae orirentur, compescerent, utilemque Ecclesiae operam navarent sa) ; vel tandem per vim sibi usurparunt I). Praedictae assertionis falsitatem pariter ostendunt SS. Leonis I. & Gregorii Magni Epistolae, in quibus omnes in Setcrorum Priesiuium electionibus partes Episcopis primum &Clero, d 'inde Nobilibus & Plebi deseruntur, nulla facta

mentione live Imperatorum sive Regum . Metropolitano de Iuncto , inquit S. Leo, eum in locum ejus alius fuerit subrogandus, Provinciales Episcopi ad Civitatem Metropolitanam couvenire debent, ut omnium aericorum, atque omnium C vium τοDπIste discus ... optimus eligatur ). Expectarentiar cone vota Civium, testimouis 'pulorum, fucreretur Lonoratorum arbitrium , elemo Clericorum, quae in Sacerdo-ium Blem ordinationibus ab his , qu= norunt Putrum regulas , cas diri .... Teneata ubscriptio ciericorum , Honoratorum

gorius quas pro Episcoporum electione mittebat Epistolas , nulla habita mentione Longobardorum Regum , qui tunc temporis, Roma, Ravennaque exceptis, in Italia dominaba

tur 6 , ita inseribere consuevit: ciero, Ordini ct Plebi P rusinc Civitatis ); Gero , Nobilibas , Ordiui Plebi Ne polisanae Civitatis d) ; Gero , Ordini ct Plebi civitatis N piensis c. 9 . Non est autem simile vero a Sanctis Leone &

67쪽

o Lisertas Arehiep Bene v. cte. Vindicata . . Gregorio suisse omissos laicos Principes , s horum fuisset in

Sacris Electionibus potior auctoritas; immo cum quam pluri mat Episcoporum electiones, Imperatoribus ac Regibus inconsultis , celebratae legantur , nemo sibi sicile in animum induxerit , quod aut Electores potiorem illam auctoritatem tam sepe negligere ausi sint, aut ips Principes eamdem tam frequenter negligi passi fuerint. Hoc nunc satis; nam iis, quae in hoc Articulo diximus, major lux accedet ex illis , quae de laicorum Principum consensu in Sacras Electiones jam dicturi

sumus.

Saeeularium Principum Assensus in Saerorum Prasulum Electionibus falso adHruitur ex eo, quod in ipsos Principes Populus transsIulerit quidquid juris

in easdem Electiones olim ostinebat. IN ter alia jura, quae Anonymus occidentis Imperatoribus,

Principibus Longobardis, Northmannis, Suevisque tribuit ratione Principatus, recenset eorumdem in Sacrorum Praesulum Electionibus Assensum , & talem quidem , sine quo in Episcopali Solio collocari, & Episcopatus possessionem capere nemo posset I . Et iterum, , Regius,, inquit,, Assem, , sus requirebatur in omnibus Praelatorum Regni electioni- ,, bus, sive ut gravissimi Auctores sentiunt, quia Principes, ,, in quos Omnem potestatem Populus transtulit, tanquam ,, gerentes Vices ipsiusmet Populi, qui in electionibus Epi-M scoporum una cum Clero potiorem partem habebat, eodem se idcirco jure uti debebant ; sive quia iidem Principes Ec-M clesas a fundamentis extruxerant aut restauraverant, aut

,, demum latifundiis redditibusque locupletaverant, scut in ,, nostro Regno Longobardi, Northmannique quoad hoc . ,, nedum liberales, sed largi admodum , profusique perege B runt a). Adverto primum captiosam esse eam Anonymi assertio

ne in sco Anonr m. pag. ao. t ' a I. 2 Idem apag. 4.

68쪽

pars I. Articulus X. qi

qua docet Populum una cum Clero potiorem partem habuisse in Episcoporum electionibus . In his enim aliae Populi , aliae

Cleri partes erant. Populus ad eas concurrebat postulatione& bonae vitae testimonio; Clerus vero iure suffragii: neque Populus in re Ecclesiastica dare poterat jus Electo , quod solus dabat Clerus. Quare eadem captiosa assertio favet Haereticis, qui Sacrorum Ministrorum electiones penes Plebem necessario esse contendunt. Pulchre Goffridus Vindocinensis

Abbas: Tota itaque ordinario Epycopi in electione eon it conseratione. Haec autem prius per semetipsum Chrisui feci , deinde vero vicarii ejus. Et in Apostolis quidem a Chris acta sunt, quoniam ob Vs ct electi ct consecratifuerant. In aliis vero omnibus a nullis aliis fleri licet, nisi a sicariis Chrisi ;funt autem sicarii orini Curici in electione, Episcopi in conferatione. Caeteri omnes petere quidem Episcopum p Hic, eligere vero vel consecrare non possunt si) .

