Theologia dogmaticopolemica qua adversus veteres novasque haereses ex scripturis, patribus, atque ecclesiastica historia catholica veritas propugnatur. Recensuit p. Carolus Sardagna societatis Jesu ... Tomus 1. 8. Tomus 5. complectens tractatum 5. De

발행: 1820년

분량: 638페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

41쪽

33DIsSERTATIO HISTORICA I. primum perversaque sit exhibita in eo Novi Testamemti versio : quam in multis consentiens damnatae olim Montensi : quam longe a Vulgata atque authentica dovians : quam fraudulentae iton et malignae sint obse vationes , quae sub specie pietatis alio plano abducunt scalentque propositionibus seditiosis , saepe iam da natis , atque haeresin Iansentanam manifeste sapientibus.

Non placuit Noallio Parisiensi Archiepiscopo haec Oh-

servationum a se olim , dum catalaunensi Ecclesiae 'PraeesSet, approbatarum damnatio , eoquod in illa nullas libri designaretur articulas, nullum dogma , quod damnatio impeteret. Quapropter Ludsςicus XIV. Rex Christianissimus, qui dissidia et haeresin in regno suo

extinguere conabatur, precibus saepe iteratis Romanum Pontificem sollicitavit, ut novum Observationum eXmen institueret , quo articuli censura digni excerperentur, solemnisque ederetur Constitutio , non lihrum solummodo, sed et doctrinam, et singulares eius com figens articulos. Quare Clemens XI. gliscenti morbo , qui etiam aliquando posset in deteriora quaequo NO- ruere , obviam ire decernens, propositiones centum et unam ex Observationum libris eXcerpsit , quas m xima diligentia et maturitate , omni studio ne labore , iteratis congregationibus , longoque temporis spatio di cussas , cumque ipso libri textu accuratissime collatas reprobandas tamen esse omnes iudicavit sub variis respective censuris, quarum saltem aliquam singulae mererentur ; idquo praestitit VIII. Septembris A. 171 o. c

Ieberrima illa Constitutione , cuius initium est: Unigenitus Dei Filius. XX. Tota Christi Ecclesia Petro per Clementem I quenti obtemperavit, atque Apostolicam ejusdem consti-

42쪽

tutionis doctrinam debito obsequio et obedientia suscepit. In Galliis M. Episcopi, quibus praeerat Card. Armandus de Rohan, Parisiis congregati unanimi consensu Bullam acceptarunt, quibus brevi aecesserunt XL. alii. At aliam longa viam sibi ineundam putavit Card. Noabitus Archiepiscopus Parisinus, qui Mandatum Pastorale A. 1714. edidit, in quo damnabantur quidem Observationes Quesnellianae; simul tamen sub Poena suspensionis ipso facto incurr ndae vetabatur, nequis Ecclesiasticorum Parisinae Archidioeceseos Bullam Unigenitus absque sua nulhoritate recipiat, aut actum aliquem iuri dictionis respectu illius exerceat. Rex Ludovicus XIV. Edictum pro Bullae observatione expediri jussit; petii, que per Cardinalem Rohanium, ut Sortiona quoque Constitutionem Unigenitus diserte acceptaret, suoque Reg, stro inferret. Doctores aliqui, quamvis Sorbona a jurisdictione Arehiepiscopi esset exempta, Quesnellianae factioni addicti, mandatum Pastorale Noailii obtendebant. At Ludopico Haberi, aliisque renitentibus jussu Regio relegatis, Bulla V. Martii A. 3714. fuit acceptata, et Registro illata, Decauo Facultatis conclusum his ver-

his pronuntiante omnium nomino : Censet Facultas Constitutionem recistiendam cum reverentia, et Commentariis una cum duabus litteris Regiis inscribendam. X. Martii hoc conclusum approbatum fuit sine ullius contradictione , XIV. vero ejusdem mensis die Doctores XII. deputati Versalias profecti sunt, nuntiatam Regi, ejas voluntati fuisse obtemperatum. Laudavit Rex promptum Regiis mandatis obsequendi studium Sorbonae r at vehementer improbavit Noallii pertinaciam, quem Roma inmittere decreverat, juxta Canones paniendum. Exemplum Sorbonae secutae sunt aliae per Gallias Academiae omnes,

