De infinita perfectione Dei opus metaphysicum adversus plures recentium plurium philosophorum, praecipue christianae religionis hostium, errores ab Aloysio Brenna conscriptum ..

발행: 1774년

분량: 262페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

51쪽

4 eunt ) eertis limitibus definiri dieatur , ne Dens quidem ipse poterit Bonum aliquod mente conciripere, quo prius illud augeri queat. Jgitur abs

lura quaedam Necessitas certos intra fines naininram Boni coercet, ut nusquain amplius illa possit excurrere . id si est , absoluta quaedam Ne eessitas eum Boni natura pugnat: quo quid absurcius excogitari pote st Mala enim erit. illa Ne .cessitas; quae tamen a nulla mala oluntate pen dei r eum de Necessitate loquamur, quam . nulla ratio , nulla mens , nullius . eonsilium induxerit . Neque vero fingi vel esse alia quaelibet causa potest, quae Necessitatem eamdem insecerit, ut ita dicam, atque corruperit . Haec enim esse ab surda Omnia vel maxime, rerum ipsarum, de quibus agimus , clarae distinctaeque notiones ostendunt. Nullis ergo limitibus natura Boni , quod utcumque possit existere, concludi necessario di.

Omnia in hoc argumento constare vides , nisi quod ostendendum est, Dei Naturam, si necessaririo existit, quidquid bonum aut perfectum esse po test , necessario complecti - . ostenditur autem id ea ratione, quae Solis ipsa luce sit clarior . Nam si Natura, quae necessario existit, Bonum omne consequi non potuit Z, multo minus quae non existunti necessario, sed, ut ita dicam, precario, ; Bonum idem ullo tempore t consequi Poterunt. Etenim Bonum. quodcumque tiniust tan

deci est aliud , oisi peculiaris quidam existen-

52쪽

di modus . Id enim satis clandi notiones et Boni, et Misendi satis ostendunt . Jam quidquid ad Misendam pertinet, in eo , quod est necessa rio , potius quam in eo , quod necessario non est , reperiri debet. Quidquid enim majus , aut

nobilius est in aliquo genere , continer etiam quod in eo gene ce minus est, aut eadem, aut eminentiore quadam ratione , ac modo . Ita fit, ut quod Bonum in perfectissima et necessaria na- inra nullo modo reperire licet, in alia nulla natura possit existere . Ex quo facile consequi vis des , ut natura , quae necessario existit , Bona quaelibet in se complexa contineat, ut volumus.

Nisi enim id esset , jam non posset illud esse , quod tamen esse posse clara et aperta ratio demonstravit. si Quid ergo p ais: nonne , si quid allata ratio ponderis habet, Bona omnia necessario existunt 3 Homines igitur, et animantia reliqua, et quae cernimus universa necessario erunt: quo nihil excogitari potest absurdius. Facilis ad haec responsio est . Si quid enim

nostra ratio valet, Bona omnia necessario sunt, quae non sunt ullis admixta Malis; qualia videlicet in Divina tantum Natura locum habere

F poste,

rὶ Haec omnia confirmantur ea ratione, quam gravissime D. Thomas iis verbis proposuit I. P. Q. 4. a. a. ,, Secundo vero i probatur infinita Dei Persectio l ex hoe quod supra osensum est, quod Deus es ipsum esse per se fissistens; ex quo oportet quod totam perfectionem essenes in te eontineat .. Cum Deus sit ipsum esse subsistens . nihil de perfectione essendi potest ei deesse. Omnium autem perfectiones pertinera ad perfectionem essendi ; feeundum hoc enim aliqua perfecta sunt . quod aliquo modo esse habent: unde sequιtur quod nullius rei pejectio Deo desis. -

