De infinita perfectione Dei opus metaphysicum adversus plures recentium plurium philosophorum, praecipue christianae religionis hostium, errores ab Aloysio Brenna conscriptum ..

발행: 1774년

분량: 262페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

241쪽

At multo melius mihi res processura videtur, si, quod D. Thonias, et gravissimi cum eo Theologi docuerunt, non contra, sed supra nostram rationem esse mysteria, firmius atque constantius defendamus. Praesiuit id egregie Letbnitius in libro , quo , si pauca demas Lu- theranae Sectae propria , vix aliquid absolutius, arque perseetius excogites. Eum ita sequar hoc loco dueem , ut . et quaedam addam , nili sallor, majorem lucem allatura. Rationis ipsius nomine duo praesertim hoc Ioco possunt intelligi, alterum est, ipse ordo , atque nexus aeternorum verorum, in quo Leib-nitius ipse rationem positam putat; alterum est lumen quoddam intelligentiae a Deo inditum , quo fit, ut vera ipsa discernamus a falsis. Nam et hoc lumen per latinam consuetudinem Rationis nomine intelligi , neque Leibnitius, ne

que alius quispiam negare potest Jam ordini

aeternorum Verorum contraria esse nostra Mysteria, quis negare audeat, modo Mysteria Ipsa vera esse concesserit λ Neque etiam uni, aut alteri hujusmodi Vero singillatim conliderato e eontraria dicenda sunt. Verum enim Vero contrarium esse nequit. Id si negaveris, Falsi notionem de medio sustuleris. Quid enim Falsum est , nisi quod Vero contrarium est y Sed et ipsi nostrae rationis Lumini oppolitum , sive con trarium Uerum quodpiam nullo modo :debet a

242쪽

telligi. Ipsum enim Lumen a divina Sapientia nescio qua ratione dimanat. Igitur si Uero cuipiam opponitur , Uitium ipsum in Auctorem . naturae, quod cogitare nefas est , refundendum

else videretur.

Est quidem, quod homines non raro clarissimis eriam in rebus hallucinentur. Verum id totum eo contingit, quod hujusmodi lumen aut illuc, quo volumus, duci non potest, aut aliquid ipsius claritati tenebras offundit, aut a nobis non, ut par est, adhibetur. Errores enim omnes Peculiaribus quibusdam a causis oriuntur, de qui bus fuse Dialectiei. Nam et a sensibus haustae

notiones rerum, atque in φαντασία receptae, et anticipatae' quaedam opinioneS , quarum etiam pondus, ut ita dicam, et vim non satis recte

aestimamus . et praeceps quaedam definiendi, aut judicandi ratio, atqae alia similia quaedam errandi

nobis occalionem non raro praebent. Haec omnia perexiguum esse nostrae rationis lumen , neque Omnia nobis demonstrare, quae nobis usui forent, liquido probant. Sed aliud est, perexiguum esse , aliud veritati contrarium; aliud quod multa ve ra aut nullo modo , aut non satis Ostendat , aliud , quod etiam , quae falsa sunt, vera esse nuntiet. Ita . stellarum connubia nocte fulgentium lumen exiguum esse dicimu , et ad ipsum ambulantibus , ubi Luna ipsa deficiat , non raro Contingit, ut lapsum ini via vel errorem cavere

non possint. Numquid tamen hujusmodi lapsus

243쪽

aut error ipsi lumini stellarum, et non po tialiis quibusdam causis, modo recte, ac proprie loqui velimus, est tribuendus p Imo vero lumen ipsum, et viam tantisper illustrat , et quo tibi sit eundum, aliquo modo detegit. Quod aliqua

non ostendar, aut non satis ostendat, atque hinc errandi tibi enascatur occasio, mancum illud ac debile dicturus es, non falsum, non cum te nebris confundendum, non iis, quae sunt in via, neque a te conspiciuntur, oppositum, atque contrarium. Simile quid in re nostra contingere ,