43쪽

primendam. XXI. Verum Ludoviei XIV. obitus spem hane evertit. Mortuo Bege A. 17I5. die I. Novembris , quod eo vivente non ausa est, coepit haeresis caput altius ab tollere. Iansentani tot cladibus protriti clementinam constitutionem injustitiae ac proditiovis more suo accusare non, sunt veriti; immo eo laudem. Se abripi passi sunt, ut haeretica sane atque infrunita licentia a Bulla Unigenitus ad proximum futurum concilitam Oecumenicum appellarent, Ainellantes idcirco dicti. Optime nimirum perspectum habent, Generale concilium aut numquam , aut non nisi difficillime, ac post multorum annorum

decursum convocandum esse ; hacque appellatione ma

nitis sperant licitum fore in catholicam religionem qua diutissimo impune grassari : neque exsteetiones si hi d futuras, quamvis a Generati Synodo damnentur. Animum atque audaciam illis addidit paucoram aliquot Galliae Episcoporum temeritas , Mirapicensis, Montis-Pessulani, Moloniensis, ae Sanitiensis, a constituti ne appellantium ad conciliam Oecumenicum libere et Iegitime celebrandam ; cui appellationi adhaesere Cardinalis Noailius , aliique XH. Episcopi. Λccessit et Re-etor totius Universitatis Parisiensis, quatitor Facultatum nomine, pluribus Regat Academiis exemplam se quentibus. Auro quoque et arseuto in appellationis s eietatem tracta multitudo, ejusque, ut terrori esset, graudis contextus catalogus. Ipse Paschasius Puesnellus ainpellationem quarto ante obitum suam die , v Oeatis etiam duobus testibus, scripto innovavit, au uoufirmavit, eique immortuas est Amstelodami die II. Decembris, A. 3719. aetatis LX F.

44쪽

proscripta tamquam schismatica , et continens propositiones haereticas ; appellatio vero Noailii tamquam schismatica, et proxima haeresi . cardinales de Rohan, Bissius, et Tremollius omnem impenderunt operam, ut Mallio saniora persuadercnt: at irrito conata; unde Clemens XL hac obstinatione commotus , edita Constitutione Pastoralis inscii Noallium a communione Miletium removit, qua ille denuntiatione minime perteseritus novam instructionem pastoralem edidit, quae cum prioribus deterior esset, Romae pariter suit damnata. A. 1723. Ludovicus X r. Rex Christianissimus Constitutionem Unigenitus tamquam legem non Ecclesiae ininus quam Regni Proposuit, eademque iterum commendata est A. 1725. tum in Concilio Romano sub Benedicto XIII. tum in Aventonensi ; Tursasque A. 1727. in Ebredunensi, procurante praeeipue ulino Petro de

Tencin, illius Sedis Archiepiseopo, postea S. R. E. cardinate. In hae posteriori Synodo Episcopus Sanitie

sis, eum nullis suorum Collegaram adhortationibus ast precibus ad obedientiam Constitutioni Apostolicae prae-Standam flecteretur, praemissa trina monitione Canonica, declaratus fuit suspensas ab omni officio, et jarisdictione Episcopi, et ab omni exercitio Ordinis tum Episcopalis , tum Sacerdotalis : quam sententiam Benedictus XIII. confirmavit, et Rex Christianissimus proba-

it , qui querelas Appellantium hae super re ad se de-

Iatas constanter reiecit.

XXIII. Tandem illustri Divinae miserationis exemplo A. 1728. Carssinalis Mallius, posita tot annoru- α eontumacia , interiectam olim a se appellationem pala mrevocavit. et constitutionem Unigenitus sirup liciter.

Di ii ipso by Co le

45쪽

absque eonditione ulla ac restrictione , acceptavit, et per universam Parisiensem Dioecesin acceptari praecepit, constans deinceps ad mortem usque. Hae ordinatione et

instructione Archiepiscopi sui permoti sunt multi, i

tegri coetus, et numerosae communitates , torrente renitentium ante abreptae, ut Baliam aceeptarent, atque

ad unitatem et veritatem redirent. Exemplo praeluxit Capitulum Cathedrale Parisinum A. 1729. Secuta est bremi sortiona die X. Decembris ejusdem anni, rem Praeeipue Promovente Honorato Iourne , TheoIogicis suis lucubrationibus celeberrimo, et XCVI. Doctoram sus- fragiis contra XIII. praevalentibus, Decretum condidit, quo suam appellationem revocavit , et Clementinam Constitutionem simpliciter recopit. Aeta haee Sorbonae typis faere impressa, atque ab omnibus Europae Aea- demus approbata, ab ipso etiam Summo Pontifice per Breve peculiare confirmata. Firma deinceps hvio Deereto suo inhaesit Facultas, non exiguo omulum recte Sentemtium solatio, et unitatis in Gallia restaurandae emolumento.

XXIV. Haec brevi compendio do Iaasenianis dedimus. Omnia enim , quae tum ante, tum post Quesnelli obitum, quaeque posterioribus hisee temporibus gesta Sunt, fusiori calamo deseribere si vellem , infiniti propemodum Iaboris res soret. Illud dixisse sufficiat, vix tibiam in Eeclesia Dei exortam fuisse haeresita Jansentana Pestilentem magis et exitialem , quae omnes nocendi lablendique artes sinu suo complectatur. Scribere litteras , libellos spargere , oriminari quos adversarios habent , Semipelagianismi, laxitatis , corruptaeque morum doctrinae accusare, Iansentanis solemne est. Errores suos Λα-gustini esse doctrinam, ab Ecclesia approbatam, me

riuntur. Quinque propositiones Ianseati publice damnatas.