53쪽

posse , Christiani 'Philosophi ac Theologi docue

runt. Malum enim i quatenus malum est , inutile natura e st; alque hinc necessarium haberi non potest. Non igitur homines , aut reliqua omnino , qualia novimus eXtra Deum , necessario sunt . Sed quidquid in his persectionis authoni est , multo nobiliore , ut indicavimus , ratione in ipsa necessaria Natura continetur. Si quis adhuc repugnat , Naturam ejus rei, quae maxima sit, ac necessario quidem sit, quaeso diligentius animo contempletur . Nam primo quidem ea res bona est sine dubio atque perfecta . Immortalis enim est, aeterna est, ne quo

mali quidpiam ab aliis pati potest, quorum openumquam indigeat . Deinde non circumscribitur, aut finitur hoc potius quam illo persectionis , aut bonitatis gradu , vel modo. Hic enim potius quam ille modus necessarius esse non potest. Etenim quis me pugnantia loqui aut absurda dicet, si contra eum, exempli causa , qui Sapientiam esse necessario eidem Naturae neget, ego aut Immensitatem , aut AEternitatem , aut aliud simile quidvis esse negavero pScilicet quod aliqua natura ita existat , ut potius unum habeat , quam aliud quodcumque Bonum, nullo modo necessitatem existendi, sed causae intelligentis arbitrium aut voluntatem omnino sapit . Haec enim naturam unam hujusmodi prae reliquis producere potest , siquidem omnia potest. At nulla ratio ab adversariis aderetur ,

qua in

54쪽

quamobrem absoluta Necessitas a nulla voluntate pendens Bona plurima , non autem omnia, quae tamen possent esse , ne Cessariae naturae tribuat .

Simplex enim omnino debet esse illa Necessitas, neque optionem ei quisquam detulit, utrum hoc esse velit , an illud Bonum; quin et a veri similitudine quavis abest , quod Necessitas ea Bonum aliquod existere finitum , non autem infinitum , hoc eli longe melius, atque praestantius,

exposcat.

Praeterea redit huc, quod modo diximus, maIam futuram esse Necessitatem, quae cum ipsa Boni natura ita pugnet, ut infinitum Bonum arceat , atque esse non sinat . Id clarius fit ex eo , quod non aliud esse Malum , nisi Boni Privationem ii tantum ignorent , qui numquam Philosophum, quod ajunt, pictum viderunt. Quaenam autem fingi major , aut perniciosior Privatio potest , quam illius Boni, cujus jactura nulla unquam ratione reparetur λ aut quis infiniti Boni jacturam reparari unquam posse arbitrabitur pAtqui Necessitas absoluta , de qua loquimur , Naturae Divinae vel maxime propria , o prima est . Malum enim, cum natura sua sit inutile , quandoquidem res utilis hoc ipso bona est, necessariurn esse , nemo dixerit. Quis autem aliquid minime necessarium ad absolutam Necessitatem pertinere

somniaverit λ Ergo ne leviter quidem suspicari licet , per eamdem Necessitatem omne Bonum , hoc est verum persectumque Bonum , quominus

existat , impediri . F a Duo

55쪽

6 Duo sunt , quae adversarii nobis hoe loco sortasse velint opponere . Alterum est , etiamsi Necessitas nulla ferat , ne Bonum aliquod existat , non continuo colligi , quod ea Necessitas exigat , ut idem Bonum existat . Etenim omnia, quae sunt in rerum ipsa natura, ita sunt , ut neque non sint necessario , neque lainen eadem necessario . sint. Alterum est , posse dici, Bona omnia necessario existere , at in Naturis omnino sejunctis atque divetiis , non autem in ipso Deo.

Quid respondeas ad haec, habes ex dictis. Nam primo quidem , si Necessitas absoluta Divinae Naturae , ut ita dicam, insita, non exi git , ut ipsa Natura certo aliquo Bonorum numero definiatur , haec certo Bonorum numero definiri ex nulla causa potest. Ergo definiri nullo modo potest. Esse enim quidquam sine ra tione sulli ciente Philosophis auctoribus magis est absurdum , quam sine parentibus homines , aut sine seminibus arbores nasci . Profecto Naturae necessariae voluntas a nullo Bono refugere dicenda est , quod sine ulla concretione Mali , fine dolore ullo , vel toedio possit haberi . Etenim ne pessimorum quidem , aut stultissimorum hominum voluntates hujusmodi

Bona aversantur . Neque Vero extra Voluntatem

ipsam alia res aut natura esse vel fingi potest, quae cogat. illam certos intra Bonorum fines vel invitam, si Superis placet, reluctantessique consistere.