sapiens quisque lector jam facile percipit. 4rae cum ita sint, sapientissime Theologi , quos Baylius eo carpit , quod non satis

intelligere possit, aut nolit, quidquid verum est, cujusvis ordinis, id contra rationem esse nega verunt. Nimirum , ut dixi , aliud est contra, aliud supra rationem esse . Illud est, quod ratio ipsa verum haberi non sinit, quod falsum esse clamar, quod absurdum, quod Veris aut omnibus aut aliquibus sibi cognitis omnino adversari contendit. Hoc est , quod ratio ipsa supremi cujusdam ordinis esse monet, ad quem ipsa videlicet nullo modo pertineat, quod ostendere, quod probare suis ipsa conclusionibus , argumentisque non potest, quod cur aut quomodo verum sit non satis intelligit, quod uno verbo tale est ,

ut nihil ipsa de illo, nisi testimonio ejus, cui

credere debeat, suisset edocta, suspicaretur. Hujusmodi Mysteria esse Christiaoae Religionis de

244쪽

a 3 3fendere omnino debemus, quicumque vera ea dem esse existimamuS. Atqui saltem, ais , quae supra nostram rationem esse omnes concedunt, eadem rationi videntur opposita . Videtur enim rationi falsum,

quod, nili Deus locutus esset , illo modo verum haberetur. Ut aliquid tibi largiar, distinctione mihi opus est. Si prima , ut ita dicam, fronte rationi contraria Mysteria dici postules haud equidem repugnabo. Idem non invitus concedam, Mysteria iis opposita, vel contraria videri , quae non proprie vera , sed veri quodammodo uimilia dicimus . Ea nimirum sunt , quae plerumque hoc sese habent aut illo in do, atque hinc etiam in re, de qua sorte agimus, hoc aut illo modo se habere, .non absur

da conjectura est , At vero Mysteria naturali rationi , de qua locuti sumus, constanter ac se per videri contraria , etiam postea quam ipse . . ratio, ut ita dicam, sese collegit, etiam posteaquam rem roram diu multumque versavit , id enimvero Concedere nullo modo posIum. Haud equidem dubito, quin Musteria : credenda eslent, etiamsi rationi contraria perpetuo viderentur . Tunc enim locum haberer , quod Bergierius tantopere urget, testimonium Dei multo pluris, quam rationis ipsius, esse faciendum. -At eo modo contraria videri nego, quod re era eo modo contraria non esse mihi videantur .

. . . G g Quod

245쪽

a 3 Quod ut melius . intelligatur, illud probe ,

tenendum est: argumenta, quae tantum probabilia sint, non autem pro rius evidentia , minime sufficere, ut aliquid rationi omnino contrarium videri possit, aut dici. Semper enim hujusmodi argumenta relinquunt alicui suspicioni

locum, ne sorte res aliter sese habeat , quam ipsa concludant. Semper ea potest- adhiberi iis argumentis exceptio: dummodo ne validior aliqua ' ratio, praesertim sapientissimi Dei testimonium, contrarium aliquando suadeat. Itaque argumenta illa dumtaxat, quae demonserativa dicimus in scholis , essicere possent , ut contraria dicenda essent rationi Mysteria . Id si ita est ,

jam argumenta demonstratrva contra Christianam veritatem asserri, dica'it, oportet, adversarii. At quod argumentis demonsrativis urgetur ac premitur, qui S verum elle, dicere audeat p Falsum enim evidenter est , quod non esse verum argumentis demovsrativis ostenditur. . Itaque Christiani omnes ' ab ea loquendi ratione abstinere debent, et eo potius animum, ac vires ingenii convertere , ut argumenta , . quae vere de non syraIlva sint, aut perpetuo videri de

beant, contra Sanctissimae R diligionis dogmata pro ferri negent . Id suis in libris egregie plures Theolog Scholastici praestiterunt, quorum Plu

ra plures philosophi ' recentiores non raro Car punt , quod pauca' satis intelligant . Caeterum hic alia quaedam' notanda sunt , quae contra