46쪽

clam in torde retinent; et quamvis obsequens silentium Promittant, ubi occasio se dederit, easdem disseminant. Summorum Ecclesiae Antistitum Constitutiones eludunt, effugia quaerunt , ad altius tribunal provocantes, Sedem Apostolicam per saeculum integrum cum umbris et phantasmatis depugnasse criminantes. Prothei instar in omnes formas se transmutant; iamque sub larva pietatis et zeli

pro disciplina, in Gynaeceum se insinuaui, et more iam olim Pelagianis et Priscillianistis familiari, per mulio culas venenum spargunt: iam sub specie doctrinae Patrum , maxime Augustini, incautos fallunt ; iam per

caIumnias, dolos, factiones, aliasque malas artes agunt cuniculos : alqus eam in rem infinitos libellos lamosos dispergunt pinguissimorum mendaciorum peritissimi fabricatores , quibus suos in coclum extollunt, ceu viros doctrina , religione , integritate Summos ; eorum vero quos adversarios habent, nulla charitatis , i astitiae, aut conscientiae habita ratione, samam laeerant, der dendosque propinant. coram populo sanctimoniae famam assectare, attenaata coma, talari vestu, diatarna iutemplis genuflexione uti, inter loquendum oculos frequenter ad eoelum erigere , trahere suspiria , de Imitate et abusibus ingemiscere illis consuetam est: cum tamen , ut vel ex solis eorum libellis famosis constat ,

Pleni sint superbia , arrogantia, fastu, invidia, odio, maledicentia , caIumniandi conviolandique libidine , pharisalea turgentes Dpocrisi, toti ad fallendum compos, ti. collatitio aere non modico emissarios alunt, qui v nenum per provincias incautis instillent, donec paulatim corde receptum catholicas do Sacramentorum usu,

praedestinatione, gratia, libertate, morte Christi pro omnibus, veritates extinguant. Initio quidem meram

47쪽

44 DISSTRTATIO HISTORICA I. pietatem et devotionem spirant; sensim vero de eoelesti illa sua et terrena delectatione victrice dicero exorsi , auram pestilentem afflant. Vide, quae de Iansentanis disserunt Iosephus Biner in Apparata Eruditionis , Pa te VIII. toto Libro IV. et Parte X. toto Cap. IV. per X. Articulos. Honoratus umeb Parte I. de Gratia Chriasti. Iosephus Gaulier in Prodromo ad Theologiam Dissert. II. cap. IV. Art. II. a Nam. Cc II. Jacobus Fontaine in Prologomenis ad Tom. I. constitui. Unigenitus Theologice propug natae.

DE PELAGIANIS.

V. Pelagius ex maiori Britannia ortu ndus, professione

Nonachus, ex eorum nempe numero qui religiosam sαis in aedibus vitam agebant , et famuli contemptum modestiore corporis habita moribusque profitebantur, homo versipellis mirusque fallendi artifex , Pestilentissimum adversus Gratiam christi dogma concepit animo, quod initio saeculi V. arte multiplici, variisque fiexbhus per se et Discipulum suum coelestium dissemina. re aggressus est. Initio quidem nulla facta mentione gratiae asseruit, vires naturales liheri arbitrii sufficere ad implenda omnia praecepta, superandas quasvis ten

rationes, exercendaque , sicut oportet, virtutum omnium officia, et obtinendam salutem aeternam. Hunctia finem tria inter se distinguebat, quibas mauda

48쪽

dIstina impleantur , possibilitatem nempe, voluntatem , aetionem : possibilitatem qua potest homo esse iustus 3 voluntatem gna vult esse iustus; actionem qua iustus est. Possibilitatem in libero arbitrio consistentem aie-h at nohis datam esse a conditore naturae, neu esse in nostra potestate : duo reliqua vero voluntatem et actionem , soli libero arbitrio tribuebat. At vero cum hoadoctrinae monstrum exhorrescerent catholici, ad declinandam publieam invidiam, neoessitatem gratiae a smittere visus est; sed gratiae nomine liberum arbitrium intelligebat, eoquod illud gratis, nullis nostris praecedentibus meritis, nobis a Deo in ipsa creatione concedatur. cum autem neque per hoc Catholicis satisfaceret Pelagius, aliud gratiae genus, sed externae tantum , nempe legem, doctrinam, et exempla Christi admisit. verum ista externa tantum sunt, quae absque gratiae interioris adiutorio negotium iustificationis et salutis neque conficiunt, neque incipiunt. Postremo admisit etiam gratiam aliquam internam illustrationis , qua , cum doctrina legis et Evangelii, atque exempla Christi exterius proponuntur, intellectus etiam illustretur. Hane tamen interiorem illustrationis gratiam contendebat esse tantum feeundum quid neeessariam, id est, ad facilius

dumtaxat agendum, eamque meritis natural thus obtineri posse. Poro gratiam illam, per quam voluntas exeblata et roborata ea fadiat quae Lex facienda esse ostem dit, constanter negavit. XXVI. Errorum suorum praeformatores habuit Pelagius veteres Philosophos, Stoicos et Pythagoreos ,