56쪽

Innumerabilia sunt , quibus id essici eogique

possit ; neque tamen asterre omnia necesse est. Quis enim non facile Videt, Naturam eam, quae necessario existit, cum firmissima sine dubio debeat esse , cum a nemine quidquam acceperit , satis ipsam sese tueri , neque ab illis ullam posse laonorum suorum partem amittere , quae ne queant eam ipsam e medio summovere 3 Etenim, quae diximus , Bona ita cum ipsa natura conjuncta sunt , ut avelli ab ea, sejungique nullata ratione possint ; ut mox docebimus. Multa huc etiam asserri possent , a Baylio , dum ostendere nititur, materiam, si a Deo creata non sit, non

posse a Deo quid quam pati , otiose disputata. Jam vero si initia de rebus , quae non sint necessario , dici ratio ipsa non sinit . Quamvis

enim ea non existere non sit necessarium , possunt tamen esse causae non ita paucae, propter quas non existant.

Quod si Naturae Divinae Perfectio nullo

Bonorum numero definitur , infinita profecto dicenda est. Ipsum enim existere necessario , vel ipsa, ut Philosophi loquuntur , necessaria GD sentia sussiciens Bonorum omnium fundamentum est . A que enim unum illa respicit, atque aliud Bonum . Neque enim, ut diximus, hoc prae illo quidquam habet , unde illo, si fas est ita loqui, in tenebris Nihili relicto extare debeat, a Necessitati poscenti , ut Natura Divina sit, omnino satisfacere . Quamobrem, si ex ejusdem Ne-

57쪽

cessitatis vi Bonum unum existat , et aliud existet e seu potius unum simplex Bonum existet, in quo caetera omnia sublimi quadam ratione

comprehendantur.

Alterum autem illud facilius expeditur . Si enim omnia Bona, quae possunt esse, nece si uiolant, nullis admixta Malis, in praestantissima Dei Natura corte conjuncta sunt. Nam primo quidem extra Deum separata, ut ita dicam, ac dissita sunitas tantummodo naturas constituerent. Quidquid autem finitum est, aliqua ex parte Malum est . Nam et hoe Malum est, quod Metaphysicum vocant , quocumque carere Bono. Deinde maximum Bonum ea certe natura est, in qua Bona omnia,

quae possint esse, nullis admixta Malis aptissima quadam, si licet his uti verbis, naturae necessitat te junguntur. Ea igitur Natura existit; quandoqui

dem existere omne Bonum, atque hinc existere Maximum Bonum, adeo luculentae rationes hactenus ostenderunt si).

ιὶ Ad nonnullas ex iis rationibus, quas explicuimus, pleraque revoca- εἰ possunt a Philosophis in hanc rem acutissima disputata. Faciunt etiam huc nonnulla ex Patribus hanc in rem a Petavio collecta i Theolog. DUm. Lib. VI. p. 7. J Sed eorum rationes quasdam ne leviter quidem in hoc opere metaphyseo attingimus, quod aliquid ab auctoritate, praesertim sacra, sumere videantur. Huiusmodi est argumentum, quod n. 4. ex Clemente Alexandrino ille deuamit.,, Qui in octavo Stromateon , ait, recte admonet, eum nomen aliquod ι7 Iieiter usuFamus , statim rem nominis oeurrere in suo genere perfectismam M. Etenim in Perfectionem generis . ait, inruentes, ad eas, quae maxime prostriae sunt ,synificarariam rerum venimus. Exempli causa , cum medicum audimus ,ealem anformamus animo , eui nihil desit medieae facultatis. Sie hominem sapientem intelligimus eam , cui nihil desit eognitionis tutus, quae est ex serearia Porro Deus simplieite iis nominibus exprimitur, quae absolutam habend formae cujusque, ac rei uni ationem . Non enim solum ens volatur, out borium, aut sapiens, justus, ει Ilisgas sed etiam quam entitalem

58쪽

infinita Dei Perfectione detrahens confutatur. O Uamquam a Manichaeis , non tam ingenio Valentibus , quam impietate vesanis, plurima contra Dei Opt. Max. bonitatem atque vir tutem excogitata sunt; nihil tamen, opinor, aut magis horrendum ab illis , aut magis absurdum afferri potuit, quam illa Fausti apud Augustinum, quae totidem ipsius verbis afferimus is Sum mum, et verum Deum; utrum sit infinitus, necne, F quaeritur , de hoc loco bovi, et mali contrarietas breviIer poterit edocere : quandoquidem,

s uou es Malum , profecto in siniIus es Deus. Habet autem sinem, A malum es . Non igiἔur .