246쪽

Baylium Leibnitius eo libro, quem dudum laudavimus, egregie persecutus est. Aliud est naturalibus aliquid rationibus probari , ostendique

verum: aliud percipi, qua ratione sit, , aut se se habeat: aliud argumenta solvere, quae con

tra ipsum afferuntur. Priora illa duo , si de . Mysteriis Christianae Religionis procedat sermo, a nobis praestari nequeunt . Sed tertium illud praestar non posse, ii tantum dicent , qui veritas ' ipsa , qui ratio ipsa quid sit , aut quid valeat , non satis advertunt . Quod . enim post B ylium Russo jus . non sit ne magna scripsit Inconstantiae nota si : contra quaslibet disserentium

rationes s Sastemata vulgo appellamus ) aliqua posese .proferri , quae nequeant satis apte , solvi , neque tamen , quidquam eniciant , inconsiderate dieitur. ἐPronunciata , scilicet rationis vera sunt: ergo non sunt vero contrariar ergo nullum verum, elle idem salsum, ostendunt r ergo, si contra verum asseruntur, ipsa per se nihil estieiunt: ergo aliquod in ipso argumento virtium est, quod cur detegi ab homine ullo non pollit, etsi Mysteria , contra quae argumentum

affertur, non prorsus animo comprehendat, profecto non video.

Sed jam orationem ad unum, aut alterum exemplum ab hac disserendi htilitate traduc

mus Ajunt Mysterium Sanctissinae Trinitatis

247쪽

rationi videri contrarium. Afferunt in hane rem tritum illud si grae sunt eadem uni tertio . sunt eadem inter se ser Hoc pronunciatum veri Disimum clamant ; quin sanctissimae doctrinae prorsus . oppositum tir, aut videri debeat , ne dubitant quidem: consectum negotium putant.

Ita qui disputant, ejus pronunciati vim non satis aestimant. Etenim , quae sunt eadem uni tertio , eadem esse inter se, verum est , nisi ea distinctio, quae virtualis dicta est a Scholasticis , aut simile aliquid, inter ipsa et illud tertium intercedat. Nam si intercedat, eadem illa esse imter se sumere poteris, clamare poteriS, verum pro bare non poteris. Cum haec audiunt plures adversarii cachinnos tollunt; tum quid distinctio sit isthaec virtualis 2 interrogant; ne expectant qui dem aliqui, dum ejus definitio tradatur; verbia

inquiunt illa' esse , quibus nulla subjecta potestas

est. Verumenimvero distinctionem illam in rehus etiam creatis habere locum , subtilissimi plures

D. Thomae discipuli opinati sunt. Qui ab iis disesensere , splurimi diuinctionem formalem ex natura rei , , quae dissicilius etiam intelligitur , induxerunt. - 1 Iaud equidem istorum opinionibus faveo, neque obscurum et exile probo disputandi genus , cui sapientiorum recentiorum clarae, distinctaeque notiones, et aptissima quaedam docendi ac discen-xu ratio multis partibus anteponenda, est . Verum quis aequitatis ac veritatis amator non facile sen- iδr, quae plures per aetates plures homines in-

248쪽

237genio doctrinaque praestantes opinati sunt, non esse humanae rationi prorsus evidenter oppolita ΘCaeterum Distinctio virtualis quid sit , nulla satis apta ratione percipitur. At quod aliqua esse possit, saltem in altissimis quibusdam rebus,

quae nostrae intelligentiae notionem omnino fugiunt, non est evidenter absurdum. Quaenam enim

isthaec in hisce rebus dicenda est aliquid negandi ratio, quod non satis tibi perspe etiam sit, aut esse possit λ Utere, per me licet, ista ratione,

eum de rebus institutus est sermo, quae tuos in oculos incurrunt, aut in sensus caeteros, aut