Quod autem Populus eam omnem, quam in Episcopo rum electionibus partem habebat, in Principes transtulerit, historicae veritati manifeste adversetur; nam eamdem partem in Antistitum electiones conferre consuevit ipse Populus usique ad iaculum decimum secundum , quando seditiosis factionibus semet ab electionibus ejicere coepit sa) , a quibus tandem saeculo decim otertio Innocentius III. in Concilio Lateranen si Populum summovit, quamquam & priscae consuetudinis non pauca alicubi vestigia superfuerint in dies singulos fugientia s) . Porro apud Thomassinum extant plura documenta & exempla electionum a saeculo v. ad xta. in Italia, Gallia , Germania & Hispania celebratarum , in quas & par tem suam populus semper contulit, & insimul saeculares Principes non raro consenserunt vi: quod sane argumento est, nec populum facultatem eam omnem , quam obtinebat in electi O-nibus , transtulisse in Principes, nec Principes Asiensum Regium praestitisse electionibus ex eo, quod populus ejusmod i

69쪽

a Libertas Arebisp. Bene . oc. Vindicata .

praerogativam in ipsos transtulerit. Quid vero sentiendum sit de eodem Assensu insta docebimus si).

Haec de diuturno populi concursu ad elect iones in universiim dicta lint: nam quod in regionibus , quae modo Neapolis Regnum constituunt, a tempore S.Gregorii M., quando Longobardi in Italia regnabant, ad caeculum usque XII.,quando praedictae regiones Northmannis parebant, suas populus sacris electionibus partes contulerit, peculiaria monumenta te stantur . Siquidem , ut alia omittam , id ostendunt ejusdem

S. Gregorii epistolae instriptae ciero, Nobilibus ct PDθι Neapolis : ciero , Ordini ct Plebi Miseni, ut Episcopum rite

eligerent a), & exemplum Innocentii II., qui anno II 37. in electione Gregorii in Archiepiscopum Beneventanum vitae ejus testimonium a populo requisivit 3 . Itaque cum sub Longobardis & Northmannis' Principibus populus consuetam in Episcoporum praedictarum regionum electionibus facultatem exercuerit, eam in eosdem Principes transtulisse non potuit.

Quid quod eamdem facultatem in Principes Populus ne quidem transferre potuisset, etiamsi voluisset Non enim hanc a se ipso habuit, sed ab Ecclesia accepit, quae sicut prius

ad Sacrorum Praesiuium electiones multitudinem vocare consuevit, sic eam postniodum repulit, cum Plebis postulatione&testimonio jam non juvari,sed factiolis sedictionibus electiones ipsas turbari animadvertisset, ut paulo ante observavimus. Sed ut magis praedictae alsertionis falsitas appareat, fi ge animo , quod Populus eam facultatem in Principes transtulerit : illam profecto transferre tantum potuit, quam ipse habebat: verum non potiorem habebat, neque talem, ut sine ejusdem Populi assensu electus Episcopus aut Archiepiscopus in sua Sede collocari, & Episeopatus seu Archiepiseopatus possessonena capere nequiret, sed talem tantummodo, qua testimonium ferret morum & vitae eorum, qui ad Episeopatum & Archiepiscopatum eligebantur: hanc igitur, non illam Populus transtulit in suos Principes, si tamen transtulit, uti finximus . Ubi

70쪽

Pars I. Articulus X. η3

Ubi autem id legitimi moris aliquando inolevit,ne elesti Episeopi in Episcopali Solio sederent, aut Episcopatus posse Gsionem inirent, niti prius Principes assentirentur, ejusmodi

Assensus is non erat, quem Principes praestarent, vel negarent pro libito , ideoque elestos arbitratu suo approbarent , aut rejicerent, sed quem praestare omnino tenerentur: &hoc ipsum non ratione Principatus, non Populi concessione, sed Ecclesae indulgentia seu Romanorum Pontificum privilegio obtinuerunt. Hemoues, inquit Innocentius III. ad Constantiam Siciliae Reginam & juniorem ejus filium Fridericum , secundum Deum per totum Regnum canonice flant de talibus

euidem personis , quibus τοι bcredes vesri requi tum asobis praesare debeatis offensum si) . Constitutos proinde ipsis limites praetergressi sunt Principes, quandocumque praetextu Regii Assensus legitimas Episcoporum electiones de Episcopatuum possessiones turbare praesumpserunt a) . Adverte hie Regii Assensus praerogativam , & quidem peramplam, per Guillelmum Regem ab Hadriano IV. vi extortam 3J , ab Innocentio III. contractam, Sc Constantiae Siciliae Reginae concessam - , tandem sub Clemente IV. a Carolo Andegavensi cum sui, tum haeredum suorum nomine

Indicet modo Anonymus gravissimos illos Auctores, qui sentiunt requisitum suisIe olim in omnibus Praesulum Regni electionibus Regium Assensum , quia Populus eam omnem partem, quam in eisdem electionibus obtinebat, in Principes transtulerit. Sane pro hac sententia a Petro Iannonio 6 unus citatur Duarenus lib. 3. de Sac. Eccles. Minist. cap. II. , cujus opinio vel ex hoc rejicienda est , quia singularis , & quia in ejus libro reperitur, qui permitticur, F cameu correctus

Rem gestam hic referre liceat, ex qua plane constat 4 quid de Assensu Principis in sacris electionibus olim senserit orientis Ecclesia. Inter caetera, quae Nicephorus Phocas Im-F a e

SEARCH

MENU NAVIGATION