장음표시 사용
221쪽
Dei consectariis quibusdam ejus doctrisiae, quam exposuimus, a summa Dei Perfectione manantis , contra temeritatem Incredulorum, qui Musteriis omnibus revelatae Religionis fidem denegant. O Vae disputavimus hactenus , cum per se clara sunr, atque perspicua , tum Incredulorum nostri temporis impietatem ita convincunt, ut nihil ei reliquum faciant , quo se ipsa tueatur . Nam si comprehendi non potest humana scientia Deus, jam probabilis ulla ratio esse non potest, quamobrem Christianae Religionis mysteria a nobis rejicienda sint. Quo perfecto, atque concluso, quis porro non intelligit, nihil esse, quominus eidem Religioni . quispiam dare nomen , ejusque castra sequi non injuria recuset , atque detrectet p Quamobrem operae pretium erit, quam apte concludatur, quod diximus , accuratius hoc loco demonstrare. Ex quo et illud quasi sponte consequetur e non e Christiana re fuisse laborem ab eo Scriptore, qui Thomas Bonartes Nordianus dici voluit si), in libro de Concordia Scientiae cum Fide susceptum . Is enim in augustis Religionis Christianae mysteriis nihil esse , quod non satis intelligamus, nihil quod non satis probare possimus, nihil cujus rationem ignoremus, ope-
i Verum ejus admea fuit Thomas Barion,
222쪽
operose ostendere aggressus est. A quo ita dissentio , ut non modo Mysteriorum , de quibus agimus, a nobiS rationem inu estigari non posse doceam . sed necessario hujusmodi Mysteria in praestantissima Dei Natura locum habere sentiam. Similia contra Scriptorem antiquiorem, Raymula dum scilicet Lullum, qui fere eadem probare cO'
Quaecumque Christianae Religionis Mysteria vocari solent, in duplici sunt differentia. Alia enim ad Naturam ipsius Dei , alia ad Voluntatem facile revocantur. Illuc enim ea pertinent, quae de ipso Deo credenda Christi Religio proponit, ut Sanctissinia Trivitas, ut De arvatio, ut multa, quae posse Deum divinae Scripturae auctoritate novimus, ut caetera hujusmodi . Nihil enim de iis humana ratio sibi relicta suspicatur, quae videlicet si a sapiente quovis homine suo dumtaXat nomine proponerentur, sine ulla dubitatione reiiceret . Alia vero Mysteria pertinent ad ipsius Dei Voluntatem; quo loco illa omnia Veniunt, quae Incomprehensibilia Dei judicia Christiani vocant. Haec omnia tandem eo spernunt Increduli, et perabsurda putant , quod illorum
nullo modo rationes at sequuntur.
Potestne aliquid stultius ς aut insipientius excogitari λ Si enim Deus est id , quod humana scientia comprehendi non potest, non modo mirum esse non debet, plurima in Deo hujusmodi esse Mysteria, at mirum videri deberet, aut pia
223쪽
tius absurdum , si nulla essent. Primum id de
Natura ipsa videamus. Quae comprehendi Natura non potest , aut multa complectitur, quae non satis a nobis intelligantur, aut multa certe, quae tantum confusa quadam ratione nobis appareant. Alterum ve- . rum elle credimus ; alterum hoc Ioco adversa riis largimur . Utrumque autem conficit , quod volumus. Utrumque enim ostendit, esse in ea Natura , quorum nullo modo rationes a nobis
teneri liceat. Quid enim , si rationes omnium teneremus , in ea Natura difficile nobis intellectu esset, quid non satis clare cognitum, atque perceptum p Jam si multa sunt in ea Natura ,
quorum nullo modo rationes alsequamur, multa
sunt , atque elle debent , Mysteria , de quibus loquimur. Quid enim, amabo, in re nostra Mysterium ell, nisi quod ita est, ut cur ira sit. aut quomodo sit, aut quid omnino sit ab humana' qua vis mente non possit intelligi λ Si rationes alicujus rei non assequimur, haec omnia prosecto non assequimur . Licet enim hic exeontrario arguere; quoniam si rationes rei omnes assequeremur, ea omnia, quae diximus, de ipsa re nobis explorata essent, ac manifesta.
224쪽
. 213 mysteria leviter etiam considerantibus occurruns, ut multo plura lint , quae de iis ignoremus , quam quae quoquo modo cognoscere Videamur si). Animus ipse noster, quo vivimuS , quo senti mus , quo cogitamus, rationesque concludimus , aut qui potius idem est , ac nos ipsi, qui haec omnia conficimus, nonne pauca hujusmodi musteria natura sua videtur obvolvere λ Explica ,. quaeso, quid ejus memoria sit tot rerum, atque tantarum, quid intelligentia, quid ipsa voluntas, quid caeterae facultates, quibus maxime viget 3 An vero ille per totum corpus , Vel Lliem per aliquam corporiS partem extenditur 3 Qui pol
est id fieri , siquidem partibus omnino caret pAn potius non extenditur λ Quis est qui animum,
cum omnia regat membra corporis, et in ipsis
corporis sensibus ipse omnia sentiat, atque percipiar , puncti instar in corpore obtinere putet paut si putet , id quale sit , aut quomodo sit , aut esse possit, satis intelligat p An Lethnitio assentiris praefabilitam nescio quam Harmoniam inducenti λ An iis, qui radi cum tuentur in fu-xum y An Cartesium audis p an Mallebranchium pAn
non modo contra Atheos, i d et coatra reliquos advenarios nostros spitime faciuat.