Origenem, ac Theodorum Mops uestenum, communem illum Haereticorum suae aetatis parentem, Magistro usus

est Rusfino Aquileiensi, suis eum Hieronymo eoucer-

49쪽

tationibus celeberrimo, cuius errores adeo alte combbhit Pelagius, ut Magistrum etiam superaret. EX S. Augustino Lib. de Dono perseverantiae , cap. XX. di stimus , Pelagio Romae commoranti iam sub annum 4o5 , quantumvis animi sui sensa studiose reconderet, multa tamen contra Gratiam excidisse. Evenit certe, ut cum sub hunc annum Episcopus Catholicus ex B. Augustini Consessionibus verba ea reserret: Da quod

iubes , et jube quod vis , Pelagius praesens , abruptis

velut omnibus Patientiae fraenis prope in apertum jurgium proruperit. Adeo vel vaferrimis hominibus arduum est animum in potestate habere , ipso ut reor Nummine subditos eos animi motus immittente , quo grassat ra tacitis alioquin artibus impietas in lucem proseratur. XXV II. Hae Pelagio erant artes haeresim disseminanti. Nihil de suis mysteriis aperte vulgo credere, sed fidis tantum auribus. Si quid dogmatum emanasset in publicum , negare palam quod in cubiculis doceret. Si aperte proponendus error, alienam inducere pers nam. Si suo nomine Ioqui cogeretur , dubitantis more, timideque asserre, de quo simularet se velle doceri. Si ex libris argueretur cujusdam assertionis, libros causa. ri vel non esse suos, vel prius subreptos quam emendarentur. Si ex consessis urgeri contingeret, sententias interpretari vectis perplexis et in speciem catholicis. Si necessitas foret, Ecclesiae non nulla damnanti consentire , damnare libenter omnia, sed , ut ajebat, lEccle-Σiae sensu, id est , eo quem postea fingeret ad arbitrium. Si aliquando fidem exponere deberet, eoPiosci prosequi jurima, de quibus non interrogaretur; de re,

vel nihil vel ambiguiim quiddam eloqui; imitari ser- Tentes , qui, ut ait Orosius Apolog. cap. I. Cum

50쪽

taenὰἱ soIIus evitis causa reliquum concIsioni atque injuriae coryas opponunt, nihil damni arbitrantur , ea

tantum sui parte a periculo libera, quae multimodas, senenatasque in se obtinent linguas, etiamsi membris omnibus amputenetur. Praeterea virorum nobilium et Sanctorum , Piprum et illustrium Matronarum, Virginum , et Viduarum benevolentiam litteris suis , laud, hus , assentationibus aucupabatur Pelagius. Testes sunt Paulinus, Pammachius, et Oceanus, Proba, Iuliana, Demetrias , Albina , Pinianus , et Mela nia , quorum in amicitiam irrepere tentavit Haeresiarcha versipellis , ut iis errorem amaret, eorumque ope Seeta propagaretur, ae foveretur.

XXVIII. Quod vitae rationem moresque Pelagii ae Sociorum ejus attingit, singularem quamdam pietatis , probitatis , severiorisque disciplinae opinionem , minime tameri probandae, magnopere sibi conciliare satagebant. Hine nhhorrentes illae a comuni sansu, insolentesque sententiae in eorum ore resonabant: Non deinbere omnino iurari. Gloriam pestium et orname niorum

rase Deo contrariam. Christianum debere esse illius patientiae, ut si quis sua auferre potuerit, gratanter amittat. Dioitem uiuentem in dipitiis suis regnum Dei non posse ingressi , nisi omnia sua pendiderit; nec Prodesse eidem, si forte ex ipsis dipitiis mandata fecerit.

Qua ratione Evangelica consilia ita interpretabantur, ut non suaderent, quemadmodum Par erat, sed in praecepta perverterent. Neque vero apud simplicem tantum Tudemque multitudinem, sed apud egregios etiam ex Lmiosque sanctitate, doctrina et prudentia viros , ab initio praesertim novae, quam Susceperant, institutionis,

nempe Augustinum , Paulinum Nolanum . Joannem Je-

SEARCH

MENU NAVIGATION