De infinita perfectione Dei opus metaphysicum adversus plures recentium plurium philosophorum, praecipue christianae religionis hostium, errores ab Aloysio Brenna conscriptum ..

발행: 1774년

분량: 262페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

231쪽

in ea epistola suscepit, qui Pros o Fidei Viea

rii Saba udi inscribitur , conjiciat oculos . His autem ea consentanea sunt , quae scribit in aliis libris , ut cum ait is doctrinam omisnem , quae a Deo sit , eam esse debere, quae notiones obscuriores rationis usu comparatas, claras inciat , atque perspicuas ,, si) idemque paulo post affirmat is praecipere vobis, ut ratIovem , atque intelligentiam ipsi nostram subjiciamus , perinde esse ut Auctorem ipsius rationis gra ii a injuria laedere ,, sa). Quis non jure miretur , haec ab homine liberalibus evenito disciplinis pertinacissime defendi , quae quam ridscula sint , quam absurda , ho-

mines etiam rudi minerva nullo negotio ait

quantur p Nisi sorte dicas , haec ipsa Scriptorem. prodere , qui scilicet hominibus nobili is mam quamque scientiam esse prorsus inutilem , etiam edita libro s3 pugnare non dubitaverit. Etenim haec ipsa videntur hominis esse, qui numquam sublimiores arres , ac facultares fuisset tantopere Conis tempturus , si potius ad haec liberalissima st udi a , quam ad alia quaedam non ita necellaria animum adjungere voluisset. Neque ramen ea in re levissimus homo sibi perpetuo constat. Quam enim rationem tanis topere laudat, in uno ex iisdem libris ita depri-

232쪽

primit, ut in castra Pyrrhonis transiturus esse vi. deatur. Nimium enim, ac saepius ab eadem nos falli dolet , ut propterea , cum illa quidpiam loquitur, assensum cohibere , vel etiam denegare jure possimus. si Idem in toto naturalis Religionis negotio intimum, quem vocat, sensum ipsi rationi anteponendum else docet sa). Idem Attributorum, quae Deo inesse putat, Sapientiae , Potentiae, Bonitatis nullam a nobis ideam , ut ait, absolutam estormari , quan et de iis nihil dici , quod quale sit affirmari possit , valde conqueritur ; quin et Dei Naturam , quo magis consideretur a nobis, eo minus percipi , orna tissi inis verbis idem fateri non dubitat s 3 . An

haec omnia non idem sonant, ut multa credenda a nobis esse , quae non satis elare percipiantur , quorum perspicuae nullae notiones in mentibus nostris exi stant, quarum rationes ac modos non assequamur 3 Ea vero si semel concedat, quid est, cur ea loquenti Deo credere non possimus , cum propter alias rationes non ita validas, non ita manifestas, et credere , Russojo auctore, possimus , et debeamus p Aut quid est, cur ipse Deus aut per Prophetas, aut per Apostolos hujusmodi res obscuras atque dissiciles docere non possit , cum per ipsum rationis lumen, aut per intimum illum sensum nescio quem, teste eodem Russo

233쪽

Nimirum, si vera sunt, quae diximus , quae Russojus ipse diserte fatetur , multa esse, quae

mens humana satis aestimare nequeat, verum et

illud erit, multa scire Deum, quae Homo prorsus ignoret , atque adeo ipsi Homini, si quis-ptim affirmaret, incredibilia viderentur. Jam vero quaenam esse vel fingi causa potest , quam ob- re in Deus plurima hujusmodi vera hominibus detegere nequeat, eisdemque praecipere, ut, quae non satis intelligunt, sibi tamen dicenti credant qui videlicet neque falli possit , neque fallere pAn Deus non est eo dignus obsequio p An dicentibus credere vel ipsis hominibus res est inusitata, difficilis, aspera, contraria naturae p A vel ipsi homines multa discipulos docere non Ient , quae nondum isti ulla scientiae comprehensione teneant 3 An utilitas omnino nulla in iis credendis esse potest p An ea credere indecorum est p an malum p an omnino fieri non potest pNescio quo se vertant hoc loco adversarii . At certe , quocumque se Vertant , et cum per specta ratione. et cum ipsa magistra rerum experientia illorum pugnabit oratio. Illi quidem lapidem omnem movent, ut Mysteria Christianae Religionis nullo modo inter vera haberi posse demonstrent. Hoc praecipue loco sese efferunt, hoc magnos animos tollunt, ac

nobilissimum sibi triumphum ab eversa, de quo gloriari solent, superstitione pollicentur . At vel hinc ipsorum conatus ita debiles esse, nihil ut