225쪽
An Peripateticus es , an Platonicus p Quis ex iis
omnibus non ultro satetur, plurima nos ad Animi pertinentia naturam ignorare , in plurimis haerere , plurima else de illo , niti Pyrrhonis more de lipiamus, omnino tenenda, quamvis qualia sint, quomodo sint, aut etiam esse possint , nos omnino lateat pQuid λ Ipsa Corporis essentia num tibi perspecta est ρ Num ergo id est, quod Soliditas , num quod Sensibilitas, num quod Exten sis triplex appellatur in scholis p Quid est a Philosophis omnium temporum , omnium disciplinarum hac in quaestione disputatum, quod probabili aliqua ratione tentari et convelli nequeat p Sed faciatis id constare. Quam multa sunt, quae nemo, philosophis auctoribus, satis bene percipiat , quam multa, quorum nulla ratio reddi possit lNeque enim , qua ratione Corpus aut motum recipiat, aut gignot, aut ullam spatii partem suo motu percurrat , neque alia hujusmodi , quae sunt iunumerabilia, quispiam assecutus est. Iacent enim ea tam crassis occultata, et circumsusa tenebris, ut nisi experientia, hoc est optima rerum magistra, nos edoceret, ne posse quidem
in rerum esse natura viderentur.
Quam late pareat hic locus, nemo est vel leviter eruditus, quin facile videat, planeque sentiat. Nam et in geometricis disciplinis plurima
sunt, quae plerisque hominibus incredibilia vi
226쪽
deantur si ; et idem in Astronomicis , idem in reliquis Mathematicis , idem in alia quavis
arte contingit, quae via et ratione in indaganda veritate versetur. Quod si Deus ille Mathematicorum Nev v tonus diligentius perpendere Vo
luisset, non fuisset fortasse ab admittendis Christianae Religionis Mytteriis , si qua Volterio fides hac in re haberi potest a , tantopere alie
Si enim iis rebus, quae summorum hominum scientia continentur , tanta obscuritas inense potest , ut, qui ab illorum subtilitate di
stant, multa cum sua ratione manifeste pugnantia per eosdem doceri putent, nonne rectae rationi consentaneuni est, multo magis in ea n a tura , quam nullae creatae . mentes , nedum homines , comprehendant , pluruma esse debere .
prorsus occulta , plurima, quae nolirae intelligentiae aciem omnino fugiant, plurima, quae si taris
Exemplum huius re; sumi potest ab Iis, quae RIeeatus, gravis auctor in primis, monet in. D. l. L. a. P. a. C. s. si Daechὸ i moderni Geometri hanno comineiato a maneniar ton possesso le quantita relativamente infinire , ed infinite sime. sono νιmam eonvinti, ehe per. ramorto ad esse non si ver eano aleunt afomi, ehe netis magnitudini finite sono d' incommutabit certeria, e non ammertono eccettuatirone. . . E' ausioma triviale , cheil tu to e maniore delia sua parte : ma questo Iovente non ha tuus inquella Deete di grande re, ehe per sere o masme o minime relativamen. te diventano ineom arabili Π fguente asoma , si ab aequalibus aequalia demas, quae remanent sunt aequalia, non rene atitest quando si orna indutro , e si procede dati' infinito at finito si Alia ex Physicis ae Metaphysteis exempla, quae ad rem nostram optime faciunt, vide apud Ia quelotium Ex. de la Theologis de Mons Bois c . Xl. a p. I49. et apud Clarvium de ι' Ex. de Dieti To. I. M Vid. Volt. D. Ii. Melang. C. s. qui Volterius quidem in Anglia eum amicis ae discipulis ipsius Nevvloni, praesertim cum Samuele Clarhio discipulos inter illos sere acutissimo, eod inquet meretico Anti-ιrinitario. diu multumque versatus est.