facilius ipsa tuae mentis acie lustrantur; ut quid illae petant, a quo refugiant, quid sustineant, quid abnuant, dijudicare aliquo modo possis. At , si

hanc ipsam rationem ad res 'tuo numquam animo comprehendendas transferre velis, nonne id

agere videberis, ur, quod scientia te complecti non posse fateris, eadem scientia aestimes atque metiaris p Ita fit, ut vides, ut ipsa ratio moneat, prO- nunciatum illud is Quae sunt eadem ec. is cum de Natura. Personisque Divinis agitur , nullum habere locum . Quamobrem non illi contrariata . sanctissima Christianorum doctrina dicenda est. Faeilius autem soliritur argumentum a Rus sejo magna confidentia propositu in . In litteris enim, quas ν diximus, ad Parisiensem Archiepiscopum datis . aperte pugnat, . pronunciarum illud

Totum est sua parte majus doctrinae Catholic iram , qua : Christus , in .secratissima illa coena suum

249쪽

suum ipse verum corpus, et idem integrum in manus sumpserit , atque etiam per os in stomachom immittere potuerit , esse omnino contrarium . Non ita hebetem sibi fingere debuit .Rustojus adversarium, ut nihil ei praesto effat, qaod ad isti reponeret . Totum esse sua parte majus , si tum ipsum Totum , de quo sermo est, tum ipsa Pars naturali modo ac ratione sint, nemo non sentit. Sed Totum esse sua parte magis extensum . actu Theologorum enim vocibus hoc loco nos uti, res ipsa cogit ) si Totum sacramentali modo sit , Pars autem naturali ,

Theologi negant. Nihil, inquit, in hac distinctione percipio. An aliquid me allaturum, quod satis ipse perciperes, pollicebar p Sed tamen ego hic aliquid non clara quidem atque distincta, sed obscura certe ratione percipio . Nam rem, de qua loquor, ab omni re, de qua non loquor, nescio qua ratione distinguo . Alia quaedam cum Catholicis Theologis in ea existendi ratione video , quae nihil persequi neeesse est. Nunc enim ut subtilius agamus, et brevius agendum videtur, et pressius. Esse aliquid , quod ego dico, Christiana me Theologia docet. Tu qui nihil esse vis, idoneis, quod vis, argumen iis ostende. Numquam ostendes. Quas enim a sensibus hausissi. aut alia ratione collegisti, sive lexplicasti notiones, huc nullo modo pertinent . Quamobrem quae rario efficit, ut res , de qua

loquimur, satis perspecta sibi esse non possit ,

250쪽

239 eadem esiicit, ut ' nullum contra ipsam argumen-min , quod jure demonsrarivum appelletur, a lepossit excogitari. Est autem alia ratio Russoji argumento res, pondendi eorum , qui ' negant ad Essentiam . Corporis id quod Extensio dicitur actualis proprie pertinere. Etenim non esse dicunt, cur illa divinitus a corpore quopiam non possit auferri . Id autem in eo Mysterio contingere, in quo majus aliquid Bonitasne praestet an Potentia Dei opt. Max. non sine magna ratione duinbites. Quod si contingit, quid pronunciatum illud Totum es sua parte majus hoc loco Russo jus

ingeminat Neque enim Totum, cui dempta sit actuatis Extenso, Parte illa, cui dempta nulla sit, majus, hoc est magis extensum, diei vel

fingi potest.. Similibus Incredulorum argumentis per simiales rationes facile respondetur . Similes autem rationes contra argumenta vere demonserativa nullae essent. Qu/s enim aliquid argumentis respondeat, modo illa perceperit, quibus aut de dimensione quadrati, aut de lineis in circulo inclusis , aut de aliis huiusmodi rebus tam putichra Geometrae, ae tam utilia demonstrant pSed jam illa solvamus, quae contra doctrinam hanc nostram Baylius excogitavit . cujus

omnia sere praecipua verba Sinsertius summa fio do

SEARCH

MENU NAVIGATION