234쪽

debilius fingi possit, sapiens Iector agnoscet. Si enim hac ipsa in re nihil afferunt, cluod hominem a mediocri sapientia commendatum movere

possit , et in quod Horatianum illud apte non

cadat :is Parturient montes, nascetur ridiculus mus, quid in aliis locis, in quibus et ipsi timidiores , o innia respicientes, omnia circumspectantes videri volunt, futurum exi illinamus pSed iterum Russojum ipsum audiamus, cui primas concedere philosophos, si tamen philosophos, ex eo genere universos, aequum profecto est.. o Deus, inquit ille si), quem colo , nones tenebrarum Deus. Non ive me ratione iu-sruxit , quo , uς ego Ne ratione utar, inter diceret is Bene , Vero narras . At quid ad rem

nostram 8 An si Deo loquenti aliquid credo, quod mea ratio neque detegit, neque probe percipit, rationis usu mihi interdicitur λ Non video, qua ratione sumat id Rutajus, quod exemplis innumerabilibus falsum detegitur. Num si Magister aliquid discipulo Verum. esse tradit, cujus iste rationem nondum ita facile iit percepturus, praecipit, ut ne ratione discipulus utatur sua λ Imo Vero ideo tradit, ut ea inagistro credens id enim discentibus omnibus commune i esse debere, sapienter AristoreIes mois nuit ) et aliqua sciat, quae non alia rationa x neat,

235쪽

2 24

neat , et ex iis quaedam consectaria deducat , quibus aut ad progressum in optimis disciplinis , .

aut ad morum conformationem, aut ad alia quaedam iuvetur; urri cum sua non possit, aliena fiat prudentia doctior , atque sapientior . Si credat Magistro Discipulus, tune ratione sua vel maxime utitur. Id enim agit, quod ut agar, optima ratio omniro praecipit. Quis non Videt , quam Commode hoc exemplum in rem nostram quadret 8 Quis enim dubitat, quin totius humani generis Magister Deus esse possit 8 aut, si

possit, quin Magister talis ac tantus multa sciat ipse, ac discipulis tradere possit, quae nequeant ipsi per se ulla scientiae comprehensione consequi Nonne ratio ipsa tunc praecipir, ut dociles Magistro sapientissimo aures praebeamus pNonne optimus hic futurus est ipsius rationis usus pCaeterum , si Rus io concedamus , quod , modo rite explicetur, falsum haberi non deber, nullum, cum loquitur Deus, relinqui humanae rationi locum, quid tandem in ea sententia esset absurdi 3 Deus, inquit , me ratione instruxit. Non potest ergo Deus mihi praecipere , ut

ratione non utar. Verumenimvero, quod ratione homo numquam utatur, non videtur sapientissimus

Deus posse praeciperer sed , ut aliquando non utatur, praecipi, nimirum cum Deus ipse aliquid

monet, non magis absurduin esse putandum est,

quam praecipi, ut viribus homo suis , aut mera

236쪽

bris certos quosdam ad fines numquam abutatur. Et vires enim , et ipsa membra Homini a Deo donata sunt. Si quid Russoji ratio valeret, quidquid liberet, deceret etiam, neque Gnibus aliis voluptas, aliis honestas concluderetur. Quae cum dici ratio ipsa non sinat , nullum acutissimi scilicet hominis argumento pondus inesese, ratio ipsa declarat. Verum his Russoji nu- gis omissis, iam illa videamus , in- quibus tum ipsius Russoji , tum caeterorum Incredulortim

maxime exultat oratio.

Quae de Deo, rebusque divinis Christiana

Religio docet , esse , nedum videri sanae ratio ni contraria , omnium Incredulorum, communis calumnia est, quam non modo a Celsi, Porphyriique temporibus, Verem etiam a superioribus non absurde repetas. id sumit Baylius, id Hu

Voltae rius , Bulangerus , Mirabodius , id ipse . Rus jus, ut eamdem Religionem omnino perdant sa). Hic praesertim, ut diximus , hoc loco se iactat, eaque prosere in medium , quae mediocrium hominum mentes haud mediocriter

commotura esse videantur.

si Quamvis hie librum ediderit, cui titulns se Verum Evangebam nissu christi assertum a Thoma Chubb. ee. ,, non tamen audeat quisp am, nisi incautus , inter Christianos numerare . Eo enim in libro . ut est in Actis Lipsiensibus Trinitatem eontradictoraum, et re uvans δες non leae, sed verte nominavit , et omnia reverenda brevit mysteria, quia natium ιρι actione usum habeant is . Q

H Multus etiam est in hoe argumento auctor libri La Religion esse Gelle . quem consutat Gau irat D. XVII. Dur. crit. I73. M II

237쪽

interrogat enim, utri credendum sit si Deone, qui per ipsum rationis tamen. aBquta homines docet s neque enim alius quispiam per ipsum lumen docet ) an tibi , qui Dei nomine

absurdum quippiam afferas, credique jubeas p is si)