227쪽
tum ad humanae sapientiae trutinam examinanda essent, prorsus incredibilia deberent existimari p. Vidit id Mopertuisus, magnum hac aetate inter Philosophos , et illustre nomen. Itaque , ut aliqua scripserit, quae hominibus vera pietate in Deum , germanaque doctrina praestantibus non admodum satisfaciant, rationem ab Incredulis ex nostrae Religionis Mysteriis petitam elevare, a que adeo palam contemnere minime dubitavit si . Eadem vero, quae de Natura diximus, de Voluntatis ipsius divinae Mysteriis omnino dicenda sunt . Quod plurimorum hominum mentes in terdum sine ulla ratione commoventur, cum fi nes, propter quos aliquid agat ipse Deus, nullo modo percipiant. At enim si Dei opti Max. est infinita Sapientia , debet id necessario contingere, ut ille plurima velit , plurima etiam agat, quorum rationes ac fines nulla creata mens altequatur et ex quo facile consequi vides , ut multa faciat Deus, quae facturum ipsum esse, nisi forte promisisset ipse , aut praenunciasset , aut alia ratione ostenditiet, ne suspicarentur quidem homines etiam summi , etiam sapientiae , atque doctrinae laude persecti. Nam si infinira Dei Sapientia est, infinita profecto Videt , quae nos videre non possumus . Cur autem inter ea , quae videt hoc modo, plurimi non esse possint, atque adeo debeant, agendi fines ρ : Quamquam ita dico plurimos
228쪽
qui Deus sibi est, referri intelligam. Sed certe
Dei Sapientia, cum ab ea univertoriim hominum Sapientia infinito distet intervallo, rem unam ad aliam ita referre pote si, ut nos, tum haec tum illa quae sit, et an iit, et quomodo sit, et quid in tota rerum uni vetiit a te praestet, qui conveniat cum caeteris , omnino ignoremus. Etenim si rerum , quas agat Deus , rationes invenigare
possimus, si quidquid sapienter , quidquid juste,
quidquid convenienter arque apte possit agere, nobis statuere liceat, quid jam inter utramque sapientiam interesse dicendum est ρ Quamobrem qui sapit ultro salebitur, plurima in rerum Omnium providentia, quam Deus ipse pro sua bonitate gerat, sutura esse Mysteriar quae profecto si locum habitura necessario erant, numquam ille movebitur, quod locum habuisse viderit. Et ejus quidem rei conjectura non levis ab humanis etiam rebus capi facile potest . agis enim nesciat, vulgus hominum nihil minus, quam sines, propter quos agant sapientes, cogitatione consequi Θ Multa sunt, quae vulgo inepta pro sus ac vana, multa quae ludicra , multa etiam quae sapientiae ipsius fini omnino contraria, ut sapientibus ab hominibus acta , videri possint . Quaenam autem Vulgo sunt hac in re partes r lietae Nimirum, ut quae non intelligit , quorum non assequitur ullo modo rationes , verea tur , et animum coerceat , et linguam, nisi ma-
229쪽
2 1 3msello erroris discrimini committere sese velit . Has ab hominum vulgo leges non semper servari non inficior. Temerariis enim, ac levibus hominibus omnia reserta sunt. Non ramen eas leges elle contemnendas, liberalis lector arbitrabitur . Quis inulto minus inter vulgus hominum, et sapientes homines, quam inter homines uni versos, ipsumque Deum, intervallum relictum esse non Videat , ut m uiro minus , homines universi Tationes, propter quas . agat Deus , quam vul gus fines , quos hominum magnorum sapientia respiciat, omnino tenere possit 3 Pudeat ergo In credulos nostri temporis arrogantiae , qua quidquid agere Deus in sacris paginis dicitur , humana ratione, seu surore. post S , atque proter via sua aestimare malunt , quam ab iisdem sa
cris paginis, quid Sapientia Dei' possit, quid ho
mines deceat, ullo modo discere . . Adhibenda nobis quidem est illa Ratio, qua sapientissimius ipse Deus hominum mentes instruxit. Etenim inter doctrinam, quam tradidimus, ac stultitiam Pyrrhonis multum interesse , quis contra Baylium non facile concedat p Cum haec inter se vafer Sophista comparavit , non aliud egit , nisi ut libidinem suam ostenderet omni L . tenebris offundendi; quo melius rem suam age re posset, ac tulius si). At vero, quae sint ip
sus Rationis partes, quid illa consequi per se
230쪽
quid ipsius tantummodo Dei magiiterio discere quear, intelligendum est. Huc enim illud opti. me facit Nosce Te ipsum, quod ab uno ex sapientissimis Graeciae Philosophis non tam de corinpore fuisse, quam de animo ipsius hominis pronunciatum gravissime monuit Romanae Facundiae
Rationes, quibus recentiores Increduli , praecipue . Rugsbus, spernuui Absteria , quae diximus , ea utantur ; eademque Absteria non contra , sed supra humanam esse Ratiovem ostenditur . O Uamquam Increduli rio strorum temporum , ad quos convincendos disputationem omnem saepe conserimus, si quid loquatur Deus , audiendum esse concedunt , ea tamen arrogantia , vel potius insania plurimi laborant, ut nihil ipsum Deum loqui posse, quod non satis percipiatur a nobis, atque adeo, cujus veritas a nobis demonstrari non possit, arbitrentur. Hic est ipsius Ioannis Iacobi Russoji capiralis error, in curijus libris specimen quoddam ingenii , et elegantiae , arque adeo humanitatis, modestiae, pudoris inesse, haud ita paucis hominibus, videri s let. Num mentior p Si quis dubitat in celeber rimam ipsius epistolam ad Parisiensem Archiepi- .stbopum datam , aut libellum, cujus desentionem