infinitus es, , . Satisne cogitat Faustus ista quae dicit Mala igitur , quae sunt , aut esse possunt, impediunt, quominus infinitum Bonum inesse dicatur Deo λ quid Θ an Mala ipsa Deum aggrediuntur, .

tem dicunt, bonitas, sapientia, justitia. Quare sine ullo lim te, ae termino convenit illi tota rei glani arae, quanta potest coxitari maxιma, Persestio is Alia vide apud ipsum. Am inuimus autem a celeberrimo etiam arsume to D. Thomae i I. P. O. 4. r. non quo nullam ei vim inesse arbitremur, sed quod innumerabilibus hac aetate ratiunculis excipiatur. Deum esse persectissimum inde colligit, quod sit maxime actu, ac νotentiae nihil habeat admixtum. is Secundum Aoe enim, inquit, dieitur aliquid ese pes reum , secundum quod es actu . Nam persectum dicitar, cui nihiι deest, secum dum modum suae re calonis D.

59쪽

48assicium p an quidquam ejus Naturae ac Bonita ii detrahunt 3 Minime, inquit. At Mala praestanr,

ne infinita sint Bona o Illic enim , inquit , esse Mala incipiunt , abi bonorum es fluis is Ex

quo consequitur , primo quidem ut infinita non possit Deus: deinde , ut ne ipse quidem sit infinitus; cui neque adsint infinita Bona, nequα adesse queant ; cui regnum sit, maximum illud quidem , at suis aliquando finibus circumseptum. ita qui disputat, neque Boni , neque Mali rationem profecto novit. Cum enim, Philosophis consentientibus, Boni ratio sit in eo, quod appeti possit ; possint autem appeti majora sem-

pee ac majora vel fortunae munera , Vel naturae , sequitur hinc , ut nullus omnino dicatur esse Bonorum finis . Quid enim essicit, ut, si praestans at qua Natura Bonum aliquod quantumvis ingens consecuta fuerit , nihil esse , nihil fingi animo possit , quod appetatur, nobilius atque prae stantius pItaque si Mala , quae Manichaeorum tene. bricosa somniaverunt ingenia, esse non possint, ubi nullus Bonorum finis esse dicatur, hinc potius nul- . Ia existere hujusmodi Mala colligendum est. Et requidem vera nulla esse potest Natura omni ex parte mala , quae nihil Boni habeat admixtum, per se ati necessario existens , a qua, tamquam a mari flumina, cujusque generis Mala, sine ulla concretione Boni , perpetuo deriventur. Et de

hac quidem re suo loco fusius.

60쪽

49 Nunc hactenus admirabor Fausti tarditatem, quod in ipsis Malis esse quaedam Bona non intelligat. Etenim adeo concedi non debet , ibi Mala incipere , ubi Bonorum est finis , ut ipsa Mala, quae dicimus, sutura Mala non essene , nisi Bonum aliquod afficerent, atque corrumperent. Fac enim aliquid esse natura Malum. Iam illud est , quod else deber. Non igitur amplius

est Malum . Neque enim ea mala res , aut natura est , quae suum obtinet in tota rerum universitate locum . Sane si Lictor quispiam, si Satelles , aut Carnifex vituperari non pollunt, eum praestant id , quod concredita ipsis a Republiea munera postulant , multo minus ea res vituperari unquam posset , quae totum id efficerer, aut etiam eiset , quod ut effetat , aut sit , ipsi , quam exuere neque debet, neque potest, natura flagitat . midquid ergo Malum est, eo scilicet Malum est , quod naturam per se bonam aut destruit, aut foedat, aur aliis quibuscumque damnis vel molestiis asscit. Non igitur illic esse Mala incipiunt , ubi Bonorum est finis r at ubicumque Mala sunt, ibi et Bona sint aliqua necesse est . itaque nullus est Bonorum finis ; siquidem ea ratio corruit , quae Fausto auctore Bonis finem imponer

videbatur

At stultitiam hominis non sibi constantis

alia etiam ratione cognoscere licet . Id enim

SEARCH

MENU NAVIGATION