Idem alio loco sa) molestius proponit a gumenIum , quod et a Bulangero 3ὶ , et ab aliis impiis hominibus intorquetur . Si enim , a junt, semel constituerimus, ab ipsa Ratione nos falli , non erit, cur iis, qui Christianae Religionis veritarem Ratione cupiunt ostendere, quidquam credere debeamus. Etiamsi nihil ad eorum argumenta responderi posset , suspicandum nobis esset, .ne Ratione ipsa, sciscet corrupta per Adae scelus, in fraudem inducamur. Hincessicere se posse putant, ut nemo, qui leviter sapiat, eam Religionem capellere debeat , ejus demque vereri Mysteria iis tenebris circumfusa. Haec argumenta, er alia ii milia , quae nostrorum temporum Increduli se in per in ore habent, vereor, ut a Christianis quibusdam Auctoribus satis apta ratione solvantur. Illi quidem rotiunde negare non audent, Christianae Religionis Mysteria naturali rationi esse contraria; sed eo convertunt orationem , ut loquentis Dei testimonium hunianae ipli rationi anteponendum esse demonstrent. Omitto Lutherum, atque Chemnitium , cum aliis ex eo genere hominibus, qui

238쪽

227 magna animorum contentione , contradicentibus

aliis etiam ex eadem secta Theologis , disputarunt, multa in Theologia falsa esse, quae vera sint in Philosophia, multa a Christianis, quae contra rationem ipsam pugnent, else credenda Mysteria . Omitto Baylium , quem qui probe novit, inter Christianos esse numerandum aut aegre , aut nullo modo concedet. Hac etiam aetate Vir pius, idemque doctus, in Gallia. Sin- sartius hac in re Baylio ita consensit, ut ejusi etiam argumenta , rationesque describeret i) . Et multos quidem ille tum e Protestantium coetu Scriptores, tum ex Ecclesia Catholica citat pro eadem sententia testes. Verum ii, si diligenter eorum verba perpendantur , non aliud volunt , nisi , cum Deus loquituri, non esse ratio'nem ipsam consulendam, quasi ejus judicium esse debeat , quid sumere , quid rejicere debeamus . Quod senserit ista Sin sartius . haud equidem valde miror . Neque enim ille ab ingenio , aut Dialecticae usu aeque ut ab eruis ditione quadam , aut recentiorum lectioneta Scriptorum commendari potest. Bergierium valde miror ad hanc sententiam deflexisse , cuius ingenium atque doctrinam satis laudare nequeo; quem cum antiquis illis Ecclesiae Christianae Pa-F f a tris

239쪽

2 28

tribus, atque Doctoribus contra Ethnicos decertantibus comparandum existimo.

Sed hae in re fortasse aliquid humani pa sesus est . Cum enim Baylii verba recitasset si)testimonium Dei bominum testimonio praeferemtiS ,, eam se rasionem sequi, neque in verbis morosum esse velle is significat. o Non tamen v tuperare se quorumdam Theologorum Religionem, qui com uosra Usteria fateantur supra rationem

esse , nou tamen contraria eadem rationi υideri concedunt . is lis ea jungenda sunt, quae ad epistolae illius. ad RusLjum datae calcem scribiti nimirum inter ipsam rationem , quae generatim arque universe, nec non eam, quae singillatim consideretur, esse distinguendum. Illi, quae quidquid nobis evidens est, complectitur , Mysteriata nostrae Religionis numquam esse contrariar quippe cum Deo Mysteria nos edocenti credendum esse ratio ipsa moneat: at huic rationi , se ilicet principio alicui, vel pronunciato, aliquando eadem contraria videri. Pugnat aurem in eadem epistola exemplo hominis, qui coecus natus fuerit. Huic enim si narres, aliquam esse superficiem, quae , cum

plana sit, eadem profunditatis aliquid habere videatur , cujusmodi sunt Domuum aliquarum , vel Templorum facies , aliquid afferre videberis, quod suae ipsius rarioni contrarium omnino sit. Eidem non magis iacile videbitur hominis vultum inta

240쪽

horologii capsula pingi, quam quod an modio

continetur in parva quadam olla concludi. Haec Bergierius, quae non satis recte, certe non satis proprie ab eo diei, vel eodem ipso coeci hominis exemplo declarari facile potest. Nego enim coecum , si sapiat, superficiem, quae profunditatis aliquid habere videatur, suis notionibus contrarium nescio quid involvere , ullo modo dicturum. Notiones enim illae de rebus aut animo, aut sensibus, quibus idem homo viget, aestimandis aliquid monent. Quod pertinet

ad oculorum sensum, hoc rantummodo monent: quae de auribus , aut de naribus, aut de manibus , vel palato dicantur , non continuo ad oculorum aciem posse transferri. Itaque superi cies, quae Drofundiratis nescio quid habere vi deatur , non Contra notiones , at supra notiones' coeci hominis esse dicenda est.

Caeterum ipse Bergierius in eo longe Baylio distat , quod hic Mysteria Christianae

Religionis omnino rationi esse contraria, ille a tem videri contraria soleat dicere. Iam porro,

si Christianos istos Auctores sequamur , aliquid Incredulis responderi profecto potest. Quidquid enim statueris , illud semper obtineat , necesse est: testimonium Dei loquentis restimonio ratio nis iplius longe praestare . Illud enim infinita Sapientia, hoc finita, quin et vitiis et erroribus obnoxia nititur. At

SEARCH

MENU NAVIGATION